| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Sollicitum esse te scribis de iudicî eventu quod tibi furor | 24.1.1 |
| inimici denuntiat; existimas me suasurum ut meliora tibi | |
| ipse proponas et adquiescas spei blandae. Quid enim necesse | |
| est mala accersere, satis cito patienda cum venerint prae- | |
| sumere, ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine | 5 |
| dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam | |
| miserum. Sed ego alia te ad securitatem via ducam: si vis | 2.1 |
| omnem sollicitudinem exuere, quidquid vereris ne eveniat | |
| eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, | |
| tecum ipse metire ac timorem tuum taxa: intelleges profecto | |
| aut non magnum aut non longum esse quod metuis. Nec diu | 3.1 |
| exempla quibus confirmeris colligenda sunt: omnis illa aetas | |
| tulit. In quamcumque partem rerum vel civilium vel exter- | |
| narum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profe- | |
| ctus aut impetus magni. Numquid accidere tibi, si damnaris, | 5 |
| potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in | |
| carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam | |
| ut uratur, quam ut pereat? Singula ista constitue et contem- | |
| ptores eorum cita, qui non quaerendi sed eligendi sunt. | |
| Damnationem suam Rutilius sic tulit tamquam nihil illi | 4.1 |
| molestum aliud esset quam quod male iudicaretur. Exilium | |
| Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter ut | |
| rediret rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae | |
| negavit, cui nihil tunc negabatur. In carcere Socrates dispu- | 5 |
| tavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit | |
| remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus | |
| metum demeret, mortis et carceris. Mucius ignibus manum | 5.1 |
| inposuit. Acerbum est uri: quanto acerbius si id te faciente | |
| patiaris! Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis | |
| contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum | |
| robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem; | 5 |
| spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante | |
| removit nudis ossibus fluentem manum quam ignis illi ab | |
| hoste subductus est. Facere aliquid in illis castris felicius | |
| potuit, nihil fortius. Vide quanto acrior sit ad occupanda | |
| pericula virtus quam crudelitas ad inroganda: facilius Porsina | 10 |
| Mucio ignovit quod voluerat occidere quam sibi Mucius | |
| quod non occiderat. | |
| 'Decantatae' inquis 'in omnibus scholis fabulae istae sunt; | 6.1 |
| iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, | |
| Catonem narrabis.' Quidni ego narrem ultima illa nocte | |
| Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec | |
| in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet | 5 |
| mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque | |
| componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existi- | |
| mavit ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare | |
| contingeret; et stricto gladio quem usque in illum diem ab | 7.1 |
| omni caede purum servaverat, 'nihil' inquit 'egisti, fortuna, | |
| omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc sed | |
| pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia | |
| ut liber, sed ut inter liberos, viverem: nunc quoniam de- | 5 |
| ploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum.' | |
| Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus; quo obligato | 8.1 |
| a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi | |
| idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus | |
| manus egit et generosum illum contemptoremque omnis | |
| potentiae spiritum non emisit sed eiecit. | 5 |
| Non in hoc exempla nunc congero ut ingenium exerceam, | 9.1 |
| sed ut te adversus id quod maxime terribile videtur exhorter; | |
| facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum | |
| viros hoc momentum efflandae animae contempsisse sed | |
| quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortis- | 5 |
| simorum, sicut illum Cn. Pompei socerum Scipionem, qui | |
| contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam | |
| vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus | |
| ubi imperator esset, 'imperator' inquit 'se bene habet'. Vox | 10.1 |
| haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in | |
| Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit Cartha- | |
| ginem vincere, sed amplius mortem. 'Imperator' inquit | |
| 'se bene habet': an aliter debebat imperator, et quidem | 5 |
| Catonis, mori? Non revoco te ad historias nec ex omnibus | 11.1 |
| saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo; | |
| respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac | |
| delicis querimur: omnis ordinis homines suggerent, omnis | |
| fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint. | 5 |
| Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est ut beneficio | |
| eius nihil timendum sit. Securus itaque inimici minas audi; | 12.1 |
| et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen, quia | |
| multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera | |
| et ad id te quod est iniquissimum compara. Illud autem ante | |
| omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in | 5 |
| quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum | |
| timorem. Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque | 13.1 |
| maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, | |
| cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt: non | |
| hominibus tantum sed rebus persona demenda est et red- | |
| denda facies sua. Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam | 14.1 |
| carnificum circa te frementem? Tolle istam pompam sub | |
