SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi 115.1.1
Lucili, nolo: habeo maiora quae cures. Quaere quid scribas,
non quemadmodum; et hoc ipsum non ut scribas sed ut
sentias, ut illa quae senseris magis adplices tibi et velut
signes. Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, 2.1
scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit
plus habent fiduciae quam curae. Nosti comptulos iuvenes,
barba et coma nitidos, de capsula totos: nihil ab illis speraveris 5
forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa
est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse
sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum
virile concinnitas. Si nobis animum boni viri liceret inspicere, 3.1
o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico
placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitu-
dine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter
has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas 5
comitasque et (quis credat?) in homine rarum humanitas
bonum splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia
cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima
quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravita-
tisque adderent! quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo 10
illam amabilem qui non simul venerabilem diceret. Si quis 4.1
viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni
inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstu-
pefactus resistat et ut fas sit vidisse tacitus precetur, tum
evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac sup- 5
plicet, et diu contemplatus multum extantem superque
mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite
quiddam sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc
deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus
emittat? 10
    O quam te memorem, virgo? namque haut tibi vultus 5.1
    mortalis nec vox hominem sonat . .
    sis felix nostrumque leves quaecumque laborem.
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem
non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro 5
argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et
recta voluntate. Nemo, inquam, non amore eius arderet si 6.1
nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigillant
et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut
obscuritate retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum
quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos 5
aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus
perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam pauper-
tate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus;
cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido 7.1
obtectam. Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veter-
num perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radian-
tium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc
magnarum potestatium falsa lux verberet. Tunc intellegere 8.1
nobis licebit quam contemnenda miremur, simillimi pueris,
quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec
minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia. Quid
ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos 5
circa tabulas et statuas insanimus, carius inepti? Illos reperti
in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant,
nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis
harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum
aliquam vel capacem populi cenationem ferunt. Miramur 9.1
parietes tenui marmore inductos, cum sciamus quale sit quod
absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta
perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? Scimus
enim sub illo auro foeda ligna latitare. Nec tantum parietibus 5
aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur: omnium
istorum quos incedere altos vides bratteata felicitas est.
Inspice, et scies sub ista tenui membrana dignitatis quantum
mali iaceat. Haec ipsa res quae tot magistratus, tot iudices 10.1
detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo
in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatores-
que et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque
sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et 5
honesta quamdiu aliqua illis spes inest sequimur, in con-
trarium transituri si plus scelera promittent. Admirationem 11.1
nobis parentes auri argentique fecerunt, et teneris infusa
cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus
populus in alia discors in hoc convenit: hoc suspiciunt, hoc
suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum 5
grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti
sunt ut paupertas maledicto probroque sit, contempta diviti-
bus, invisa pauperibus. Accedunt deinde carmina poetarum, 12.1
quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut
unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis
melius nec dare videntur di inmortales posse nec habere.
    Regia Solis erat sublimibus alta columnis, 13.1
    clara micante auro.
Eiusdem currum aspice:
    Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
    curvatura rotae, radiorum argenteus ordo. 5
Denique quod optimum videri volunt saeculum aureum
appellant. Nec apud Graecos tragicos desunt qui lucro 14.1
innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.
    Sine me vocari pessimum, [simul] ut dives vocer.
    An dives omnes quaerimus, nemo an bonus.
    Non quare et unde, quid habeas tantum rogant. 5
    Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
    Quid habere nobis turpe sit quaeris? nihil.
    Aut dives opto vivere aut pauper mori.
    Bene moritur quisquis moritur dum lucrum facit.
    Pecunia, ingens generis humani bonum, 10
    cui non voluptas matris aut blandae potest
    par esse prolis, non sacer meritis parens;
    tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
    merito illa amores caelitum atque hominum movet.
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati 15.1
essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen
consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse
prosilivit petens ut expectarent viderentque quem admirator
auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellero- 5
phontes quas in sua quisque dat. Nulla enim avaritia sine 16.1
poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum
lacrimarum, quantum laborum exigit! quam misera desidera-
tis, quam misera partis est! Adice cotidianas sollicitudines
quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tor- 5
mento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis
ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora.
Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non
adquiritur damnum est. 'At felicem illum homines et divitem 17.1
vocant et consequi optant quantum ille possidet.' Fateor.
Quid ergo? tu ullos esse condicionis peioris existimas quam
qui habent et miseriam et invidiam? Utinam qui divitias
optaturi essent cum divitibus deliberarent; utinam honores 5
petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis
statum! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova
suscipiunt cum priora damnaverint. Nemo enim est cui
felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat; queruntur et de
consiliis et de processibus suis maluntque semper quae 10
reliquerunt. Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo 18.1
equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui.
Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla
concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio
fluens leniter: eant ut volent, dum animo compositio sua 5
constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa
quae aliis displicent sibi placens, qui profectum suum vita
aestimet et tantum scire se iudicet quantum non cupit,
quantum non timet. Vale.