| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Putas me tibi scripturum quam humane nobiscum hiemps | 23.1.1 |
| egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, | |
| quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaeren- | |
| tium? Ego vero aliquid quod et mihi et tibi prodesse possit | |
| scribam. Quid autem id erit nisi ut te exhorter ad bonam | 5 |
| mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? ne gaudeas | |
| vanis. Fundamentum hoc esse dixi: culmen est. Ad summa | 2.1 |
| pervenit qui scit quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena | |
| potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui quem spes | |
| aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili | |
| petatur, licet numquam illum sperata deceperint. Hoc ante | 3.1 |
| omnia fac, mi Lucili: disce gaudere. Existimas nunc me | |
| detrahere tibi multas voluptates qui fortuita summoveo, qui | |
| spes, dulcissima oblectamenta, devitandas existimo? immo | |
| contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi | 5 |
| domi nasci: nascitur si modo intra te ipsum fit. Ceterae | |
| hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leves sunt, | |
| nisi forte tu iudicas eum gaudere qui ridet: animus esse debet | |
| alacer et fidens et supra omnia erectus. Mihi crede, verum | 4.1 |
| gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto | |
| vultu et, ut isti delicati loquuntur, hilariculo mortem con- | |
| temnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub | |
| freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se | 5 |
| versat in magno gaudio est, sed parum blando. In huius | |
| gaudii possessione esse te volo: numquam deficiet, cum semel | |
| unde petatur inveneris. Levium metallorum fructus in | 5.1 |
| summo est: illa opulentissima sunt quorum in alto latet vena | |
| adsidue plenius responsura fodienti. Haec quibus delectatur | |
| vulgus tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quod- | |
| cumque invecticium gaudium est fundamento caret: hoc de | 5 |
| quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod | |
| plus pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod | 6.1 |
| unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista quae | |
| extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex | |
| alio; ad verum bonum specta et de tuo gaude. Quid est | |
| autem hoc 'de tuo'? te ipso et tui optima parte. Corpusculum | 5 |
| quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam | |
| rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, | |
| paenitendas ac, nisi magna moderatione temperentur, in | |
| contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas <stat>, | |
| ad dolorem vergit nisi modum tenuit; modum autem tenere | 10 |
| in eo difficile est quod bonum esse credideris: veri boni | |
| aviditas tuta est. Quod sit istud interrogas, aut unde subeat? | 7.1 |
| Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis | |
| actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et | |
| continuo tenore unam prementis viam. Nam illi qui ex aliis | |
| propositis in alia transiliunt aut ne transiliunt quidem sed | 5 |
| casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam | |
| certum mansurumve possunt suspensi et vagi? Pauci sunt | 8.1 |
| qui consilio se suaque disponant: ceteri, eorum more quae | |
| fluminibus innatant, non eunt sed feruntur; ex quibus alia | |
| lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, | |
| alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens | 5 |
| impetus in mare eiecit. Ideo constituendum est quid velimus | |
| et in eo perseverandum. | |
| Hic est locus solvendi aeris alieni. Possum enim tibi vocem | 9.1 |
| Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: 'molestum est | |
| semper vitam inchoare'; aut si hoc modo magis sensus potest | |
| exprimi, 'male vivunt qui semper vivere incipiunt'. 'Quare?' | 10.1 |
| inquis; desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper | |
| illis inperfecta vita est; non potest autem stare paratus ad | |
| mortem qui modo incipit vivere. Id agendum est ut satis | |
| vixerimus: nemo hoc praestat qui orditur cum maxime vitam. | 5 |
| Non est quod existimes paucos esse hos: propemodum omnes | 11.1 |
| sunt. Quidam vero tunc incipiunt cum desinendum est. Si | |
| hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam | |
| ante vivere desierunt quam inciperent. Vale. |