| LIBER VICENSIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus: | 118.1.1 |
| solvendo non eris. Convenerat quidem ut tua priora essent: | |
| tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis: bene | |
| credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam quod | |
| Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam | 5 |
| 'si rem nullam habebit, quod in buccam venerit scribat'. | |
| Numquam potest deesse quod scribam, ut omnia illa quae | 2.1 |
| Ciceronis implent epistulas transeam: quis candidatus laboret; | |
| quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia | |
| Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit | |
| fenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui | 5 |
| nummum movere non possint. Sua satius est mala quam | |
| aliena tractare, se excutere et videre quam multarum rerum | |
| candidatus sit, et non suffragari. Hoc est, mi Lucili, egre- | 3.1 |
| gium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae | |
| comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, | |
| cum candidati in templis suis pendeant et alius nummos | |
| pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus | 5 |
| osculis conterat quibus designatus contingendam manum | |
| negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis expectent, | |
| stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quic- | |
| quam nec vendentem? Quanto hic maiore gaudio fruitur qui | 4.1 |
| non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed | |
| magna illa in quibus alii honores anniversarios petunt, alii | |
| perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos | |
| triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii | 5 |
| salutem suam suorumque! Quanti animi res est solum nihil | |
| petere, nulli supplicare, et dicere, 'nihil mihi tecum, for- | |
| tuna; non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, | |
| Vatinios fieri. Nihil rogo.' Hoc est privatam facere fortunam. | |
| Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram | 5.1 |
| egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum | |
| inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur per mala | |
| nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam | |
| fastidienda. Cui enim adsecuto satis fuit quod optanti nimium | 6.1 |
| videbatur? Non est, ut existimant homines, avida felicitas | |
| sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa quia | |
| longe ab illis iaces; ei vero qui ad illa pervenit humilia sunt. | |
| Mentior nisi adhuc quaerit escendere: istud quod tu sum- | 5 |
| mum putas gradus est. Omnes autem male habet ignorantia | 7.1 |
| veri. Tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde | |
| mala esse aut inania aut minora quam speraverint adepti ac | |
| multa passi vident; maiorque pars miratur ex intervallo | |
| fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt. | 5 |
| Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus quid sit bonum. | 8.1 |
| Varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. | |
| Quidam ita finiunt: 'bonum est quod invitat animos, quod | |
| ad se vocat'. Huic statim opponitur: quid si invitat quidem | |
| sed in perniciem? scis quam multa mala blanda sint. Verum | 5 |
| et veri simile inter se differunt. Ita quod bonum est vero | |
| iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat | |
| ad se et adlicefacit veri simile est: subrepit, sollicitat, ad- | |
| trahit. Quidam ita finierunt: 'bonum est quod adpetitionem | 9.1 |
| sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet.' | |
| Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi movent | |
| quae petantur petentium malo. Melius illi qui ita finierunt: | |
| 'bonum est quod ad se impetum animi secundum naturam | 5 |
| movet et ita demum petendum est cum coepit esse expeten- | |
| dum'. Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum. | |
| Locus ipse me admonet ut quid intersit inter bonum hone- | 10.1 |
| stumque dicam. Aliquid inter se mixtum habent et insepara- | |
| bile: nec potest bonum esse nisi cui aliquid honesti inest, et | |
| honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo interest? | |
| Honestum est perfectum bonum, quo beata vita completur, | 5 |
| cuius contactu alia quoque bona fiunt. Quod dico talest: | 11.1 |
| sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, | |
| legatio, iurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, | |
| bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. | |
| Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est; | 5 |
| bonum ex honesto fluit, honestum ex se est. Quod bonum | |
| est malum esse potuit; quod honestum est nisi bonum esse | |
| non potuit. | |
| Hanc quidam finitionem reddiderunt: 'bonum est quod | 12.1 |
| secundum naturam est'. Adtende quid dicam: quod bonum, | |
| est secundum naturam: non protinus quod secundum naturam | |
| est etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed | |
| tam pusilla sunt ut non conveniat illis boni nomen; levia | 5 |
| enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnen- | |
| dum bonum; nam quamdiu exiguum est bonum non est: cum | |
| bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur | |
| bonum? si perfecte secundum naturam est. 'Fateris' inquis | 13.1 |
| 'quod bonum est secundum naturam esse; haec eius pro- | |
| prietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem | |
| esse sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est cum | |
| haec non sint? quomodo ad aliam proprietatem pervenit | 5 |
| cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum | |
| naturam esse?' Ipsa scilicet magnitudine. Nec hoc novum est, | 14.1 |
| quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes: | |
| alia eius proprietas fit; ille enim inrationalis est, hic ratio- | |
| nalis. Quaedam incremento non tantum in maius exeunt | |
| sed in aliud. 'Non fit' inquit 'aliud quod maius fit. Utrum | 15.1 |
| lagonam an dolium impleas vino, nihil refert: in utroque | |
| proprietas vini est. Et exiguum mellis pondus et magnum | |
| sapore non differt.' Diversa ponis exempla; in istis enim | |
| eadem qualitas est; quamvis augeantur, manet. Quaedam | 16.1 |
| amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant; | |
| quaedam post multa incrementa ultima demum vertit | |
| adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt con- | |
| dicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille qui latera | 5 |
| inclinata cuneavit et interventu suo vinxit. Summa adiectio | |
| quare plurimum facit vel exigua? quia non auget sed implet. | |
| Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam | 17.1 |
| transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem | |
| eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari; quod | |
| longe aliud factum est quam fuit cum magnum videretur sed | |
| finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus: | 5 |
| novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. | |
| Sic ab eo quod vix et aegre movebatur processimus ad in- | |
| mobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit: hoc | |
| in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum | |
| fecit. Vale. | 10 |