| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Cupio mehercules amicum tuum formari ut desideras et | 112.1.1 |
| institui, sed valde durus capitur; immo, quod est molestius, | |
| valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus. | |
| Volo tibi ex nostro artificio exemplum referre. Non quaelibet | 2.1 |
| insitionem vitis patitur: si vetus et exesa est, si infirma gracilis- | |
| que, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit | |
| sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque | |
| solemus supra terram praecidere ut, si non respondit, | 5 |
| temptari possit secunda fortuna et iterum repetita infra | |
| terram inseratur. Hic de quo scribis et mandas non habet vires: | 3.1 |
| indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit; non potest | |
| recipere rationem, non potest nutrire. 'At cupit ipse.' Noli | |
| credere. Non dico illum mentiri tibi: putat se cupere. | |
| Stomachum illi fecit luxuria: cito cum illa redibit in gratiam. | 5 |
| 'Sed dicit se offendi vita sua.' Non negaverim; quis enim non | 4.1 |
| offenditur? Homines vitia sua et amant simul et oderunt. | |
| Tunc itaque de illo feremus sententiam cum fidem nobis | |
| fecerit invisam iam sibi esse luxuriam: nunc illis male | |
| convenit. Vale. | 5 |