SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
|
|
Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis
|
114.1.1
|
oratio quaeris et quomodo in quaedam vitia inclinatio in-
|
|
geniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret,
|
|
aliquando infracta et in morem cantici ducta; quare alias
|
|
sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae
|
5
|
sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset
|
|
quam audiendum; quare aliqua aetas fuerit quae transla-
|
|
tionis iure uteretur inverecunde. Hoc quod audire vulgo soles,
|
|
quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus
|
|
fuit oratio qualis vita. Quemadmodum autem uniuscuiusque
|
2.1
|
actio †dicendi† similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur
|
|
publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias
|
|
dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia,
|
|
si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et
|
5
|
recepta. Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si
|
3.1
|
ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium
|
|
quoque siccum ac sobrium est: illo vitiato hoc quoque ad-
|
|
flatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre
|
|
moveri pedes? si ille effeminatus est, in ipso incessu apparere
|
5
|
mollitiam? si ille acer est et ferox, concitari gradum? si furit
|
|
aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis
|
|
motum nec ire sed ferri? Quanto hoc magis accidere ingenio
|
|
putas, quod totum animo permixtum est, ab illo fingitur,
|
|
illi paret, inde legem petit?
|
10
|
Quomodo Maecenas vixerit notius est quam ut narrari
|
4.1
|
nunc debeat quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit,
|
|
quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid
|
|
ergo? non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus?
|
|
non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comita-
|
5
|
tus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat si
|
|
illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam
|
|
in oratione difflueret. Videbis itaque eloquentiam ebrii
|
|
hominis involutam et errantem et licentiae plenam. [Mae-
|
|
cenas de cultu suo.] Quid turpius 'amne silvisque ripa coman-
|
5.1
|
tibus'? Vide ut 'alveum lyntribus arent versoque vado
|
|
remittant hortos'. Quid? si quis 'feminae cinno crispat et
|
|
labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa
|
|
fanantur nemoris tyranni'. 'Inremediabilis factio rimantur
|
5
|
epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt.'
|
|
'Genium festo vix suo testem.' 'Tenuisve cerei fila et cre-
|
|
pacem molam.' 'Focum mater aut uxor investiunt.' Non
|
6.1
|
statim cum haec legeris hoc tibi occurret, hunc esse qui
|
|
solutis tunicis in urbe semper incesserit (nam etiam cum
|
|
absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto
|
|
petebatur); hunc esse qui <in> tribunali, in rostris, in omni
|
5
|
publico coetu sic apparuerit ut pallio velaretur caput exclusis
|
|
utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis
|
|
solent; hunc esse cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus
|
|
et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico,
|
|
spadones duo, magis tamen viri quam ipse; hunc esse qui
|
10
|
uxorem milliens duxit, cum unam habuerit? Haec verba tam
|
7.1
|
inprobe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra con-
|
|
suetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non
|
|
minus novos et pravos et singulares fuisse. Maxima laus illi
|
|
tribuitur mansuetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit,
|
5
|
nec ulla alia re quid posset quam licentia ostendit. Hanc
|
|
ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae
|
|
delicis; apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae
|
8.1
|
ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus
|
|
miri, magni quidem saepe sed enervati dum exeunt, cuivis
|
|
manifestum facient: motum illi felicitate nimia caput. Quod
|
|
vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet. Ubi
|
9.1
|
luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse
|
|
diligentior incipit; deinde supellectili laboratur; deinde in
|
|
ipsas domos inpenditur cura ut in laxitatem ruris excurrant,
|
|
ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut
|
5
|
tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respon-
|
|
deat nitor; deinde ad cenas lautitia transfertur et illic com-
|
|
mendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur,
|
|
ut ea quae includere solent cenam prima ponantur, ut quae
|
|
advenientibus dabantur exeuntibus dentur. Cum adsuevit
|
10.1
|
animus fastidire quae ex more sunt et illi pro sordidis solita
|
|
sunt, etiam in oratione quod novum est quaerit et modo
|
|
antiqua verba atque exoleta revocat ac profert, modo fingit
|
|
†et ignota ac† deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro
|
5
|
cultu habetur audax translatio ac frequens. Sunt qui sensus
|
11.1
|
praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et
|
|
audienti suspicionem sui fecerit; sunt qui illos detineant et
|
|
porrigant; sunt qui non usque ad vitium accedant (necesse
|
|
est enim hoc facere aliquid grande temptanti) sed qui ipsum
|
5
|
vitium ament.
|
|
Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere,
|
|
ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium. Quo-
|
|
modo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civi-
|
|
tatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est,
|
10
|
ostendit animos quoque a quibus verba exeunt procidisse.
|
|
Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a
|
12.1
|
corona sordidiore sed ab hac quoque turba cultiore; togis
|
|
enim inter se isti, non iudicîs distant. Hoc magis mirari potes,
|
|
quod non tantum vitiosa sed vitia laudentur. Nam illud
|
|
semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da
|
5
|
mihi quemcumque vis magni nominis virum: dicam quid illi
|
|
aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos
|
|
tibi dabo quibus vitia non nocuerint, quosdam quibus pro-
|
|
fuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda
|
|
propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtuti-
|
10
|
bus inmixta sunt ut illas secum tractura sint.
