| LIBER SEXTVS DECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Tamen tu indignaris aliquid aut quereris et non intellegis | 96.1.1 |
| nihil esse in istis mali nisi hoc unum quod indignaris et | |
| quereris? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi | |
| aliquid esse in rerum natura quod putet miserum. Non feram | |
| me quo die aliquid ferre non potero. Male valeo: pars fati est. | 5 |
| Familia decubuit, fenus offendit, domus crepuit, damna, | |
| vulnera, labores, metus incucurrerunt: solet fieri. Hoc parum | |
| est: debuit fieri. Decernuntur ista, non accidunt. Si quid | 2.1 |
| credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego: | |
| in omnibus quae adversa videntur et dura sic formatus sum: | |
| non pareo deo sed adsentior; ex animo illum, non quia necesse | |
| est, sequor. Nihil umquam mihi incidet quod tristis excipiam, | 5 |
| quod malo vultu; nullum tributum invitus conferam. Omnia | |
| autem ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae | |
| sunt: horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec | |
| petieris. Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt | 3.1 |
| parum dulces, detrimenta continua—propius accedam, de | |
| capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare cum optares | |
| senectutem? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in | |
| longa via et pulvis et lutum et pluvia. 'Sed volebam vivere, | 4.1 |
| carere tamen incommodis omnibus.' Tam effeminata vox | |
| virum dedecet. Videris quemadmodum hoc votum meum | |
| excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: | |
| neque di neque deae faciant ut te fortuna in delicis habeat. | 5 |
| Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum | 5.1 |
| velis vivere in macello an in castris. Atqui vivere, Lucili, | |
| militare est. Itaque hi qui iactantur et per operosa atque | |
| ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosis- | |
| simas obeunt fortes viri sunt primoresque castrorum; isti | 5 |
| quos putida quies aliis laborantibus molliter habet turturil- | |
| lae sunt, tuti contumeliae causa. Vale. |