| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis | 114.1.1 |
| oratio quaeris et quomodo in quaedam vitia inclinatio in- | |
| geniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, | |
| aliquando infracta et in morem cantici ducta; quare alias | |
| sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae | 5 |
| sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset | |
| quam audiendum; quare aliqua aetas fuerit quae transla- | |
| tionis iure uteretur inverecunde. Hoc quod audire vulgo soles, | |
| quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus | |
| fuit oratio qualis vita. Quemadmodum autem uniuscuiusque | 2.1 |
| actio †dicendi† similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur | |
| publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias | |
| dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, | |
| si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et | 5 |
| recepta. Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si | 3.1 |
| ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium | |
| quoque siccum ac sobrium est: illo vitiato hoc quoque ad- | |
| flatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre | |
| moveri pedes? si ille effeminatus est, in ipso incessu apparere | 5 |
| mollitiam? si ille acer est et ferox, concitari gradum? si furit | |
| aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis | |
| motum nec ire sed ferri? Quanto hoc magis accidere ingenio | |
| putas, quod totum animo permixtum est, ab illo fingitur, | |
| illi paret, inde legem petit? | 10 |
| Quomodo Maecenas vixerit notius est quam ut narrari | 4.1 |
| nunc debeat quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, | |
| quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid | |
| ergo? non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus? | |
| non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comita- | 5 |
| tus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat si | |
| illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam | |
| in oratione difflueret. Videbis itaque eloquentiam ebrii | |
| hominis involutam et errantem et licentiae plenam. [Mae- | |
| cenas de cultu suo.] Quid turpius 'amne silvisque ripa coman- | 5.1 |
| tibus'? Vide ut 'alveum lyntribus arent versoque vado | |
| remittant hortos'. Quid? si quis 'feminae cinno crispat et | |
| labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa | |
| fanantur nemoris tyranni'. 'Inremediabilis factio rimantur | 5 |
| epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt.' | |
| 'Genium festo vix suo testem.' 'Tenuisve cerei fila et cre- | |
| pacem molam.' 'Focum mater aut uxor investiunt.' Non | 6.1 |
| statim cum haec legeris hoc tibi occurret, hunc esse qui | |
| solutis tunicis in urbe semper incesserit (nam etiam cum | |
| absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto | |
| petebatur); hunc esse qui <in> tribunali, in rostris, in omni | 5 |
| publico coetu sic apparuerit ut pallio velaretur caput exclusis | |
| utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis | |
| solent; hunc esse cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus | |
| et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico, | |
| spadones duo, magis tamen viri quam ipse; hunc esse qui | 10 |
| uxorem milliens duxit, cum unam habuerit? Haec verba tam | 7.1 |
| inprobe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra con- | |
| suetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non | |
| minus novos et pravos et singulares fuisse. Maxima laus illi | |
| tribuitur mansuetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit, | 5 |
| nec ulla alia re quid posset quam licentia ostendit. Hanc | |
| ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae | |
| delicis; apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae | 8.1 |
| ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus | |
| miri, magni quidem saepe sed enervati dum exeunt, cuivis | |
| manifestum facient: motum illi felicitate nimia caput. Quod | |
| vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet. Ubi | 9.1 |
| luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse | |
| diligentior incipit; deinde supellectili laboratur; deinde in | |
| ipsas domos inpenditur cura ut in laxitatem ruris excurrant, | |
| ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut | 5 |
| tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respon- | |
| deat nitor; deinde ad cenas lautitia transfertur et illic com- | |
| mendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, | |
| ut ea quae includere solent cenam prima ponantur, ut quae | |
| advenientibus dabantur exeuntibus dentur. Cum adsuevit | 10.1 |
| animus fastidire quae ex more sunt et illi pro sordidis solita | |
| sunt, etiam in oratione quod novum est quaerit et modo | |
| antiqua verba atque exoleta revocat ac profert, modo fingit | |
| †et ignota ac† deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro | 5 |
| cultu habetur audax translatio ac frequens. Sunt qui sensus | 11.1 |
| praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et | |
| audienti suspicionem sui fecerit; sunt qui illos detineant et | |
| porrigant; sunt qui non usque ad vitium accedant (necesse | |
| est enim hoc facere aliquid grande temptanti) sed qui ipsum | 5 |
| vitium ament. | |
| Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, | |
| ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium. Quo- | |
| modo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civi- | |
| tatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, | 10 |
| ostendit animos quoque a quibus verba exeunt procidisse. | |
| Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a | 12.1 |
| corona sordidiore sed ab hac quoque turba cultiore; togis | |
| enim inter se isti, non iudicîs distant. Hoc magis mirari potes, | |
| quod non tantum vitiosa sed vitia laudentur. Nam illud | |
| semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da | 5 |
| mihi quemcumque vis magni nominis virum: dicam quid illi | |
| aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos | |
| tibi dabo quibus vitia non nocuerint, quosdam quibus pro- | |
| fuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda | |
| propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtuti- | 10 |
| bus inmixta sunt ut illas secum tractura sint. | |
| Adice nunc quod oratio certam regulam non habet: con- | 13.1 |
| suetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, | |
| versat. Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim | |
| tabulas loquuntur; Gracchus illis et Crassus et Curio nimis | |
| culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium | 5 |
| redeunt. Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum | |
| volunt, in sordes incidunt. Utrumque diverso genere corru- | 14.1 |
| ptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac | |
| sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare. | |
| Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto | |
| colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem | 5 |
| vellit. | |
| Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac | 15.1 |
| dabo quibus peccetur? Quidam praefractam et asperam | |
| probant; disturbant de industria si quid placidius effluxit; | |
| nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem | |
| quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est | 5 |
| compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur. | |
| Quid de illa loquar in qua verba differuntur et diu expectata | 16.1 |
| vix ad clausulas redeunt? Quid illa in exitu lenta, qualis | |
| Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam | |
| solet ad morem suum pedemque respondens? | |
| Non tantum * * * in genere sententiarum vitium est, si aut | 5 |
| pusillae sunt et pueriles aut inprobae et plus ausae quam pu- | |
| dore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum | |
| exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant. | |
| Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia | 17.1 |
| est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio | |
| vigente anputatae sententiae et verba ante expectatum | |
| cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir | |
| rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit | 5 |
| Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium | |
| 'exercitum argento fecit', id est, pecunia paravit. Hoc | |
| Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit | |
| quodam loco 'fugam nostris fecere', alio loco 'Hiero rex | |
| Syracusanorum bellum fecit', et alio loco 'quae audita Pan- | 10 |
| hormitanos dedere Romanis fecere'. Gustum tibi dare volui: | 18.1 |
| totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt | |
| apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille | |
| enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem | |
| quid sequatur ubi alicui vitium pro exemplo est. Dixit | 19.1 |
| Sallustius 'aquis hiemantibus'. Arruntius in primo libro belli | |
| Punici ait 'repente hiemavit tempestas', et alio loco cum | |
| dicere vellet frigidum annum fuisse ait 'totus hiemavit | |
| annus', et alio loco 'inde sexaginta onerarias leves praeter | 5 |
| militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit'. | |
| Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam | |
| loco dicit Sallustius 'dum inter arma civilia aequi bonique | |
| famas petit'. Arruntius non temperavit quominus primo | |
| statim libro poneret ingentes esse 'famas' de Regulo. Haec | 20.1 |
| ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non | |
| sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse | |
| debent et ex ipso nata ex quibus tu aestimes alicuius adfectus: | |
| iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, | 5 |
| delicati tenera et fluxa. Quod vides istos sequi qui aut vellunt | 21.1 |
| barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et | |
| adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas | |
| coloris inprobi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt | |
| facere quicquam quod hominum oculis transire liceat: in- | 5 |
| ritant illos et in se avertunt, volunt vel reprehendi dum | |
| conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum | |
| qui non casu errant sed scientes volentesque. Hoc a magno | 22.1 |
| animi malo oritur: quomodo in vino non ante lingua titubat | |
| quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista | |
| orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est nisi | |
| animus labat. Ideo ille curetur: ab illo sensus, ab illo verba | 5 |
| exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano | |
| ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est: si ille | |
| procubuit, et cetera ruinam sequuntur. | |
| Rege incolumi mens omnibus una est: | 23.1 |
| amisso rupere fidem. | |
| Rex noster est animus; hoc incolumi cetera manent in | |
| officio, parent, obtemperant: cum ille paulum vacillavit, | |
| simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius | 5 |
| actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus est. | |
| Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo. Animus | 24.1 |
| noster modo rex est, modo tyrannus: rex cum honesta intue- | |
| tur, salutem commissi sibi corporis curat et illi nihil imperat | |
| turpe, nihil sordidum; ubi vero inpotens, cupidus, delicatus | |
| est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus. | 5 |
| Tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant; qui | |
| initio quidem gaudet, ut solet populus largitione nocitura | |
| frustra plenus et quae non potest haurire contrectans; cum | 25.1 |
| vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas | |
| nervosque descendere deliciae, conspectu eorum quibus se | |
| nimia aviditate inutilem reddidit laetus, pro suis voluptatibus | |
| habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum | 5 |
| testisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam | |
| gratum est abundare iucundis quam acerbum quod non | |
| omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, | |
| quod non cum omni exoletorum feminarumque turba con- | |
| volutatur, maeretque quod magna pars suae felicitatis exclusa | 10 |
| corporis angustiis cessat. Numquid enim, mi Lucili, <non> in | 26.1 |
| hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, | |
| quod nemo inbecillum? immo quod nemo nostrum unum | |
| esse se cogitat? Aspice culinas nostras et concursantis inter | |
| tot ignes cocos: unum videri putas ventrem cui tanto tumultu | 5 |
| comparatur cibus? Aspice veteraria nostra et plena multo- | |
| rum saeculorum vindemiis horrea: unum putas videri ven- | |
| trem cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice | |
| quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant: | |
| unum videri putas ventrem cui et in Sicilia et in Africa seritur? | 10 |
| Sani erimus et modica concupiscemus si unusquisque se | 27.1 |
| numeret, metiatur simul corpus, sciat quam nec multum | |
| capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad | |
| temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis | |
| aevi et huius incerti: quidquid facies, respice ad mortem. Vale. | 5 |