| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quotiens aliquid inveni, non expecto donec dicas 'in com- | 119.1.1 |
| mune': ipse mihi dico. Quid sit quod invenerim quaeris? | |
| Sinum laxa, merum lucrum est. Docebo quomodo fieri dives | |
| celerrime possis. Quam valde cupis audire! nec inmerito: ad | |
| maximas te divitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen | 5 |
| tibi creditore: ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, | |
| sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen | |
| tuum iactent. Paratum tibi creditorem dabo Catonianum | 2.1 |
| illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis | |
| erit si, quidquid deerit, id a nobis petierimus. Nihil enim, mi | |
| Lucili, interest utrum non desideres an habeas. Summa rei | |
| in utroque eadem est: non torqueberis. Nec illud praecipio, | 5 |
| ut aliquid naturae neges—contumax est, non potest vinci, | |
| suum poscit—sed ut quidquid naturam excedit scias pre- | |
| carium esse, non necessarium. Esurio: edendum est. Utrum | 3.1 |
| hic panis sit plebeius an siligineus ad naturam nihil pertinet: | |
| illa ventrem non delectari vult sed impleri. Sitio: utrum haec | |
| aqua sit quam ex lacu proximo excepero an ea quam multa | |
| nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil | 5 |
| pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit | |
| aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus | |
| calix an manus concava, nihil refert. Finem omnium rerum | 4.1 |
| specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat: ad pro- | |
| xima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendabit | |
| quodcumque conprendero. Nihil contemnit esuriens. | |
| Quid sit ergo quod me delectaverit quaeris? Videtur mihi | 5.1 |
| egregie dictum, 'sapiens divitiarum naturalium est quaesitor | |
| acerrimus'. 'Inani me' inquis 'lance muneras. Quid est istud? | |
| Ego iam paraveram fiscos; circumspiciebam in quod me mare | |
| negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas | 5 |
| arcesserem merces. Decipere est istud, docere paupertatem | |
| cum divitias promiseris.' Ita tu pauperem iudicas cui nihil | |
| deest? 'Suo' inquis 'et patientiae suae beneficio, non fortu- | |
| nae.' Ideo ergo illum non iudicas divitem quia divitiae eius | |
| desinere non possunt? Utrum mavis habere multum an satis? | 6.1 |
| Qui multum habet plus cupit, quod est argumentum non- | |
| dum illum satis habere; qui satis habet consecutus est quod | |
| numquam diviti contigit, finem. An has ideo non putas esse | |
| divitias quia propter illas nemo proscriptus est? quia propter | 5 |
| illas nulli venenum filius, nulli uxor inpegit? quia in bello | |
| tutae sunt? quia in pace otiosae? quia nec habere illas peri- | |
| culosum est nec operosum disponere? | |
| 'At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non | 7.1 |
| sitit.' Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod | |
| satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post | |
| Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior? Quaerit | |
| quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes | 5 |
| novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. | |
| Quod naturae satis est homini non est. Inventus est qui | 8.1 |
| concupisceret aliquid post omnia: tanta est caecitas mentium | |
| et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio. | |
| Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus | |
| tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est. | 5 |
| Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non | 9.1 |
| maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris quae sit huius rei | |
| causa? plus incipit habere posse qui plus habet. Ad summam | |
| quem voles mihi ex his quorum nomina cum Crasso Licinoque | |
| numerantur in medium licet protrahas; adferat censum et | 5 |
| quidquid habet et quidquid sperat simul conputet: iste, si | |
| mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse. At hic qui se ad | 10.1 |
| quod exigit natura composuit non tantum extra sensum est | |
| paupertatis sed extra metum. Sed ut scias quam difficile sit | |
| res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse quem cir- | |
| cumcidimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et super- | 5 |
| vacui. At excaecant populum et in se convertunt opes, si | 11.1 |
| numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri | |
| tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa | |
| aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publi- | |
| cum spectat: ille quem nos et populo et fortunae subduxi- | 5 |
| mus beatus introsum est. Nam quod ad illos pertinet apud | 12.1 |
| quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic | |
| divitias habent quomodo habere dicimur febrem, cum illa | |
| nos habeat. E contrario dicere solemus 'febris illum tenet': | |
| eodem modo dicendum est 'divitiae illum tenent'. | 5 |
| Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo | |
| monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, qui- | |
| bus aut gratis satis fiat aut parvo: tantum miscere vitia | |
| desideriis noli. Quaeris quali mensa, quali argento, quam | 13.1 |
| paribus ministeriis et levibus adferatur cibus? nihil praeter | |
| cibum natura desiderat. | |
| Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris | |
| pocula? num esuriens fastidis omnia praeter | 5 |
| pavonem rhombumque? | |
| Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat | 14.1 |
| non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt: quaerit | |
| quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemad- | |
| modum non impleat ventrem sed farciat, quemadmodum | |
| sitim prima potione sedatam revocet. Egregie itaque Horatius | 5 |
| negat ad sitim pertinere quo poculo [aquae] aut quam elegan- | |
| ti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas quam | |
| crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non | |
| sitis. Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, | 15.1 |
| quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt supervacua | |
| dilectum: 'hoc parum decens, illud parum lautum, oculos | |
| hoc meos laedit'. Id actum est ab illo mundi conditore, qui | |
| nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati: | 5 |
| ad salutem omnia parata sunt et in promptu, delicis omnia | |
| misere ac sollicite comparantur. Utamur ergo hoc naturae | 16.1 |
| beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine | |
| melius illam meruisse de nobis quam quia quidquid ex neces- | |
| sitate desideratur sine fastidio sumitur. Vale. |