| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Litigabis, ego video, cum tibi hodiernam quaestiunculam, | 121.1.1 |
| in qua satis diu haesimus, exposuero; iterum enim exclamabis | |
| 'hoc quid ad mores?' Sed exclama, dum tibi primum alios | |
| opponam cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum | |
| (hi iudicium accipient), deinde dicam: non quidquid morale | 5 |
| est mores bonos facit. Aliud ad hominem alendum pertinet, | 2.1 |
| aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docen- | |
| dum, aliud ad delectandum; omnia tamen ad hominem per- | |
| tinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores | |
| alia aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, | 5 |
| quaedam naturam eorum et originem scrutantur. Cum | 3.1 |
| <quaero> quare hominem natura produxerit, quare prae- | |
| tulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse? | |
| falsum est. Quomodo enim scies qui habendi sint nisi quid | |
| homini sit optimum inveneris, nisi naturam eius inspexeris? | 5 |
| Tunc demum intelleges quid faciendum tibi, quid vitandum | |
| sit, cum didiceris quid naturae tuae debeas. 'Ego' inquis 'volo | 4.1 |
| discere quomodo minus cupiam, minus timeam. Supersti- | |
| tionem mihi excute; doce leve esse vanumque hoc quod feli- | |
| citas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere.' Desiderio | |
| tuo satis faciam: et virtutes exhortabor et vitia converberabo. | 5 |
| Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudi- | |
| cet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatis- | |
| simos inhibere et voluptates ituras in dolorem conpescere et | |
| votis obstrepere. Quidni? cum maxima malorum optaveri- | |
| mus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur. | 10 |
| Interim permitte mihi ea quae paulo remotiora videntur | 5.1 |
| excutere. Quaerebamus an esset omnibus animalibus consti- | |
| tutionis suae sensus. Esse autem ex eo maxime apparet quod | |
| membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc | |
| erudita; nulli non partium suarum agilitas est. Artifex | 5 |
| instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite guber- | |
| naculum flectit, pictor colores quos ad reddendam similitu- | |
| dinem multos variosque ante se posuit celerrime denotat et | |
| inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat: sic | |
| animal in omnem usum sui mobilest. Mirari solemus saltandi | 6.1 |
| peritos quod in omnem significationem rerum et adfectuum | |
| parata illorum est manus et verborum velocitatem gestus ad- | |
| sequitur: quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre | |
| molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc edita pro- | 5 |
| tinus faciunt; cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur. | |
| 'Ideo' inquit 'partes suas animalia apte movent quia, si | 7.1 |
| aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, | |
| coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet.' | |
| Quod est falsum; tarda enim sunt quae necessitate inpellun- | |
| tur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad | 5 |
| hoc doloris timor ut in naturalem motum etiam dolore | |
| prohibente nitantur. Sic infans qui stare meditatur et ferre | 8.1 |
| se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum | |
| fletu totiens resurgit donec se per dolorem ad id quod natura | |
| poscit exercuit. Animalia quaedam tergi durioris inversa tam | |
| diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant donec ad locum | 5 |
| reponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo, in- | |
| quieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit | |
| niti, quatere se, quam in pedes constitit. Ergo omnibus | 9.1 |
| constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam ex- | |
| pedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac | |
| illa ad vivendum venire notitia quam quod nullum animal | |
| ad usum sui rude est. | 5 |
| 'Constitutio' inquit 'est, ut vos dicitis, principale animi | 10.1 |
| quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum | |
| et subtile et vobis quoque vix enarrabile quomodo infans | |
| intellegit? Omnia animalia dialectica nasci oportet ut istam | |
| finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram | 5 |
| intellegant.' Verum erat quod opponis si ego ab animalibus | 11.1 |
| constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam consti- | |
| tutionem. Facilius natura intellegitur quam enarratur. Itaque | |
| infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam | |
| novit; et quid sit animal nescit, animal esse se sentit. Prae- | 12.1 |
| terea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summa- | |
| tim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus: quid | |
| sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde nescimus. Qualis ad nos | |
| [pervenerit] animi nostri sensus, quamvis naturam eius ig- | 5 |
| noremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae | |
| sensus est. Necesse est enim id sentiant per quod alia quoque | |
| sentiunt; necesse est eius sensum habeant cui parent, a quo | |
| reguntur. Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid quod | 13.1 |
| impetus suos moveat: quid sit illud ignorat. Et conatum sibi | |
| esse scit: quis sit aut unde sit nescit. Sic infantibus quoque | |
| animalibusque principalis partis suae sensus est non satis | |
