| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum | 109.1.1 |
| omni bono esse sapientem et summa adeptum: quomodo | |
| prodesse aliqui possit summum habenti bonum quaeritur. | |
| Prosunt inter se boni. Exercent enim virtutes et sapientiam | |
| in suo statu continent; desiderat uterque aliquem cum quo | 5 |
| conferat, cum quo quaerat. Peritos luctandi usus exercet; | 2.1 |
| musicum qui paria didicit movet. Opus est et sapienti | |
| agitatione virtutum; ita quemadmodum ipse se movet, sic | |
| movetur ab alio sapiente. Quid sapiens sapienti proderit? | 3.1 |
| Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum com- | |
| monstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet; | |
| docebit quae invenerit. Semper enim etiam sapienti restabit | |
| quod inveniat et quo animus eius excurrat. Malus malo nocet | 4.1 |
| facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, | |
| voluptates laudando; et tunc maxime laborant mali ubi | |
| plurimum vitia miscuere et in unum conlata nequitia est. | |
| Ergo ex contrario bonus bono proderit. 'Quomodo?' inquis. | 5.1 |
| Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit; ex conspectu | |
| mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea | |
| quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia | |
| sapiens scit; etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogi- | 5 |
| tare posset et has indicare per quas facilius totum opus | |
| circumfertur. Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum | 6.1 |
| suis viribus sed ipsius quem adiuvabit. Potest quidem ille | |
| etiam relictus sibi explicare partes suas: utetur propria | |
| velocitate, sed nihilominus adiuvat etiam currentem hor- | |
| tator. | 5 |
| 'Non prodest sapienti sapiens sed sibi ipse. Hoc <ut> scias, | |
| detrahe illi vim propriam et ille nihil aget.' Isto modo dicas | 7.1 |
| licet non esse in melle dulcedinem; nam ipse ille qui esse | |
| debeat <nisi> ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gu- | |
| stum ut illum talis sapor capiat, offendetur; sunt enim quidam | |
| quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque | 5 |
| valere ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea | |
| materia sit. | |
| '<Ut> in summum' inquit 'perducto calorem calefieri | 8.1 |
| supervacuum est, et in summum perducto bonum super- | |
| vacuum est <si> qui prosit. Numquid instructus omnibus | |
| rebus agricola ab alio instrui quaerit? numquid armatus | |
| miles quantum in aciem exituro satis est ulla amplius arma | 5 |
| desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis | |
| armatus est.' Ad haec respondeo: et qui in summum <per- | 9.1 |
| ductus est calorem> opus est calore adiecto ut summum | |
| teneat. 'Sed ipse se' inquit 'calor continet.' Primum multum | |
| interest inter ista quae comparas. Calor enim unus est, prod- | |
| esse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione | 5 |
| caloris ut caleat: sapiens non potest in habitu mentis suae | |
| stare nisi amicos aliquos similes sui admisit cum quibus | |
| virtutes suas communicet. Adice nunc quod omnibus inter se | 10.1 |
| virtutibus amicitia est; itaque prodest qui virtutes alicuius | |
| paris sui amat amandasque invicem praestat. Similia de- | |
| lectant, utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt. | |
| Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius | 11.1 |
| potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non | |
| potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam | |
| ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta opus est | |
| ratione perfecta. Prodesse dicuntur et qui media nobis | 12.1 |
| largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus | |
| vitae cara aut necessaria; in his dicetur etiam stultus prod- | |
| esse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam | |
| movere virtute sua. Ut eius qui movebitur, hoc non sine | 5 |
| ipsius quoque qui proderit bono fiet; necessest enim alienam | |
| virtutem exercendo exerceat et suam. Sed ut removeas ista | 13.1 |
| quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, | |
| nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire | |
| enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura | |
| bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono | 5 |
| quemadmodum sibi. | |
| Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram | 14.1 |
| transeam. Quaeritur enim an deliberaturus sit sapiens, an in | |
| consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium | |
| est cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, | |
| mortalia; in his sic illi opus est alieno consilio quomodo | 5 |
| medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis | |
| ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti; suadebit | |
| enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, com- | |
| muniter honesta tractando et animos cogitationesque mi- | |
| scendo utilis erit. Praeterea secundum naturam est et amicos | 15.1 |
| conplecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari; nam | |
| nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae | |
| exercendo sensu valet. Virtus autem suadet praesentia bene | |
| conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere | 5 |
| animum: facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi | |
| adsumpserit. Quaeret itaque aut perfectum virum aut pro- | |
| ficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, | |
| si consilium communi prudentia iuverit. Aiunt homines plus | 16.1 |
| in alieno negotio videre †initio†. Hoc illis evenit quos amor | |
| sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in peri- | |
| culis excutit: incipiet sapere securior et extra metum positus. | |
| Sed nihilominus quaedam sunt quae etiam sapientes in alio | 5 |
| quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et | |
| honestissimum 'idem velle atque idem nolle' sapiens sapienti | |
| praestabit; egregium opus pari iugo ducet. | |
| Persolvi quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat | 17.1 |
| quas moralis philosophiae voluminibus conplectimur. Cogita | |
| quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud | |
| quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista | |
| me res iuvat? fortiorem fac me, iustiorem, temperantiorem. | 5 |
| Nondum exerceri vacat: adhuc medico mihi opus est. Quid | 18.1 |
| me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti: exhibe | |
| fidem. Dicebas intrepidum fore etiam si circa me gladii mica- | |
| rent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore | |
| etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo | 5 |
| toto navem meam mari raperet: hanc mihi praesta curam, ut | |
| voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta | |
| solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere: nunc doce | |
| quod necesse est. Vale. |