| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in | 117.1.1 |
| magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales | |
| quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris | |
| salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris | |
| an verum sit quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, | 5 |
| sapere bonum non esse. Primum exponam quid Stoicis | |
| videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo. | |
| Placet nostris quod bonum est corpus esse, quia quod | 2.1 |
| bonum est facit, quidquid facit corpus est. Quod bonum est | |
| prodest; faciat autem aliquid oportet ut prosit; si facit, corpus | |
| est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur ut necesse sit | |
| illam corporalem quoque dicere. At sapere non putant eius- | 3.1 |
| dem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est | |
| sapientiae; itaque nec facit quicquam nec prodest. 'Quid | |
| ergo?' inquit 'non dicimus: bonum est sapere?' Dicimus | |
| referentes ad id ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam. | 5 |
| Adversus hos quid ab aliis respondeatur audi, antequam ego | 4.1 |
| incipio secedere et in alia parte considere. 'Isto modo' | |
| inquiunt 'nec beate vivere bonum est. Velint nolint, respon- | |
| dendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum | |
| non esse.' Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: 'vultis | 5.1 |
| sapere; ergo expetenda res est sapere; si expetenda res | |
| est, bona est'. Coguntur nostri verba torquere et unam | |
| syllabam expetendo interponere quam sermo noster inseri | |
| non sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. 'Expetendum est' | 5 |
| inquiunt 'quod bonum est, expetibile quod nobis contingit | |
| cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, | |
| sed petito bono accedit.' | |
| Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere | 6.1 |
| quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non | |
| licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum | |
| et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri; | |
| tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus | 5 |
| insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra | |
| leges moresque proiecta ut non aliquos deos credat. Cum de | |
| animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud | |
| nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut | |
| colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies | 10 |
| qui non putet et sapientiam bonum et sapere. | |
| Non faciam quod victi solent, ut provocem ad populum: | 7.1 |
| nostris incipiamus armis confligere. Quod accidit alicui, utrum | |
| extra id cui accidit est an in eo cui accidit? Si in eo est cui | |
| accidit, tam corpus est quam illud cui accidit. Nihil enim | |
| accidere sine tactu potest; quod tangit corpus est: nihil | 5 |
| accidere sine actu potest; quod agit corpus est. Si extra est, | |
| postea quam acciderat recessit; quod recessit motum habet; | |
| quod motum habet corpus est. Speras me dicturum non esse | 8.1 |
| aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, | |
| nec aliud lucem, aliud lucere: concedo ista alia esse, sed non | |
| sortis alterius. Si valetudo indifferens est, <et> bene valere in- | |
| differens est; si forma indifferens est, et formonsum esse. | 5 |
| Si iustitia bonum est, et iustum esse; si turpitudo malum est, | |
| et turpem esse malum est, tam mehercules quam si lippitudo | |
| malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum | |
| esse sine altero potest: qui sapit sapiens est; qui sapiens est | |
| sapit. Adeo non potest dubitari an quale illud sit, tale hoc sit, | 10 |
| ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem. Sed | 9.1 |
| illud libenter quaesierim, cum omnia aut mala sint aut bona | |
| aut indifferentia, sapere in quo numero sit? Bonum negant | |
| esse; malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id | |
| autem medium atque indifferens vocamus quod tam malo | 5 |
| contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, | |
| nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; | |
| ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod | |
| contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus | |
| non habet bonum est; sapere non nisi bonus habet; ergo | 10 |
| bonum est. 'Accidens est' inquit 'sapientiae.' Hoc ergo quod | 10.1 |
| vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur? Sive facit | |
| illud sive patitur, utroque modo corpus est; nam et quod fit | |
| et quod facit corpus est. Si corpus est, bonum est; unum | |
| enim illi deerat quominus bonum esset, quod incorporale erat. | 5 |
| Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et | 11.1 |
| sapere, cum in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid | |
| enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet? | |
| numquid quemquam qui sapit non putas habere sapientiam? | |
| Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad | 12.1 |
| Stoicos venit. Qualis sit haec dicam. Aliud est ager, aliud | |
| agrum habere, quidni? cum habere agrum ad habentem, non | |
| ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. | |
| Puto, concedes duo esse haec, id quod habetur et eum qui | 5 |
| habet: habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens | |
| perfecta vel ad summum optimumque perducta; ars enim | |
| vitae est. Sapere quid est? non possum dicere 'mens perfecta', | |
| sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum | |
| est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam. | 10 |
| 'Sunt' inquit 'naturae corporum, tamquam hic homo est, | 13.1 |
| hic equus; has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi | |
| corporum. Hi habent proprium quiddam et a corporibus | |
| seductum, tamquam video Catonem ambulantem: hoc sensus | |
| ostendit, animus credidit. Corpus est quod video, cui et oculos | 5 |
| intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus' | |
| inquit 'est quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de | |
| corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii | |
| dictum. Sic cum dicimus "sapientiam", corporale quiddam | |
| intellegimus; cum dicimus "sapit", de corpore loquimur. | 10 |
| Plurimum autem interest utrum illud dicas an de illo.' | |
| Putemus in praesentia ista duo esse (nondum enim quid | 14.1 |
| mihi videatur pronuntio): quid prohibet quominus aliud | |
| quidem <sit> sed nihilominus bonum? Dicebam paulo ante | |
| aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni? in alia enim | |
| natura est qui habet, in alia quod habetur: illa terra est, hic | 5 |
| homo est. At in hoc de quo agitur eiusdem naturae sunt | |
| utraque, et qui habet sapientiam et ipsa. Praeterea illic aliud | 15.1 |
| est quod habetur, alius qui habet: hic in eodem est et quod | |
| habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura; | |
| ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a | |
| domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia. | 5 |
| Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona | |
| esse, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque | |
| bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat quominus et | |
| sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat | |
| quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est | 10 |
| sapere. Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo? | 16.1 |
| non est id bonum sine quo nec illud bonum est? Vos certe | |
| dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. | |
| Quid est usus sapientiae? sapere: hoc est in illa pretiosissi- | |
| mum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, | 5 |
| torqueri malum est, adeo quidem ut illa non sint mala si quod | |
| sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, | |
| sapere usus perfectae mentis: quomodo potest usus eius | |
| bonum non esse quae sine usu bonum non est? Interrogo te | 17.1 |
| an sapientia expetenda sit: fateris. Interrogo an usus sapien- | |
| tiae expetendus sit: fateris. Negas enim te illam recepturum | |
| si uti ea prohibearis. Quod expetendum est bonum est. | |
| Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, | 5 |
| quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, | |
| usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expeten- | |
| dum est; si expetendum est, bonum est. | |
| Olim ipse me damno qui illos imitor dum accuso et verba | 18.1 |
| apertae rei inpendo. Cui enim dubium potest esse quin, si | |
| aestus malum est, et aestuare malum sit? si algor malum est, | |
| malum sit algere? si vita bonum est, et vivere bonum sit? | |
| Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt; at nobis in | 5 |
| ipsa commorandum est. Etiam si quid evagari libet, | 19.1 |
| amplos habet illa spatiososque secessus: de deorum natura | |
| quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum | |
| discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corpo- | |
| ribus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec | 5 |
| quae fortuita dicuntur certa lege constricta sint nihilque in | |
| hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam | |
| a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad | |
| ipsarum quas tractat rerum magnitudinem attollunt; haec | |
| vero de quibus paulo ante dicebam minuunt et deprimunt nec, | 10 |
| ut putatis, exacuunt, sed extenuant. Obsecro vos, tam neces- | 20.1 |
| sariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio | |
| an falsa, certe inutili terimus? Quid mihi profuturum est | |
| scire an aliud sit sapientia, aliud sapere? Quid mihi pro- | |
| futurum est scire illud bonum esse, <hoc non esse>? Temere | 5 |
| me geram, subibo huius voti aleam: tibi sapientia, mihi | |
| sapere contingat. Pares erimus. Potius id age ut mihi viam | 21.1 |
| monstres qua ad ista perveniam. Dic quid vitare debeam, | |
| quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, | |
| quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque | |
| procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, | 5 |
| quomodo istas calamitates removeam quae ad me inruperunt, | |
| quomodo illas ad quas ego inrupi. Doce quomodo feram | |
| aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quo- | |
| modo ultimum ac necessarium non expectem sed ipsemet, | |