| dilucidus nec expressus. | 5 |
| 'Dicitis' inquit 'omne animal primum constitutioni suae | 14.1 |
| conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et | |
| ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali sed tam- | |
| quam rationali; ea enim parte sibi carus est homo qua homo | |
| est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali | 5 |
| potest, cum rationalis nondum sit?' Unicuique aetati sua | 15.1 |
| constitutio est, alia infanti, alia puero, <alia adulescenti>, alia | |
| seni: omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt. Infans | |
| sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati | |
| sunt dentes: huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba | 5 |
| quae in segetem frugemque ventura est aliam constitutionem | |
| habet tenera et vix eminens sulco, aliam cum convaluit et | |
| molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam | |
| cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit: in | |
| quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam | 10 |
| componitur. Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis; | 16.1 |
| ego tamen idem sum qui et infans fui et puer et adulescens. | |
| Sic, quamvis alia atque alia cuique constitutio sit, conciliatio | |
| constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi aut | |
| iuvenem aut senem, sed me natura commendat. Ergo infans | 5 |
| ei constitutioni suae conciliatur quae tunc infanti est, non | |
| quae futura iuveni est; neque enim si aliquid illi maius in | |
| quod transeat restat, non hoc quoque in quo nascitur secun- | |
| dum naturam est. Primum sibi ipsum conciliatur animal; | 17.1 |
| debet enim aliquid esse ad quod alia referantur. Voluptatem | |
| peto. Cui? mihi; ergo mei curam ago. Dolorem refugio. | |
| Pro quo? pro me; ergo mei curam ago. Si omnia propter | |
| curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus | 5 |
| inest cunctis, nec inseritur sed innascitur. Producit fetus suos | 18.1 |
| natura, non abicit; et quia tutela certissima ex proximo est, | |
| sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis | |
| dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo | |
| effusa quid sit infestum ipsa protinus norunt et mortifera | 5 |
| devitant; umbram quoque transvolantium reformidant ob- | |
| noxia avibus rapto viventibus. Nullum animal ad vitam | |
| prodit sine metu mortis. | |
| 'Quemadmodum' inquit 'editum animal intellectum ha- | 19.1 |
| bere aut salutaris aut mortiferae rei potest?' Primum quae- | |
| ritur an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse | |
| autem illis intellectum ex eo apparet quod nihil amplius, si | |
| intellexerint, facient. Quid est quare pavonem, quare anserem | 5 |
| gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem | |
| sibi accipitrem? quare pulli faelem timeant, canem non time- | |
| ant? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento | |
| collectam; nam antequam possint experisci, cavent. Deinde | 20.1 |
| ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent | |
| nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae: | |
| aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timi- | |
| diora vivendo; ex quo quidem apparet non usu illa in hoc | 5 |
| pervenire sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et | |
| varium quod usus docet: quidquid natura tradit et aequale | |
| omnibus est et statim. Si tamen exigis, dicam quomodo omne | 21.1 |
| animal perniciosa intellegere cogatur. Sentit se carne con- | |
| stare; itaque sentit quid sit quo secari caro, quo uri, quo | |
| obteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum: | |
| horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista | 5 |
| coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque | |
| et iuvatura petit, laesura formidat. Naturales ad utilia im- | |
| petus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla | |
| cogitatione quae hoc dictet, sine consilio fit quidquid natura | |
| praecepit. Non vides quanta sit subtilitas apibus ad fingenda | 22.1 |
| domicilia, quanta dividui laboris obeundi undique concordia? | |
| Non vides quam nulli mortalium imitabilis illa aranei tex- | |
| tura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa | |
| firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua | 5 |
| minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, velut | |
| retibus inplicata teneantur? Nascitur ars ista, non discitur. | 23.1 |
| Itaque nullum est animal altero doctius: videbis araneorum | |
| pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incer- | |
| tum est et inaequabile quidquid ars tradit: ex aequo venit | |
| quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et | 5 |
| eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et di- | |
| scere et vivere. Nec est mirum cum eo nasci illa sine quo | 24.1 |
| frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum <in> illa | |
| natura contulit ad permanendum, [in] conciliationem et | |
| caritatem sui. Non poterant salva esse nisi vellent; nec [non] | |
| hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. | 5 |
| Sed in nullo deprendes vilitatem sui, <ne> neglegentiam qui- | |
| dem; tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, | |
| ad vivendum sollertia est. Videbis quae aliis inutilia sunt sibi | |
| ipsa non deesse. Vale. |