| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Epistulam quam scripsi Marullo cum filium parvulum | 99.1.1 |
| amisisset et diceretur molliter ferre misi tibi, in qua non sum | |
| solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere | |
| tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior. Ad- | |
| flicto enim et magnum vulnus male ferenti paulisper ceden- | 5 |
| dum est; exsatiet se aut certe primum impetum effundat: | |
| hi qui sibi lugere sumpserunt protinus castigentur et di- | 2.1 |
| scant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse. | |
| 'Solacia expectas? convicia accipe. Tam molliter tu fers | |
| mortem filii? quid faceres si amicum perdidisses? Decessit | |
| filius incertae spei, parvulus; pusillum temporis perît. Causas | 3.1 |
| doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volu- | |
| mus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura: at me- | |
| hercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus | |
| solida mala, nedum ad istas umbras malorum quibus in- | 5 |
| gemescunt homines moris causa. Quod damnorum omnium | |
| maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat ut | |
| magis gauderes quod habueras quam maereres quod amiseras. | |
| Sed plerique non conputant quanta perceperint, quantum | 4.1 |
| gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mali dolor iste: non super- | |
| vacuus tantum sed ingratus est. Ergo quod habuisti talem | |
| amicum, perît opera? Tot annis, tanta coniunctione vitae, | |
| tam familiari studiorum societate nil actum est? Cum amico | 5 |
| effers amicitiam? Et quid doles amisisse, si habuisse non pro- | |
| dest? Mihi crede, magna pars ex iis quos amavimus, licet | |
| ipsos casus abstulerit, apud nos manet; nostrum est quod | |
| praeterît tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod | |
| fuit. Ingrati adversus percepta spe futuri sumus, quasi non | 5.1 |
| quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita | |
| transiturum sit. Anguste fructus rerum determinat qui | |
| tantum praesentibus laetus est: et futura et praeterita dele- | |
| ctant, haec expectatione, illa memoria, sed alterum pendet et | 5 |
| non fieri potest, alterum non potest non fuisse. Quis ergo | |
| furor est certissimo excidere? Adquiescamus iis quae iam | |
| hausimus, si modo non perforato animo hauriebamus et | |
| transmittente quidquid acceperat. | |
| 'Innumerabilia sunt exempla eorum qui liberos iuvenes | 6.1 |
| sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publi- | |
| cum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec | |
| inmerito; nam primum supervacuum est dolere si nihil | |
| dolendo proficias; deinde iniquum est queri de eo quod uni | 5 |
| accidit, omnibus restat; deinde desiderii stulta conquestio | |
| est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. | |
| Eo itaque aequiore animo esse debemus quod quos amisimus | |
| sequimur. Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita | 7.1 |
| brevitatem huius spatii per quod citatissimi currimus, ob- | |
| serva hunc comitatum generis humani eodem tendentis, | |
| minimis intervallis distinctum etiam ubi maxima videntur: | |
| quem putas perisse praemissus est. Quid autem dementius | 5 |
| quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum qui ante- | |
| cessit? Flet aliquis factum quod non ignoravit futurum? aut | 8.1 |
| si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit. Flet aliquis | |
| factum quod aiebat non posse non fieri? quisquis aliquem | |
| queritur mortuum esse, queritur hominem fuisse. Omnis | |
| eadem condicio devinxit: cui nasci contigit mori restat. | 5 |
| Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter | 9.1 |
| primum diem et ultimum iacet varium incertumque est: si | |
| molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, | |
| etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni | |
| tempestate mobilius; iactantur cuncta et in contrarium | 5 |
| transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum | |
| humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est; tamen de | |
| eo queruntur omnes in quo uno nemo decipitur. | |
| '"Sed puer decessit." Nondum dico melius agi cum eo qui | 10.1 |
| <cito> vita defungitur: ad eum transeamus qui consenuit: | |
| quantulo vincit infantem! Propone temporis profundi vasti- | |
| tatem et universum conplectere, deinde hoc quod aetatem | |
| vocamus humanam compara immenso: videbis quam ex- | 5 |
| iguum sit quod optamus, quod extendimus. Ex hoc quantum | 11.1 |
