| LIBER VNDEVICENSIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem | 110.1.1 |
| bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et | |
| faventes quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia | |
| quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum | |
| dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris | 5 |
| notae ex eorum numero quos Ovidius ait 'de plebe deos'. Ita | |
| tamen hoc seponas volo ut memineris maiores nostros qui | |
| crediderunt Stoicos fuisse; singulis enim et Genium et | |
| Iunonem dederunt. Postea videbimus an tantum dis vacet ut | 2.1 |
| privatorum negotia procurent: interim illud scito, sive ad- | |
| signati sumus sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse | |
| inprecari quicquam gravius quam si inprecatus fueris ut se | |
| habeat iratum. Sed non est quare cuiquam quem poena | 5 |
| putaveris dignum optes ut infestos deos habeat: habet, | |
| inquam, etiam si videtur eorum favore produci. Adhibe | 3.1 |
| diligentiam tuam et intuere quid sint res nostrae, non | |
| quid vocentur, et scies plura mala contingere nobis quam | |
| accidere. Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit | |
| quod calamitas vocabatur! quotiens magna gratulatione | 5 |
| excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam | |
| eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret | |
| unde tuto cadunt! Sed ipsum illud cadere non habet in se | 4.1 |
| mali quicquam si exitum spectes, ultra quem natura neminem | |
| deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, | |
| et illud unde felix eicitur et illud unde infelix emittitur: nos | |
| utraque extendimus et longa spe ac metu facimus. Sed, si | 5 |
| sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes | |
| et quod times contrahe. Est autem tanti nihil diu gaudere ne | |
| quid diu timeas. | |
| Sed quare istuc malum adstringo? Non est quod quic- | 5.1 |
| quam timendum putes: vana sunt ista quae nos movent, | |
| quae attonitos habent. Nemo nostrum quid veri esset excussit, | |
| sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est ad id quo | |
| perturbabatur accedere et naturam ac bonum timoris sui | 5 |
| nosse. Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem quia non | |
| coarguitur. Tanti putemus oculos intendere: iam apparebit | 6.1 |
| quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est | |
| animorum nostrorum confusio qualis Lucretio visa est: | |
| nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis | |
| in tenebris metuunt, ita nos in luce timemus. | 5 |
| Quid ergo? non omni puero stultiores sumus qui in luce | |
| timemus? Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce: | 7.1 |
| omnia nobis fecimus tenebras. Nihil videmus, nec quid | |
| noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc | |
| resistimus aut circumspectius pedem ponimus. Vides autem | |
| quam sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id | 5 |
| agimus ut longius revocandi simus, et cum ignoremus quo | |
| feramur, velociter tamen illo quo intendimus perseveramus. | |
| Sed lucescere, si velimus, potest. Uno autem modo potest, si | 8.1 |
| quis hanc humanorum divinorumque notitiam [scientia] ac- | |
| ceperit, si illa se non perfuderit sed infecerit, si eadem, quam- | |
| vis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit | |
| quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen ad- | 5 |
| scriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia. | |
| Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur: prospicere | 9.1 |
| et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in | |
| quem exitum tanta rerum velocitas properet. Ab hac divina | |
| contemplatione abductum animum in sordida et humilia | |
| pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminis- | 5 |
| que eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et | |
| quaereret quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis. | |
| Quidquid nobis bono futurum erat deus et parens noster in | 10.1 |
| proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et | |
| ultro dedit: nocitura altissime pressit. Nihil nisi de nobis | |
| queri possumus: ea quibus periremus nolente rerum natura | |
| et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, | 5 |
| cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus | |
| ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus. | |
| Quid ergo nunc te hortor ut facias? nihil novi—nec enim | 11.1 |
| novis malis remedia quaeruntur—sed hoc primum, ut tecum | |
| ipse dispicias quid sit necessarium, quid supervacuum. | |
| Necessaria tibi ubique occurrent: supervacua et semper et | |
| toto animo quaerenda sunt. Non est autem quod te nimis | 12.1 |
| laudes si contempseris aureos lectos et gemmeam supelle- | |
| ctilem; quae est enim virtus supervacua contemnere? Tunc te | |
| admirare cum contempseris necessaria. Non magnam rem | |
| facis quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desi- | 5 |
| deras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia | |
| portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa | |
| membra ex singulis eligentis: tunc te admirabor si contem- | |
| pseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi | |
| necesse est, non pecori tantum sed homini nasci, si scieris | 10 |
| cacumina arborum explementum esse ventris in quem sic | |
| pretiosa congerimus tamquam recepta servantem. Sine | |
| fastidio implendus est; quid enim ad rem pertinet quid | |
| accipiat, perditurus quidquid acceperit? Delectant te dis- | 13.1 |
| posita quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora si | |
| recentia perferuntur ad mensam, alia si diu pasta et coacta | |
| pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam; delectat | |
| te nitor horum arte quaesitus. At mehercules ista sollicite | 5 |
| scrutata varieque condita, cum subierint ventrem, una atque | |
| eadem foeditas occupabit. Vis ciborum voluptatem con- | |
| temnere? exitum specta. | |
| Attalum memini cum magna admiratione omnium haec | 14.1 |
| dicere: 'diu' inquit 'mihi inposuere divitiae. Stupebam ubi | |
| aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat; existimabam | |
| similia esse quae laterent his quae ostenderentur. Sed in | |
| quodam apparatu vidi totas opes urbis, caelata et auro et | 5 |
| argento et iis quae pretium auri argentique vicerunt, ex- | |
| quisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum sed ultra | |
| finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu | |
| atque forma greges, hinc feminarum, et alia quae res suas | |
| recognoscens summi imperii fortuna protulerat. "Quid hoc | 15.1 |
| est" inquam "aliud inritare cupiditates hominum per se | |
| incitatas? quid sibi vult ista pecuniae pompa? ad discendam | |
| avaritiam convenimus?" At mehercules minus cupiditatis | |
| istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia | 5 |
| supervacuae sed quia pusillae sunt. Vidistine quam intra | 16.1 |
| paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit? | |
| Hoc totam vitam nostram occupabit quod totum diem | |
| occupare non potuit? Accessit illud quoque: tam super- | |
| vacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus. | 5 |
| Hoc itaque ipse mihi dico quotiens tale aliquid praestrinxerit | 17.1 |
| oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta | |
| servorum, lectica formonsis inposita calonibus: "quid | |
| miraris? quid stupes? pompa est. Ostenduntur istae res, non | |
| possidentur, et dum placent transeunt". Ad veras potius te | 18.1 |
| converte divitias; disce parvo esse contentus et illam vocem | |
| magnus atque animosus exclama: habemus aquam, habemus | |
| polentam; Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus. | |
| Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint; turpe est beatam | 5 |
| vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et | |
| polenta. "Quid ergo faciam si ista non fuerint?" Quaeris | 19.1 |
| quod sit remedium inopiae? Famem fames finit: alioquin | |
| quid interest magna sint an exigua quae servire te cogant? | |
| quid refert quantulum sit quod tibi possit negare fortuna? | |
| Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit; liber est | 20.1 |
| autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. | |
| Ita est: nihil desideres oportet si vis Iovem provocare nihil | |
| desiderantem.' | |
| Haec nobis Attalus dixit, natura omnibus dixit; quae si | 5 |
| voles frequenter cogitare, id ages ut sis felix, non ut videaris, | |
| et ut tibi videaris, non aliis. Vale. |