| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Fabiani Papiri libros qui inscribuntur civilium legisse te | 100.1.1 |
| cupidissime scribis, et non respondisse expectationi tuae; | |
| deinde oblitus de philosopho agi compositionem eius accusas. | |
| Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi. Primum habet | |
| ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter | 5 |
| lapsae; multum enim interesse existimo utrum exciderit an | |
| fluxerit. <Adice> nunc quod in hoc quoque quod dicturus | |
| sum ingens differentia est: Fabianus mihi non effundere | 2.1 |
| videtur orationem sed fundere; adeo larga est et sine pertur- | |
| batione, non sine cursu tamen veniens. Illud plane fatetur | |
| et praefert, non esse tractatam nec diu tortam. Sed ita, ut vis, | |
| esse credamus: mores ille, non verba composuit et animis | 5 |
| scripsit ista, non auribus. Praeterea ipso dicente non vacasset | 3.1 |
| tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae | |
| impetu placent minus praestant ad manum relata; sed illud | |
| quoque multum est, primo aspectu oculos occupasse, etiam | |
| si contemplatio diligens inventura est quod arguat. Si me | 4.1 |
| interrogas, maior ille est qui iudicium abstulit quam qui | |
| meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de | |
| futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet: | |
| ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet | 5 |
| qui timet verbis? Fabianus non erat neglegens in oratione | 5.1 |
| sed securus. Itaque nihil invenies sordidum: electa verba | |
| sunt, non captata, nec huius saeculi more contra naturam | |
| suam posita et inversa, splendida tamen quamvis sumantur | |
| e medio. Sensus honestos et magnificos habes, non coactos | 5 |
| in sententiam sed latius dictos. Videbimus quid parum | |
| recisum sit, quid parum structum, quid non huius recentis | |
| politurae: cum circumspexeris omnia, nullas videbis angu- | |
| stias inanis. Desit sane varietas marmorum et concisura | 6.1 |
| aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quid- | |
| quid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet: | |
| quod dici solet, domus recta est. | |
| Adice nunc quod de compositione non constat: quidam | 5 |
| illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo | |
| aspera gaudent ut etiam quae mollius casus explicuit ex | |
| industria dissipent et clausulas abrumpant ne ad expecta- | |
| tum respondeant. Lege Ciceronem: compositio eius una est, | 7.1 |
| pedem curvat lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis | |
| Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime expectes relictura. | |
| Denique omnia apud Ciceronem desinunt, apud Pollionem | |
| cadunt, exceptis paucissimis quae ad certum modum et ad | 5 |
| unum exemplar adstricta sunt. | |
| Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta: | 8.1 |
| quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim illa humilia sed | |
| placida et ad animi tenorem quietum compositumque for- | |
| mata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor | |
| stimulique quos quaeris et subiti ictus sententiarum; sed | 5 |
| totum corpus, videris quam sit comptum, honestum est. | |
| Non habet oratio eius sed dabit dignitatem. Adfer quem | 9.1 |
| Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad | |
| philosophiam pertinentes paene totidem sunt quot Fabiani: | |
| cedam, sed non statim pusillum est si quid maximo minus | |
| est. Dic Asinium Pollionem: cedam, et respondeamus: in re | 5 |
| tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc T. Livium; | |
| scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae ad- | |
| numerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam | |
| continentis libros: huic quoque dabo locum. Vide tamen | |
| quam multos antecedat qui a tribus vincitur et tribus | 10 |
| eloquentissimis. | |
| Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quam- | 10.1 |
| vis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; | |
| non est perspicua sed pura. 'Desideres' inquis 'contra vitia | |
| aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam | |
| superbe, contra ambitionem contumeliose. Volo luxuriam | 5 |
| obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi. Sit aliquid | |
| oratorie acre, tragice grande, comice exile.' Vis illum adsidere | |
| pusillae rei, verbis: ille rerum se magnitudini addixit, elo- | |
| quentiam velut umbram non hoc agens trahit. Non erunt | 11.1 |
| sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne | |
| verbum excitabit ac punget, fateor; exibunt multa nec | |
| ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum | |
| erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique | 5 |
| illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. | |
| Intelleges hoc actum ut tu scires quid illi placeret, non ut | |
| ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam | |
| mentem: non quaeritur plausus. | |
| Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis remini- | 12.1 |
| scor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti | |
| conversatione familiariter sed summatim, ut solet ex vetere | |
| notitia; cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non | |
| solida sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent | 5 |
| et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, | |
| quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deterret enim qui | |
| imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit. Ceterum verbis | |
| abundabat, sine commendatione partium singularum in | |
| universum magnificus. Vale. | 10 |