| qua lates et stultos territas: mors es, quam nuper servus meus, | |
| quam ancilla contempsit. Quid tu rursus mihi flagella et ecu- | |
| leos magno apparatu explicas? quid singulis articulis singula | 5 |
| machinamenta quibus extorqueantur aptata et mille alia | |
| instrumenta excarnificandi particulatim hominis? Pone ista | |
| quae nos obstupefaciunt; iube conticiscere gemitus et excla- | |
| mationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem: | |
| nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem sto- | 10 |
| machicus ille in ipsis delicis perfert, quem in puerperio puella | |
| perpetitur. Levis es si ferre possum; brevis es si ferre non | |
| possum. | |
| Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti; | 15.1 |
| sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba; hoc enim | |
| turpissimum est quod nobis obici solet, verba nos philo- | |
| sophiae, non opera tractare. Quid? tu nunc primum tibi | |
| mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem? in | 5 |
| haec natus es; quidquid fieri potest quasi futurum cogitemus. | |
| Quod facere te moneo scio certe fecisse: nunc admoneo ut | 16.1 |
| animum tuum non mergas in istam sollicitudinem; hebeta- | |
| bitur enim et minus habebit vigoris cum exsurgendum erit. | |
| Abduc illum a privata causa ad publicam; dic mortale tibi | |
| et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex | 5 |
| potentioribus viribus denuntiabitur dolor: ipsae voluptates | |
| in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrie- | |
| tates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, | |
| manuum, articulorum omnium depravationes. Pauper fiam: | 17.1 |
| inter plures ero. Exul fiam: ibi me natum putabo quo mittar. | |
| Alligabor: quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura | |
| grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar: hoc dicis, | |
| desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori | 5 |
| posse. | |
| Non sum tam ineptus ut Epicuream cantilenam hoc loco | 18.1 |
| persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem | |
| rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec | |
| ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi: nemo tam puer | |
| est ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum | 5 |
| nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit; | |
| emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil | |
| restat, bona pariter malaque summota sunt. Permitte mihi | 19.1 |
| hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero ut te | |
| iudices non aliis scripsisse ista sed etiam tibi. Turpe est aliud | |
| loqui, aliud sentire: quanto turpius aliud scribere, aliud | |
| sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non | 5 |
| repente nos in mortem incidere sed minutatim procedere. | |
| Cotidie morimur; cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et | 20.1 |
| tunc quoque cum crescimus vita decrescit. Infantiam amisi- | |
| mus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad | |
| hesternum quidquid transît temporis perît; hunc ipsum | |
| quem agimus diem cum morte dividimus. Quemadmodum | 5 |
| clepsydram non extremum stilicidium exhaurit sed quid- | |
| quid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non sola | |
| mortem facit sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, | |
| sed diu venimus. Haec cum descripsisses quo soles ore, semper | 21.1 |
| quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati | |
| commodas verba, dixisti, | |
| mors non una venit, sed quae rapit ultima mors est. | |
| Malo te legas quam epistulam meam; apparebit enim tibi | 5 |
| hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam. | |
| Video quo spectes: quaeris quid huic epistulae infulserim, | 22.1 |
| quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. | |
| Ex hac ipsa materia quae in manibus fuit mittetur aliquid. | |
| Obiurgat Epicurus non minus eos qui mortem concupiscunt | |
| quam eos qui timent, et ait: 'ridiculum est currere ad mor- | 5 |
| tem taedio vitae, cum genere vitae ut currendum ad mortem | |
| esset effeceris'. Item alio loco dicit: 'quid tam ridiculum | 23.1 |
| quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris | |
| metu mortis?' His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam | |
| hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam | |
| timore mortis cogantur ad mortem. Quidquid horum tra- | 24.1 |
| ctaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patien- | |
| tiam; [at] in utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et | |
| ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum | |
| ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus | 5 |
| est impetus. Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita sed | 25.1 |
| exire; et ante omnia ille quoque vitetur adfectus qui multos | |
| occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, | |
| sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae | |
| saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe | 5 |
| ignavos iacentesque: illi contemnunt vitam, hi gravantur. | |
| Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae | 26.1 |
| non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente | |
| philosophia, dum dicimus 'quousque eadem? nempe ex- | |
| pergiscar dormiam, <edam> esuriam, algebo aestuabo. Nullius | |
| rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac sequun- | 5 |
| tur; diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum | |
| desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; | |
| omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil | |
| novi video: fit aliquando et huius rei nausia.' Multi sunt qui | |
| non acerbum iudicent vivere sed supervacuum. Vale. | 10 |