| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate | 98.1.1 |
| suspensum. Fragilibus innititur qui adventicio laetus est: | |
| exibit gaudium quod intravit. At illud ex se ortum fidele | |
| firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur: | |
| cetera quorum admiratio est vulgo in diem bona sunt. 'Quid | 5 |
| ergo? non usui ac voluptati esse possunt?' Quis negat? sed | |
| ita si illa ex nobis pendent, non ex illis nos. Omnia quae | 2.1 |
| fortuna intuetur ita fructifera ac iucunda fiunt si qui habet | |
| illa se quoque habet nec in rerum suarum potestate est. | |
| Errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut mali iudi- | |
| cant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ac malorum | 5 |
| et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. | |
| Valentior enim omni fortuna animus est et in utramque | |
| partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi | |
| causa est. Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum | 3.1 |
| specie optimi venerant: rectus atque integer corrigit prava | |
| fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idem- | |
| que et secunda grate excipit modesteque et adversa constan- | |
| ter ac fortiter. Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta | 5 |
| iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget | |
| illi bonum illud integrum et extra minas positum nisi certus | |
| adversus incerta est. Sive alios observare volueris (liberius | 4.1 |
| enim inter aliena iudicium est) sive te ipsum favore seposito, | |
| et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris | |
| utile esse nisi te contra levitatem casus rerumque casum | |
| sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella | 5 |
| inter singula damna dixeris: | |
| dis aliter visum est. | |
| Immo mehercules, ut carmen fortius ac iustius petam quo | 5.1 |
| animum tuum magis fulcias, hoc dicito quotiens aliquid aliter | |
| quam cogitabas evenerit: 'di melius'. Sic composito nihil acci- | |
| det. Sic autem componetur si quid humanarum rerum varietas | |
| possit cogitaverit antequam senserit, si et liberos et coniugem | 5 |
| et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper | |
| habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior si habere | |
| desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias | 6.1 |
| miser, qui sollicitus est ut ea quibus delectatur ad extremum | |
| usque permaneant; nullo enim tempore conquiescet et ex- | |
| pectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. | |
| In aequo est autem amissae rei <dolor> et timor amittendae. | 5 |
| Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda | 7.1 |
| declina; quidquid consilio prospici potest prospice; quod- | |
| cumque laesurum est multo ante quam accidat speculare | |
| et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et | |
| ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere | 5 |
| qui potest ferre; certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil | |
| est nec miserius nec stultius quam praetimere: quae ista | |
| dementia est malum suum antecedere? Denique, ut breviter | 8.1 |
| includam quod sentio et istos satagios ac sibi molestos | |
| describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis sunt quam | |
| ante illas. Plus dolet quam necesse est qui ante dolet quam | |
| necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat | 5 |
| qua non expectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam | |
| felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque con- | |
| tigerunt, non tantum durare, et oblitus huius petauri quo | |
| humana iactantur sibi uni fortuitorum constantiam spondet. | |
| Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula | 9.1 |
| qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: 'mortale | |
| est omne mortalium bonum'. De his loquitur bonis ad quae | |
| concurritur; nam illud verum bonum non moritur, certum | |
| est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit | 5 |
| inmortale mortalibus. Ceterum tam inprobi sunt tamque | 10.1 |
| obliti quo eant, quo illos singuli dies trudant, ut mirentur | |
| aliquid ipsos amittere, amissuri uno die omnia. Quidquid | |
| est cui dominus inscriberis apud te est, tuum non est; nihil | |
| firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam | 5 |
| necesse est perire quam perdere et hoc ipsum, si intellegimus, | |
| solacium est. Aequo animo perde: pereundum est. | |
| Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? hoc, | 11.1 |
| ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere | |
| patiamur quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse | |
| numquam. Peringratus est qui, cum amisit, pro accepto nihil | |
| debet. Rem nobis eripit casus, usum fructumque apud nos | 5 |
| relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus. Dic tibi | 12.1 |
| 'ex istis quae terribilia videntur nihil est invictum'. Singula | |
| vicere iam multi, ignem Mucius, crucem Regulus, venenum | |
| Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato: | |
| et nos vincamus aliquid. Rursus ista quae ut speciosa et felicia | 13.1 |
| trahunt vulgum a multis et saepe contempta sunt. Fabricius | |
| divitias imperator reiecit, censor notavit; Tubero pauperta- | |
| tem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in | |
| publica cena usus ostendit debere iis hominem esse conten- | 5 |
| tum quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pa- | |
| ter Sextius, qui ita natus ut rem publicam deberet capessere, | |
| latum clavum divo Iulio dante non recepit; intellegebat | |
| enim quod dari posset et eripi posse. Nos quoque aliquid et | |
| ipsi faciamus animose; simus inter exempla. Quare defecimus? | 14.1 |
| quare desperamus? Quidquid fieri potuit potest, nos modo | |
| purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti | |
| cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet | |
| reverti in viam, licet in integrum restitui: restituamur, ut | 5 |
| possimus dolores quocumque modo corpus invaserint per- | |
| ferre et fortunae dicere 'cum viro tibi negotium est: quaere | |
| quem vincas'. | |
| * * * His sermonibus et his similibus lenitur illa vis | 15.1 |
| ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut | |
| stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum: de | |
| nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam | |
| ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa sed | 5 |
| eorum quibus utilis est. Liberaliter facit quod vivit. Alius | 16.1 |
| iam hos cruciatus finisset: hic tam turpe putat mortem fugere | |
| quam ad mortem confugere. 'Quid ergo? non si suadebit | |
| res exibit?' Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit, si nihil | |
| aliud quam dolori operam dabit? Hoc est, mi Lucili, philo- | 17.1 |
| sophiam in opere discere et ad verum exerceri, videre quid | |
| homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, | |
| cum illa accedat, hic premat; quid faciendum sit a faciente | |
| discendum est. Adhuc argumentis actum est an posset aliqui | 18.1 |
| dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota | |
| summittere. Quid opus est verbis? in rem praesentem eamus: | |
| nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor | |
| contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis | 5 |
| patienter dolet nec taedio doloris libenter moritur: hunc | |
| fert, illam expectat. Vale. |