| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi | 115.1.1 |
| Lucili, nolo: habeo maiora quae cures. Quaere quid scribas, | |
| non quemadmodum; et hoc ipsum non ut scribas sed ut | |
| sentias, ut illa quae senseris magis adplices tibi et velut | |
| signes. Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, | 2.1 |
| scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum. | |
| Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit | |
| plus habent fiduciae quam curae. Nosti comptulos iuvenes, | |
| barba et coma nitidos, de capsula totos: nihil ab illis speraveris | 5 |
| forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa | |
| est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse | |
| sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum | |
| virile concinnitas. Si nobis animum boni viri liceret inspicere, | 3.1 |
| o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico | |
| placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitu- | |
| dine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter | |
| has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas | 5 |
| comitasque et (quis credat?) in homine rarum humanitas | |
| bonum splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia | |
| cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima | |
| quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravita- | |
| tisque adderent! quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo | 10 |
| illam amabilem qui non simul venerabilem diceret. Si quis | 4.1 |
| viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni | |
| inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstu- | |
| pefactus resistat et ut fas sit vidisse tacitus precetur, tum | |
| evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac sup- | 5 |
| plicet, et diu contemplatus multum extantem superque | |
| mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite | |
| quiddam sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc | |
| deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus | |
| emittat? | 10 |
| O quam te memorem, virgo? namque haut tibi vultus | 5.1 |
| mortalis nec vox hominem sonat . . | |
| sis felix nostrumque leves quaecumque laborem. | |
| Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem | |
| non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro | 5 |
| argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et | |
| recta voluntate. Nemo, inquam, non amore eius arderet si | 6.1 |
| nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigillant | |
| et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut | |
| obscuritate retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum | |
| quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos | 5 |
| aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus | |
| perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam pauper- | |
| tate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus; | |
| cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido | 7.1 |
| obtectam. Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veter- | |
| num perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radian- | |
| tium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc | |
| magnarum potestatium falsa lux verberet. Tunc intellegere | 8.1 |
| nobis licebit quam contemnenda miremur, simillimi pueris, | |
| quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec | |
| minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia. Quid | |
| ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos | 5 |
| circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti? Illos reperti | |
| in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, | |
| nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis | |
| harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum | |
| aliquam vel capacem populi cenationem ferunt. Miramur | 9.1 |
| parietes tenui marmore inductos, cum sciamus quale sit quod | |
| absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta | |
| perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? Scimus | |
| enim sub illo auro foeda ligna latitare. Nec tantum parietibus | 5 |
| aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur: omnium | |
| istorum quos incedere altos vides bratteata felicitas est. | |
| Inspice, et scies sub ista tenui membrana dignitatis quantum | |
| mali iaceat. Haec ipsa res quae tot magistratus, tot iudices | 10.1 |
| detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo | |
| in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatores- | |
| que et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque | |
| sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et | 5 |
| honesta quamdiu aliqua illis spes inest sequimur, in con- | |
| trarium transituri si plus scelera promittent. Admirationem | 11.1 |
| nobis parentes auri argentique fecerunt, et teneris infusa | |
| cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus | |
| populus in alia discors in hoc convenit: hoc suspiciunt, hoc | |
| suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum | 5 |
| grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti | |
| sunt ut paupertas maledicto probroque sit, contempta diviti- | |
| bus, invisa pauperibus. Accedunt deinde carmina poetarum, | 12.1 |
| quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut | |
| unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis | |
| melius nec dare videntur di inmortales posse nec habere. | |
| Regia Solis erat sublimibus alta columnis, | 13.1 |
| clara micante auro. | |
| Eiusdem currum aspice: | |
| Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae | |
| curvatura rotae, radiorum argenteus ordo. | 5 |
| Denique quod optimum videri volunt saeculum aureum | |
| appellant. Nec apud Graecos tragicos desunt qui lucro | 14.1 |
| innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent. | |
| Sine me vocari pessimum, [simul] ut dives vocer. | |
| An dives omnes quaerimus, nemo an bonus. | |
| Non quare et unde, quid habeas tantum rogant. | 5 |
| Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. | |
| Quid habere nobis turpe sit quaeris? nihil. | |
| Aut dives opto vivere aut pauper mori. | |
| Bene moritur quisquis moritur dum lucrum facit. | |
| Pecunia, ingens generis humani bonum, | 10 |
| cui non voluptas matris aut blandae potest | |
| par esse prolis, non sacer meritis parens; | |
| tam dulce si quid Veneris in vultu micat, | |
| merito illa amores caelitum atque hominum movet. | |
| Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati | 15.1 |
| essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen | |
| consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse | |
| prosilivit petens ut expectarent viderentque quem admirator | |
| auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellero- | 5 |
| phontes quas in sua quisque dat. Nulla enim avaritia sine | 16.1 |
| poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum | |
| lacrimarum, quantum laborum exigit! quam misera desidera- | |
| tis, quam misera partis est! Adice cotidianas sollicitudines | |
| quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tor- | 5 |
| mento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis | |
| ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora. | |
| Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non | |
| adquiritur damnum est. 'At felicem illum homines et divitem | 17.1 |
| vocant et consequi optant quantum ille possidet.' Fateor. | |
| Quid ergo? tu ullos esse condicionis peioris existimas quam | |
| qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias | |
| optaturi essent cum divitibus deliberarent; utinam honores | 5 |
| petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis | |
| statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova | |
| suscipiunt cum priora damnaverint. Nemo enim est cui | |
| felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat; queruntur et de | |
| consiliis et de processibus suis maluntque semper quae | 10 |
| reliquerunt. Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo | 18.1 |
| equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. | |
| Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla | |
| concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio | |
| fluens leniter: eant ut volent, dum animo compositio sua | 5 |
| constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa | |
| quae aliis displicent sibi placens, qui profectum suum vita | |
| aestimet et tantum scire se iudicet quantum non cupit, | |
| quantum non timet. Vale. |