| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Desideras tibi scribi a me quid sentiam de hac quaestione | 113.1.1 |
| iactata apud nostros, an iustitia, fortitudo, prudentia ceterae- | |
| que virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili | |
| carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et | |
| disputationibus nihil profuturis otium terere. Faciam quod | 5 |
| desideras et quid nostris videatur exponam; sed me in alia | |
| esse sententia profiteor: puto quaedam esse quae deceant | |
| phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos | |
| moverint vel quae sint quae antiqui moverint dicam. | |
| Animum constat animal esse, cum ipse efficiat ut simus | 2.1 |
| animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint; virtus | |
| autem nihil aliud est quam animus quodam modo se habens; | |
| ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil | |
| sine impetu potest; si impetum habet, qui nulli est nisi | 5 |
| animali, animal est. 'Si animal est' inquit 'virtus, habet ipsa | 3.1 |
| virtutem.' Quidni habeat se ipsam? quomodo sapiens omnia | |
| per virtutem gerit, sic virtus per se. 'Ergo' inquit 'et omnes | |
| artes animalia sunt et omnia quae cogitamus quaeque mente | |
| conplectimur. Sequitur ut multa millia animalium habitent | 5 |
| in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut | |
| multa habeamus animalia.' Quaeris quid adversus istud | |
| respondeatur? Unaquaeque ex istis res animal erit: multa | |
| animalia non erunt. Quare? dicam, si mihi accommodaveris | |
| subtilitatem et intentionem tuam. Singula animalia singulas | 4.1 |
| habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; | |
| itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et | |
| animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare? | |
| quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse | 5 |
| diductus ut duo sint. Quidquid in uno multiplex est sub | |
| unam naturam cadit; itaque unum est. Et animus meus animal | 5.1 |
| est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare? quia | |
| animus mei pars est. Tunc aliquid per se numerabitur cum | |
| per se stabit; ubi vero alterius membrum erit, non poterit | |
| videri aliud. Quare? dicam: quia quod aliud est suum oportet | 5 |
| esse et proprium et totum et intra se absolutum. | |
| Ego in alia esse me sententia professus sum; non enim | 6.1 |
| tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita | |
| quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, | |
| suspicio. Ultra res ista procedet: omnes sententiae, omnes | |
| cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum | 5 |
| est; non enim quidquid ab homine fit homo est. 'Iustitia | 7.1 |
| quid est?' inquit. Animus quodam modo se habens. 'Itaque | |
| si animus animal est, et iustitia.' Minime; haec enim habitus | |
| animi est et quaedam vis. Idem animus in varias figuras con- | |
| vertitur et non totiens animal aliud est quotiens aliud facit; | 5 |
| nec illud quod fit ab animo animal est. <Si> iustitia animal | 8.1 |
| est, <si> fortitudo, si ceterae virtutes, utrum desinunt esse | |
| animalia subinde aut rursus incipiunt, an semper sunt? | |
| desinere virtutes non possunt. Ergo multa animalia, immo | |
| innumerabilia, in hoc animo versantur. 'Non sunt' inquit | 9.1 |
| 'multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra | |
| sunt.' Talem ergo faciem animi nobis proponimus qualis est | |
| hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se | |
| pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal | 5 |
| est, sed animalis caput: ceterum ipsa unum animal est. Nemo | |
| in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem: hae | |
| partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est | 10.1 |
| quo colligas iustitiam animal esse? 'Agit' inquit 'aliquid et | |
| prodest; quod autem agit et prodest impetum habet; <quod | |
| autem impetum habet> animal est.' Verum est si suum | |
| impetum habet; <suum autem non habet> sed animi. Omne | 11.1 |
| animal donec moriatur id est quod coepit: homo donec | |
| moriatur homo est, equus equus, canis canis; transire in | |
| aliud non potest. Iustitia, id est animus quodam modo se | |
| habens, animal est. Credamus: deinde animal est fortitudo, | 5 |
| id est animus quodam modo se habens. Quis animus? ille | |
| qui modo iustitia erat? Tenetur in priore animali, in aliud | |
| animal transire ei non licet; in eo illi in quo primum esse | |
| coepit perseverandum est. Praeterea unus animus duorum | 12.1 |
| esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, | |
| fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, | |
| quomodo unum animum habebunt? singulos habeant oportet, | |
| aut non sunt animalia. Non potest unum corpus plurium | 13.1 |
| animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae quod est | |
| corpus? 'Animus'. Quid? fortitudinis quod est corpus? 'Idem | |
| animus'. Atqui unum corpus esse duorum animalium non | |
| potest. 'Sed idem animus' inquit 'iustitiae habitum induit et | 14.1 |
| fortitudinis et temperantiae.' Hoc fieri posset si quo tempore | |
| iustitia esset fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset | |
| temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. | |
| Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, | 5 |
| qui plus quam unum animal non potest facere? Denique nul- | 15.1 |
| lum animal pars est alterius animalis; iustitia autem pars est | |
| animi; non est ergo animal. | |
| Videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim | |
| indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal | 5 |
| alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et | |
| color proprius est et figura sua et magnitudo. Inter cetera | 16.1 |
| propter quae mirabile divini artificis ingenium est hoc | |
| quoque existimo esse, quod in tanta copia rerum numquam | |
| in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, | |
| diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua | 5 |
| proprietate signatum; tot animalia: nullius magnitudo cum | |
| altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se ut quae | |
| alia erant et dissimilia essent et inparia. Virtutes omnes, ut | |
| dicitis, pares sunt; ergo non sunt animalia. Nullum non | 17.1 |
| animal per se agit; virtus autem per se nihil agit, sed cum | |
| homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut | |
| dii, <aut inrationalia, ut ferae, ut pecora>; virtutes utique | |
| rationales sunt; atqui nec homines sunt nec dii; ergo non | 5 |
| sunt animalia. Omne rationale animal nihil agit nisi primum | 18.1 |
| specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, | |
| deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio | |
| dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo cum hoc | |
| mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam; oportet me | 5 |
| sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in virtute non est. | |
| Puta enim prudentiam esse: quomodo adsentietur 'oportet me | 19.1 |
| ambulare'? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei cuius | |
| est prospicit, non sibi; nam nec ambulare potest nec sedere. | |
| Ergo adsensionem non habet; quod adsensionem non habet | |
| rationale animal non est. Virtus si animal est, rationale est; | 5 |
| rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, | 20.1 |
| virtus autem bonum omnest, omne bonum animal est. Hoc | |
| nostri fatentur. Patrem servare bonum est, et sententiam | |
| prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere | |
| bonum est; ergo et patrem servare animal est et prudenter | 5 |
| sententiam dicere animal est. Eo usque res †exegit† ut risum | |
| tenere non possis: prudenter tacere bonum est, <* * * | |
| cenare bonum est>; ita et tacere et cenare animal est. | |
| Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis | 21.1 |
| subtilibus ineptiis facere. Iustitia et fortitudo, si animalia | |
| sunt, certe terrestria sunt; omne animal terrestre alget, | |
| esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia | |
| sitit. Quid porro? non interrogabo illos quam figuram habeant | 22.1 |
| ista animalia? hominis an equi an ferae? Si rotundam illis | |
| qualem deo dederint, quaeram an et avaritia et luxuria et | |
| dementia aeque rotundae sint; sunt enim et ipsae animalia. | |
| Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo an | 5 |
| prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, | |
| deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotun- | |
| dum. | |
| Ne putes autem primum <me> ex nostris non ex prae- | 23.1 |
| scripto loqui sed meae sententiae esse, inter Cleanthen et | |
| discipulum eius Chrysippum non convenit quid sit ambulatio. | |
| Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes per- | |
| missum, Chrysippus ipsum principale. Quid est ergo cur non | 5 |
| ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot | |
| animalia quot mundus ipse non potest capere derideat? | |
| 'Non sunt' inquit 'virtutes multa animalia, et tamen | 24.1 |
| animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et | |
| orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt sed | |
| multa non sunt. Idem est animus et animus et iustus et | |
| prudens et fortis, ad singulas virtutes quodam modo se | 5 |
| habens.' Sublata * * * convenit nobis. Nam et ego interim | 25.1 |
| fateor animum animal esse, postea visurus quam de ista re | |
| sententiam feram: actiones eius animalia esse nego. Alioqui | |
| et omnia verba erunt animalia et omnes versus. Nam si | |
| prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, | 5 |
| <sermo animal est>. Prudens versus bonum est, bonum autem | |
| omne animal est; versus ergo animal est. Ita | |
| arma virumque cano | |
| animal est, quod non possunt rotundum dicere cum sex pedes | |
| habeat. 'Textorium' inquis 'totum mehercules istud quod cum | 26.1 |
| maxime agitur.' Dissilio risu cum mihi propono soloecismum | |
| animal esse et barbarismum et syllogismum et aptas illis facies | |
| tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis super- | |
| ciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Cae- | 5 |
| lianum: 'o tristes ineptias!' Ridiculae sunt. | |
| Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tracta- | |
| mus et quaerimus quomodo ad virtutes pervenire possimus, | |
| quae nos ad illas via adducat? Doce me non an fortitudo | 27.1 |
| animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi | |
| contra fortuita convaluit et omnis casus antequam exciperet | |
| meditando praedomuit. Quid est fortitudo? Munimentum | |
| humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit | 5 |
| sibi securus in hac vitae obsidione perdurat; utitur enim suis | |
| viribus, suis telis. Hoc loco tibi Posidonii nostri referre senten- | 28.1 |
| tiam volo: 'non est quod umquam fortunae armis putes esse | |
| te tutum: tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; | |
| itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt.' | |
| Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quidquid | 29.1 |
| gentium usque in oceanum extendit oriens vastabat fuga- | |
| batque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso, iacebat in | |
| tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor | |
| tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens; | 5 |
| id enim egerat ut omnia potius haberet in potestate quam | |
| adfectus. O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius | 30.1 |
| dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque | |
| se iudicant si multas [pro] milite provincias obtinent et novas | |
| veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis | |
| regnum: imperare sibi maximum imperium est. Doceat me | 31.1 |
| quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se | |
| petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque: | |
| sibi placeat. Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me | |
| iustum esse gratis oportet. Parum est. Adhuc illud persuadeat | 5 |
| sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere | |
| iuvet; tota cogitatio a privatis commodis quam longissime | |
| aversa sit. Non est quod spectes quod sit iustae rei praemium: | |
| maius in iusto est. Illud adhuc tibi adfige quod paulo | 32.1 |
| ante dicebam, nihil ad rem pertinere quam multi aequitatem | |
| tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult non virtuti | |
| laborat sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria? at meher- | |
| cules saepe iustus esse debebis cum infamia, et tunc, si sapis, | 5 |
| mala opinio bene parta delectet. Vale. |