| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est sed in una | 120.1.1 |
| constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni | |
| honestique notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa | |
| sunt, apud nos tantum divisa. Quid sit hoc dicam. Bonum | 2.1 |
| putant esse aliqui id quod utile est. Itaque hoc et divitiis et | |
| equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos | |
| boni vilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum | |
| putant cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam | 5 |
| patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem ex- | |
| peditionem, prudentem moderatamque sententiam. <Nos> | 3.1 |
| ista duo quidem facimus, sed ex uno. Nihil est bonum nisi | |
| quod honestum est; quod honestum, est utique bonum. | |
| Supervacuum iudico adicere quid inter ista discriminis sit, | |
| cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil nobis videri | 5 |
| <bonum> quo quis et male uti potest; vides autem divitiis, | |
| nobilitate, viribus quam multi male utantur. | |
| Nunc ergo ad id revertor de quo desideras dici, quomodo | |
| ad nos prima boni honestique notitia pervenerit. Hoc nos | 4.1 |
| natura docere non potuit: semina nobis scientiae dedit, | |
| scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, | |
| quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse. | |
| Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum | 5 |
| inter se conlatio; per analogian nostri intellectum et hone- | |
| stum et bonum iudicant. Hoc verbum cum Latini grammatici | |
| civitate donaverint, ego damnandum non puto, <immo> in | |
| civitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantum | |
| tamquam recepto sed tamquam usitato. Quae sit haec ana- | 10 |
| logia dicam. Noveramus corporis sanitatem: ex hac cogitavi- | 5.1 |
| mus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis: ex his | |
| collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua | |
| humana, aliqua fortia nos obstupefecerant: haec coepimus | |
| tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia quae | 5 |
| species conspicui alicuius facti fulgorque celabat: haec dis- | |
| simulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non | |
| gloriam ultra verum tulit: ex his ergo speciem ingentis boni | |
| traximus. Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque | 6.1 |
| regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem medico | |
| Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyr- | |
| rhum caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, | |
| veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum quem | 5 |
| non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli | |
| tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui | |
| aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa | |
| paupertate quam sibi decus fecerat non aliter refugit divitias | |
| quam venenum. 'Vive' inquit 'beneficio meo, Pyrrhe, et | 10 |
| gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi.' | |
| Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a | 7.1 |
| tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et | |
| tam diu prementibus restitit donec revulsa ingenti ruina | |
| tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse | |
| patriam periculo suo sensit, 'veniat, si quis vult' inquit 'sic | 5 |
| euntem sequi' iecitque se in praeceps et non minus sollicitus | |
| in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, | |
| retento armorum victricium decore tam tutus redît quam si | |
| ponte venisset. Haec et eiusmodi facta imaginem nobis | 8.1 |
| ostendere virtutis. | |
| Adiciam quod mirum fortasse videatur: mala interdum | |
| speciem honesti obtulere et optimum ex contrario enituit. | |
| Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis | 5 |
| quoque ac turpibus recti similitudo est: sic mentitur prodigus | |
| liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciat an | |
| servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant | |
| sed proiciunt: non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. | |
| Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem. | 10 |
| Haec nos similitudo coegit adtendere et distinguere specie | 9.1 |
| quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia. Dum | |
| observamus eos quos insignes egregium opus fecerat, coepi- | |
| mus adnotare quis rem aliquam generoso animo fecisset et | |
| magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in | 5 |
| foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter | |
| infamiam: factum laudavimus, contempsimus virum. Alium | 10.1 |
| vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos tem- | |
| peratum, et publica et privata sancte ac religiose admini- | |
| strantem; non deesse ei in iis quae toleranda erant patientiam, | |
| in iis quae agenda prudentiam. Vidimus ubi tribuendum | 5 |
| esset plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et | |
| obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem. Prae- | |
| terea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non con- | |
| silio bonus, sed more eo perductus ut non tantum recte facere | |
| posset, sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo | 11.1 |
| perfectam esse virtutem. Hanc in partes divisimus: oportebat | |
| cupiditates refrenari, metus conprimi, facienda provideri, | |
| reddenda distribui: conprehendimus temperantiam, forti- | |
| tudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus | 5 |
| officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus? ostendit illam | |
| nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se | |
| actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. | |
| Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, | |
| arbitrii sui tota. Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? | 12.1 |
| dicam. Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem | |
| fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, | |
| civem esse se universi et militem credens labores velut im- | |
| peratos subît. Quidquid inciderat non tamquam malum | 5 |
| aspernatus est et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi. | |
| 'Hoc qualecumque est' inquit 'meum est; asperum est, | |
| durum est, in hoc ipso navemus operam.' Necessario itaque | 13.1 |
| magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de | |
| fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter | |
| quam in tenebris lumen effulsit advertitque in se omnium | |
| animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus | 5 |
| pariter aequus. Habebat perfectum animum et ad summam | 14.1 |
| sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars | |
| et in hoc pectus mortale defluxit; quod numquam magis | |
| divinum est quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in | |
| hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse | 5 |
| hoc corpus sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod | |
| relinquendum est ubi te gravem esse hospiti videas. | |
| Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab | 15.1 |
| altiore sede venientis, si haec in quibus versatur humilia | |
| iudicat et angusta, si exire non metuit; scit enim quo exiturus | |
| sit qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos | |
| incommoda exagitent, quam male nobis conveniat hoc cor- | 5 |
| pus? Nunc de capite, nunc de ventre, nunc de pectore ac | 16.1 |
| faucibus querimur; alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc | |
| deiectio, nunc destillatio; aliquando superest sanguis, ali- | |
| quando deest: hinc atque illinc temptamur et expellimur. | |
| Hoc evenire solet in alieno habitantibus. At nos corpus tam | 17.1 |
| putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum | |
| potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla | |
| contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpuden- | |
| tius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo | 5 |
| morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo | |
| unde nobis cadendum est hora nos omnis inpellit. Vide in | 18.1 |
| quanta caecitate mens nostra sit: hoc quod futurum dico | |
| cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est; nam quod | |
| viximus tempus eo loco est quo erat antequam viximus. Erra- | |
| mus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in | 5 |
| mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit | |
| in quo deficimus, sed ille profitetur; ad mortem dies extre- | |
| mus pervenit, accedit omnis; carpit nos illa, non corripit. | |
| Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat qui- | |
| dem operam ut in hac statione qua positus est honeste se | 10 |
| atque industrie gerat, ceterum nihil horum quae circa sunt | |
| suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et | |
| properans. | |
| Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret | 19.1 |
| nos species non usitatae indolis? utique si hanc, ut dixi, | |
| magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. Vero tenor | |
| permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis | |
| Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum | 5 |
| pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero, | |
| modo Licinum divitîs, Apicium cenis, Maecenatem delicis | |
| provocant. Maximum indicium est malae mentis fluctuatio | 20.1 |
| et inter simulationem virtutum amoremque vitiorum adsidua | |
| iactatio. [is] | |
| Habebat saepe ducentos, | |
| saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, | 5 |
| omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et | |
| concha salis puri, toga quae defendere frigus | |
| quamvis crassa queat'. Decies centena dedisses | |
| huic parco, paucis contento: quinque diebus | |
| nil erat. | 10 |
| Homines multi tales sunt qualem hunc describit Horatius | 21.1 |
| Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo | |
| in diversum aberrat. Multos dixi? prope est ut omnes sint. | |
| Nemo non cotidie et consilium mutat et votum: modo | |
| uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, | 5 |
| modo id agit ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se | |
| usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra | |
| humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc | |
| rapit. Sic maxime coarguitur animus inprudens: alius prodit | 22.1 |
| atque alius et, quo turpius nihil iudico, inpar sibi est. | |
| Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem | |
| autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo | |
| frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani; muta- | 5 |
| mus subinde personam et contrariam ei sumimus quam | |
| exuimus. Hoc ergo a te exige, ut qualem institueris prae- | |
| stare te, talem usque ad exitum serves; effice ut possis laudari, | |
| si minus, ut adgnosci. De aliquo quem here vidisti merito | |
| dici potest 'hic qui est?': tanta mutatio est. Vale. | 10 |