| cum visum erit, profugiam. Nihil mihi videtur turpius quam | 22.1 |
| optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori? sive non | |
| vis, quid deos rogas quod tibi nascenti dederunt? Nam ut | |
| quandoque moriaris etiam invito positum est, ut cum voles in | |
| tua manu est; alterum tibi necesse est, alterum licet. Tur- | 23.1 |
| pissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: | |
| 'ita[que]' inquit 'quam primum moriar'. Homo demens, | |
| optas rem tuam. 'Ita quam primum moriar.' Fortasse inter | |
| has voces senex factus es; alioqui quid in mora est? Nemo te | 5 |
| tenet: evade qua visum est; elige quamlibet rerum naturae | |
| partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt | |
| et elementa quibus hic mundus administratur; aqua, terra, | |
| spiritus, omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae | |
| mortis. 'Ita quam primum moriar': 'quam primum' istud | 24.1 |
| quid esse vis? quem illi diem ponis? citius fieri quam optas | |
| potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione | |
| misericordiam captantis: non vult mori qui optat. Deos | |
| vitam et salutem roga: si mori placuit, hic mortis est fructus, | 5 |
| optare desinere. | |
| Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est | 25.1 |
| sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus | |
| subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna | |
| tibi posuit, nondum illas solvisti: iam cavillaris? Quam stul- | |
| tum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove | 5 |
| ista lusoria arma: decretoriis opus est. Dic qua ratione nulla | |
| animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc | |
| secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid. | |
| 'Sapientia bonum est, sapere non est bonum': sic fit <ut> | 26.1 |
| negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam | |
| operatum supervacuis. | |
| Quid si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura | |
| sapientia? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem | 5 |
| futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam | |
| pueritia viribus aut ullo robore intellegat? Aegro interim nil | |
| ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctan- | |
| temque post multos secuturum menses otium reficit. Quis | 27.1 |
| nescit hoc ipso non esse bonum id quod futurum est, quia | |
| futurum est? Nam quod bonum est utique prodest; nisi | |
| praesentia prodesse non possunt. Si non prodest, bonum non | |
| est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit | 5 |
| cum fuero: interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde | |
| quale esse. Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est iam bonum | 28.1 |
| est? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid | |
| quam si dixero 'futurum est'? nondum enim venisse apparet | |
| quod veniet. Ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. | |
| Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum | 5 |
| argumentum habeo nondum praesentis futurum esse. | |
| Sapiam, spero, sed interim non sapio; si illud bonum | 29.1 |
| haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est ut sapiam: ex | |
| hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul | |
| et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec | |
| apud eundem sunt una malum et bonum. | 5 |
| Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa quae nobis | 30.1 |
| aliquam opem sunt latura properemus. Nemo qui obstetri- | |
| cem parturienti filiae sollicitus accersit edictum et ludorum | |
| ordinem perlegit; nemo qui ad incendium domus suae currit | |
| tabulam latrunculariam prospicit ut sciat quomodo alligatus | 5 |
| exeat calculus. At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, | 31.1 |
| et incendium domus et periculum liberorum et obsidio | |
| patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque | |
| terrarum et quidquid aliud timeri potest: inter ista districtus | |
| rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas? quid | 5 |
| inter sapientiam et sapere intersit inquiris? nodos nectis ac | |
| solvis tanta mole inpendente capiti tuo? Non tam benignum | 32.1 |
| ac liberale tempus natura nobis dedit ut aliquid ex illo vacet | |
| perdere. Et vide quam multa etiam diligentissimis pereant: | |
| aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud | |
| necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobis- | 5 |
| cum dividit somnus. Ex hoc tempore tam angusto et rapido | |
| et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in | |
| vanum? Adice nunc quod adsuescit animus delectare se | 33.1 |
| potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere | |
| cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit | |
| nescio: scio mea non interesse sciam ista an nesciam. Dic | |
| mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, | 5 |
| sapiam? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae | |
| detines quam inter opera? Fac me fortiorem, fac securiorem, | |
| fac fortunae parem, fac superiorem. Possum autem superior | |
| esse si derexero <eo> omne quod disco. Vale. |