| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium | 97.1.1 |
| luxuriam et neglegentiam boni moris et alia quae obiecit suis | |
| quisque temporibus: hominum sunt ista, non temporum. | |
| Nulla aetas vacavit a culpa; et si aestimare licentiam cuiusque | |
| saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram | 5 |
| Catone peccatum est. Credat aliquis pecuniam esse versatam | 2.1 |
| in eo iudicio in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium | |
| quod cum Caesaris uxore in operto commiserat, violatis | |
| religionibus eius sacrificii quod 'pro populo' fieri dicitur, sic | |
| summotis extra consaeptum omnibus viris ut picturae quo- | 5 |
| que masculorum animalium contegantur? Atqui dati iudici- | |
| bus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius | |
| est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobi- | |
| lium stilari loco exacta sunt. Minus crimine quam absolutione | 3.1 |
| peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de | |
| salute securus quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in | |
| eo iudicio facta sunt in quo, si nihil aliud, Cato testimonium | |
| dixerat. Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit. | 5 |
| [Ciceronis epistvlarum ad Atticvm liber primvs] 'Accer- | 4.1 |
| sivit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam vero (o di boni, | |
| rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque | |
| adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudici- | |
| bus pro mercedis cumulo fuerunt.' Non vacat de pretio queri, | 5.1 |
| plus in accessionibus fuit. 'Vis severi illius uxorem? dabo | |
| illam. Vis divitis huius? tibi praestabo concubitum. Adulte- | |
| rium nisi feceris, damna. Illa formonsa quam desideras veniet. | |
| Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendi- | 5 |
| nationem fides promissi mei extabit.' Plus est distribuere | |
| adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare | |
| est. Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod | 6.1 |
| non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant; | |
| itaque eleganter illis Catulus absoluto reo 'quid vos' inquit | |
| 'praesidium a nobis petebatis? an ne nummi vobis eriperen- | |
| tur?' Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adul- | 5 |
| ter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam | |
| meruit. Quicquam fuisse corruptius illis moribus credis qui- | 7.1 |
| bus libido non sacris inhiberi, non iudicîs poterat, quibus in | |
| ea ipsa quaestione quae extra ordinem senatusconsulto exer- | |
| cebatur plus quam quaerebatur admissum est? Quaerebatur | |
| an post adulterium aliquis posset tutus esse: apparuit sine | 5 |
| adulterio tutum esse non posse. | |
| Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Cato- | 8.1 |
| nemque commissum est, Catonem inquam illum quo sedente | |
| populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos | |
| nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius | |
| homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia | 5 |
| urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte con- | |
| sidet. Non est itaque quod credas nos plurimum libidini | 9.1 |
| permisisse, legibus minimum; longe enim frugalior haec | |
| iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices | |
| negaret, iudices apud reum confiterentur, cum stuprum | |
| committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius, isdem | 5 |
| vitiis gratiosus quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa | |
| causae dictione. Credat hoc quisquam? qui damnabatur uno | |
| adulterio absolutus est multis. | |
| Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad | 10.1 |
| deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, | |
| et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum | |
| est tantum ad vitia sed praeceps, et, quod plerosque inemen- | |
| dabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus | 5 |
| pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata dele- | |
| ctant. Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet | 11.1 |
| aegro medicus elato, non gaudet orator si patroni culpa reus | |
| cecidit, at contra omnibus crimen suum voluptati est: laeta- | |
| tur ille adulterio in quod inritatus est ipsa difficultate; laeta- | |
| tur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam | 5 |
| culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit. | |
| Alioquin, ut scias subesse animis etiam in pessima abductis | 12.1 |
| boni sensum nec ignorari turpe sed neglegi, omnes peccata | |
| dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum | |
| utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult | |
| et conspici: ipsas nequitia tenebras timet. Eleganter itaque | 13.1 |
| ab Epicuro dictum puto: 'potest nocenti contingere ut lateat, | |
| latendi fides non potest', aut si hoc modo melius hunc expli- | |
| cari posse iudicas sensum: 'ideo non prodest latere peccanti- | |
| bus quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non | 5 |
| habent'. Ita est, tuta scelera esse possunt, <secura esse non | |
| possunt>. Hoc ego repugnare sectae nostrae si sic expediatur | 14.1 |
| non iudico. Quare? quia prima illa et maxima peccantium | |
| est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exor- | |
| net muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, | |
| quoniam sceleris in scelere supplicium est. Sed nihilominus | 5 |
| et hae illam secundae poenae premunt ac sequuntur, timere | |
| semper et expavescere et securitati diffidere. Quare ego hoc | |
| supplicio nequitiam liberem? quare non semper illam in | |
| suspenso relinquam? Illic dissentiamus cum Epicuro ubi | 15.1 |
| dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse quia | |
| vitari metus non posse: hic consentiamus, mala facinora | |
| conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo | |
| quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod spon- | 5 |
| soribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum | |
| argumentum est, Epicure, natura nos a scelere abhorrere, | |
| quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna | 16.1 |
| liberat poena, metu neminem. Quare nisi quia infixa nobis | |
| eius rei aversatio est quam natura damnavit? Ideo numquam | |
| fides latendi fit etiam latentibus quia coarguit illos conscien- | |
| tia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium tre- | 5 |
| pidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem | |
| et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia | |
| et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae | |
| timor cederet. Vale. |