| lacrimae, quantum sollicitudines occupant? quantum mors | |
| antequam veniat optata, quantum valetudo, quantum timor? | |
| quantum tenent aut rudes aut inutiles anni? dimidium ex | |
| hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges | 5 |
| etiam in longissima vita minimum esse quod vivitur. Sed quis | 12.1 |
| tibi concedit non melius se habere eum cui cito reverti licet, | |
| cui ante lassitudinem peractum est iter? Vita nec bonum nec | |
| malum est: boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi | |
| aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et | 5 |
| prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod | |
| iustius timetur, potuit fieri pluribus similis. Aspice illos | 13.1 |
| iuvenes quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria | |
| proiecit; aspice illos qui suam alienamque libidinem exercent | |
| mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine | |
| aliquo insigni flagitio dies exit: plus timeri quam sperari | 5 |
| potuisse manifestum erit. Non debes itaque causas doloris | |
| accersere nec levia incommoda indignando cumulare. Non | 14.1 |
| hortor ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico ut tibi | |
| adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est | |
| dolor iste sed morsus: tu illum dolorem facis. Sine dubio | |
| multum philosophia profecit, si puerum nutrici adhuc quam | 5 |
| patri notiorem animo forti desideras. | |
| 'Quid? nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere | 15.1 |
| vultum volo et animum ne contrahi quidem patior? Minime. | |
| Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis | |
| quibus ipsos videre nec commoveri ad primam familiarium | |
| divulsionem. Puta autem me vetare: quaedam sunt sui iuris; | 5 |
| excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae | |
| levant. Quid ergo est? permittamus illis cadere, non impere- | 16.1 |
| mus; fluat quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet | |
| imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum | |
| augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam | |
| dolor: quotus quisque sibi tristis est? Clarius cum audiuntur | 5 |
| gemunt, et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos | |
| videre, in fletus novos excitantur; tunc capiti suo manus | |
| ingerunt (quod potuerant facere nullo prohibente liberius), | |
| tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur: | |
| sine spectatore cessat dolor. Sequitur nos, ut in aliis rebus, | 17.1 |
| ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi | |
| nec quid oporteat sed quid soleat aspicere. A natura discedi- | |
| mus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re | |
| sicut in his omnibus inconstantissimo. Videt aliquem fortem | 5 |
| in luctu suo, impium vocat et efferatum; videt aliquem | |
| conlabentem et corpori adfusum, effeminatum ait et ener- | |
| vem. Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius | 18.1 |
| vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas | |
| adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, | |
| alias vi sua latas. Dicam quid intersit. Cum primus nos nun- | |
| tius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu | 5 |
| nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas | |
| exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum | |
| totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem | |
| perpremit et expellit. Hae lacrimae per elisionem cadunt | 19.1 |
| nolentibus nobis: aliae sunt quibus exitum damus cum | |
| memoria eorum quos amisimus retractatur, et inest quid- | |
| dam dulce tristitiae cum occurrunt sermones eorum iucundi, | |
| conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio | 5 |
| relaxantur. His indulgemus, illis vincimur. Non est itaque | 20.1 |
| quod lacrimas propter circumstantem adsidentemque aut | |
| contineas aut exprimas: nec cessant nec fluunt umquam tam | |
| turpiter quam finguntur: eant sua sponte. Ire autem possunt | |
| placidis atque compositis; saepe salva sapientis auctoritate | 5 |
| fluxerunt tanto temperamento ut illis nec humanitas nec | |
| dignitas deesset. Licet, inquam, naturae obsequi gravitate | 21.1 |
| servata. Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore | |
| amor eminebat remota omni lugentium scaena; nihil erat | |
| nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi | |
| decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris | 5 |
| rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est: inprudentium ut | |
