| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos saepe | 116.1.1 |
| quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. | |
| Ego non video quomodo salubris esse aut utilis possit ulla | |
| mediocritas morbi. Noli timere: nihil eorum quae tibi non | |
| vis negari eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus | 5 |
| ad quas tendis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut | |
| iucundas putas: detraham vitium. Nam cum tibi cupere inter- | |
| dixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut | |
| certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias: quidni ad | |
| te magis perventurae sint si illis imperabis quam si servies? | 10 |
| 'Sed naturale est' inquis 'ut desiderio amici torquear: da ius | 2.1 |
| lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus | |
| hominum tangi et adversis contristari: quare mihi non per- | |
| mittas hunc tam honestum malae opinionis metum?' Nullum | |
| est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est | 5 |
| et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis ut | |
| desinat si incipere permiseris. Inbecillus est primo omnis | 3.1 |
| adfectus; deinde ipse se concitat et vires dum procedit parat: | |
| excluditur facilius quam expellitur. Quis negat omnis adfectus | |
| a quodam quasi naturali fluere principio? Curam nobis nostri | |
| natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. | 5 |
| Voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam | |
| peteremus, sed ut ea sine quibus non possumus vivere gra- | |
| tiora nobis illius faceret accessio: suo veniat iure, luxuria est. | |
| Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non reci- | |
| piuntur quam exeunt. 'Aliquatenus' inquis 'dolere, aliquate- | 4.1 |
| nus timere permitte.' Sed illud 'aliquatenus' longe producitur | |
| nec ubi vis accipit finem. Sapienti non sollicite custodire se | |
| tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet: | |
| nobis, quia non est regredi facile, optimum est omnino non | 5 |
| progredi. Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse | 5.1 |
| adulescentulo cuidam quaerenti an sapiens amaturus esset. | |
| 'De sapiente' inquit 'videbimus: mihi et tibi, qui adhuc a | |
| sapiente longe absumus, non est committendum ut incidamus | |
| in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem | 5 |
| sibi. Sive enim nos respicit, humanitate eius inritamur, sive | |
| contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris | |
| quam difficultas nocet: facilitate capimur, cum difficultate | |
| certamus. Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiesca- | |
| mus; nec vino infirmum animum committamus nec formae | 10 |
| nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus.' Quod | 6.1 |
| Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus | |
| adfectibus dico: quantum possumus nos a lubrico recedamus; | |
| in sicco quoque parum fortiter stamus. | |
| Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: | 7.1 |
| 'nimis magna promittitis, nimis dura praecipitis. Nos | |
| homunciones sumus; omnia nobis negare non possumus. | |
| Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate; | |
| irascemur, sed placabimur.' Scis quare non possimus ista? | 8.1 |
| quia nos posse non credimus. Immo mehercules aliud est in re: | |
| vitia nostra quia amamus defendimus et malumus excusare | |
| illa quam excutere. Satis natura homini dedit roboris si illo | |
| utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe | 5 |
| non contra nos concitemus. Nolle in causa est, non posse | |
| praetenditur. Vale. |