| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quid vocentur Latine sophismata quaesisti a me. Multi | 111.1.1 |
| temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit; videlicet, | |
| quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini | |
| quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi | |
| quo Cicero usus est: 'cavillationes' vocat. Quibus quisquis se | 2.1 |
| tradidit quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad | |
| vitam nihil proficit: neque fortior fit neque temperantior | |
| neque elatior. At ille qui philosophiam in remedium suum | |
| exercuit ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et | 5 |
| maior adeunti. Quod in magnis evenit montibus, quorum | 3.1 |
| proceritas minus apparet longe intuentibus: cum accesseris, | |
| tunc manifestum fit quam in arduo summa sint. Talis est, | |
| mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus. In edito | |
| stat, admirabilis, celsus, magnitudinis verae; non exsurgit in | 5 |
| plantas nec summis ambulat digitis eorum more qui men- | |
| dacio staturam adiuvant longioresque quam sunt videri | |
| volunt; contentus est magnitudine sua. Quidni contentus sit | 4.1 |
| eo usque crevisse quo manus fortuna non porrigit? Ergo et | |
| supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo | |
| cursu vita procedit, sive fluctuatur et <it> per adversa ac | |
| difficilia: hanc constantiam cavillationes istae de quibus | 5 |
| paulo ante loquebar praestare non possunt. Ludit istis | |
| animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit | |
| in planum. Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc | 5.1 |
| cum voles nihil agere. Hoc tamen habent in se pessimum: | |
| dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie sub- | |
| tilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum | |
| moles vocet, cum vix tota vita sufficiat ut hoc unum discas, | 5 |
| vitam contemnere. 'Quid regere?' inquis. Secundum opus est; | |
| nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. Vale. |