| gaudia sic dolores exundavere. | |
| 'Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid | 22.1 |
| novum evenit? quam multis cum maxime funus locatur, quam | |
| multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! | |
| Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui | |
| nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad | 5 |
| senectutem: unde visum est dimittit. Ceterum frequenter de | 23.1 |
| illo loquere et memoriam eius quantum potes celebra; quae | |
| ad te saepius revertetur si erit sine acerbitate ventura; nemo | |
| enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos | |
| sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate | 5 |
| audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas | |
| paterna mente conceperas, audacter adfirma. Oblivisci qui- | 24.1 |
| dem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusis- | |
| sime flere, meminisse parcissime, inhumani animi est. Sic | |
| aves, sic ferae suos diligunt, quarum [contria] concitatus | |
| [actus] est amor et paene rabidus, sed cum amissis totus | 5 |
| extinguitur. Hoc prudentem virum non decet: meminisse | |
| perseveret, lugere desinat. | |
| 'Illud nullo modo probo quod ait Metrodorus, esse aliquam | 25.1 |
| cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in | |
| eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητρο- | |
| δώρου ἐπιστολῶν πρὸς τὴν ἀδελφήν. Ἔστιν γάρ τις ἡδονὴ | |
| <λύπῃ συγγενής, ἣν χρὴ θηρεύ>ειν κατὰ τοῦτον τὸν καιρόν. | 5 |
| De quibus non dubito quid sis sensurus; quid enim est turpius | 26.1 |
| quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et | |
| inter lacrimas quoque quod iuvet quaerere? Hi sunt qui nobis | |
| obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, | |
| quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse | 5 |
| aut cito expellendum. Utrum tandem est aut incredibilius aut | |
| inhumanius, non sentire amisso amico dolorem an voluptatem | |
| in ipso dolore aucupari? Nos quod praecipimus honestum | 27.1 |
| est: cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita | |
| dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. | |
| Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem? sic con- | |
| solamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte | 5 |
| conpescimus. Ne illo quidem tempore quo filius ardet aut | |
| amicus expirat cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis | |
| titillare maerorem? Utrum honestius dolor ab animo sum- | |
| movetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur? "Admit- | |
| titur" dico? Captatur, et quidem ex ipso. "Est aliqua" inquit | 28.1 |
| "voluptas cognata tristitiae." Istuc nobis licet dicere, vobis | |
| quidem non licet. Unum bonum nostis, voluptatem, unum | |
| malum, dolorem: quae potest inter bonum et malum esse | |
| cognatio? Sed puta esse: nunc potissimum eruitur? Et ipsum | 5 |
| dolorem scrutamur, an aliquid habeat iucundum circa se et | |
| voluptarium? Quaedam remedia aliis partibus corporis | 29.1 |
| salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et | |
| quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit in- | |
| honestum loco vulneris: non te pudet luctum voluptate | |
| sanare? Severius ista plaga curanda est. Illud potius admone, | 5 |
| nullum mali sensum ad eum qui perît pervenire; nam si | |
| pervenit, non perît. Nulla, inquam, res eum laedit qui nullus | 30.1 |
| est: vivit si laeditur. Utrum putas illi male esse quod nullus | |
| est an quod est adhuc aliquis? Atqui nec ex eo potest ei | |
| tormentum esse quod non est (quis enim nullius sensus est?) | |
| nec ex eo quod est; effugit enim maximum mortis incom- | 5 |
| modum, non esse. Illud quoque dicamus ei qui deflet ac | 31.1 |
| desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevi- | |
| tatem aevi, si universo compares, et iuvenes et senes, in aequo | |
| sumus. Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod | |
| minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum ali- | 5 |
| qua pars est: hoc quod vivimus proximum nihilo est; et | |
| tamen, o dementiam nostram, late disponitur. | |
| 'Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses re- | 32.1 |
| medium a me tam serum (liquet enim mihi te locutum tecum | |
| quidquid lecturus es) sed ut castigarem exiguam illam moram | |
| qua a te recessisti, et in reliquum adhortarer contra fortunam | |
| tolleres animos et omnia eius tela non tamquam possent | 5 |
| venire sed tamquam utique essent ventura prospiceres. Vale.' |