|
|
Adice nunc quod oratio certam regulam non habet: con-
|
13.1
|
suetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit,
|
|
versat. Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim
|
|
tabulas loquuntur; Gracchus illis et Crassus et Curio nimis
|
|
culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium
|
5
|
redeunt. Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum
|
|
volunt, in sordes incidunt. Utrumque diverso genere corru-
|
14.1
|
ptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac
|
|
sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare.
|
|
Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto
|
|
colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem
|
5
|
vellit.
|
|
Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac
|
15.1
|
dabo quibus peccetur? Quidam praefractam et asperam
|
|
probant; disturbant de industria si quid placidius effluxit;
|
|
nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem
|
|
quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est
|
5
|
compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur.
|
|
Quid de illa loquar in qua verba differuntur et diu expectata
|
16.1
|
vix ad clausulas redeunt? Quid illa in exitu lenta, qualis
|
|
Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam
|
|
solet ad morem suum pedemque respondens?
|
|
Non tantum * * * in genere sententiarum vitium est, si aut
|
5
|
pusillae sunt et pueriles aut inprobae et plus ausae quam pu-
|
|
dore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum
|
|
exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
|
|
Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia
|
17.1
|
est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio
|
|
vigente anputatae sententiae et verba ante expectatum
|
|
cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir
|
|
rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit
|
5
|
Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium
|
|
'exercitum argento fecit', id est, pecunia paravit. Hoc
|
|
Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit
|
|
quodam loco 'fugam nostris fecere', alio loco 'Hiero rex
|
|
Syracusanorum bellum fecit', et alio loco 'quae audita Pan-
|
10
|
hormitanos dedere Romanis fecere'. Gustum tibi dare volui:
|
18.1
|
totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt
|
|
apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille
|
|
enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem
|
|
quid sequatur ubi alicui vitium pro exemplo est. Dixit
|
19.1
|
Sallustius 'aquis hiemantibus'. Arruntius in primo libro belli
|
|
Punici ait 'repente hiemavit tempestas', et alio loco cum
|
|
dicere vellet frigidum annum fuisse ait 'totus hiemavit
|
|
annus', et alio loco 'inde sexaginta onerarias leves praeter
|
5
|
militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit'.
|
|
Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam
|
|
loco dicit Sallustius 'dum inter arma civilia aequi bonique
|
|
famas petit'. Arruntius non temperavit quominus primo
|
|
statim libro poneret ingentes esse 'famas' de Regulo. Haec
|
20.1
|
ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non
|
|
sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse
|
|
debent et ex ipso nata ex quibus tu aestimes alicuius adfectus:
|
|
iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata,
|
5
|
delicati tenera et fluxa. Quod vides istos sequi qui aut vellunt
|
21.1
|
barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et
|
|
adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas
|
|
coloris inprobi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt
|
|
facere quicquam quod hominum oculis transire liceat: in-
|
5
|
ritant illos et in se avertunt, volunt vel reprehendi dum
|
|
conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum
|
|
qui non casu errant sed scientes volentesque. Hoc a magno
|
22.1
|
animi malo oritur: quomodo in vino non ante lingua titubat
|
|
quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista
|
|
orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est nisi
|
|
animus labat. Ideo ille curetur: ab illo sensus, ab illo verba
|
5
|
exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano
|
|
ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est: si ille
|
|
procubuit, et cetera ruinam sequuntur.
|
|
Rege incolumi mens omnibus una est:
|
23.1
|
amisso rupere fidem.
|
|
Rex noster est animus; hoc incolumi cetera manent in
|
|
officio, parent, obtemperant: cum ille paulum vacillavit,
|
|
simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius
|
5
|
actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus est.
|
|
Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo. Animus
|
24.1
|
noster modo rex est, modo tyrannus: rex cum honesta intue-
|
|
tur, salutem commissi sibi corporis curat et illi nihil imperat
|
|
turpe, nihil sordidum; ubi vero inpotens, cupidus, delicatus
|
|
est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus.
|
5
|
Tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant; qui
|
|
initio quidem gaudet, ut solet populus largitione nocitura
|
|
frustra plenus et quae non potest haurire contrectans; cum
|
25.1
|
vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas
|
|
nervosque descendere deliciae, conspectu eorum quibus se
|
|
nimia aviditate inutilem reddidit laetus, pro suis voluptatibus
|
|
habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum
|
5
|
testisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam
|
|
gratum est abundare iucundis quam acerbum quod non
|
|
omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit,
|
|
quod non cum omni exoletorum feminarumque turba con-
|
|
volutatur, maeretque quod magna pars suae felicitatis exclusa
|
10
|
corporis angustiis cessat. Numquid enim, mi Lucili, <non> in
|
26.1
|
hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat,
|
|
quod nemo inbecillum? immo quod nemo nostrum unum
|
|
esse se cogitat? Aspice culinas nostras et concursantis inter
|
|
tot ignes cocos: unum videri putas ventrem cui tanto tumultu
|
5
|
comparatur cibus? Aspice veteraria nostra et plena multo-
|
|
rum saeculorum vindemiis horrea: unum putas videri ven-
|
|
trem cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice
|
|
quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant:
|
|
unum videri putas ventrem cui et in Sicilia et in Africa seritur?
|
10
|
Sani erimus et modica concupiscemus si unusquisque se
|
27.1
|
numeret, metiatur simul corpus, sciat quam nec multum
|
|
capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad
|
|
temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis
|
|
aevi et huius incerti: quidquid facies, respice ad mortem. Vale.
|
5
|