| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quod ad duos amicos nostros pertinet, diversa via eundum | 25.1.1 |
| est; alterius enim vitia emendanda, alterius frangenda sunt. | |
| Utar libertate tota: non amo illum nisi offendo. 'Quid ergo?' | |
| inquis 'quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua | |
| continere? Respice aetatem eius iam duram et intractabilem: | 5 |
| non potest reformari; tenera finguntur.' An profecturus sim | 2.1 |
| nescio: malo successum mihi quam fidem deesse. Nec despe- | |
| raveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intem- | |
| perantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati. | |
| Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo quod | 5 |
| adhuc peccare erubescit; nutriendus est hic pudor, qui | |
| quamdiu in animo eius duraverit, aliquis erit bonae spei locus. | |
| Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperatio- | |
| nem sui veniat; nec ullum tempus adgrediendi fuit melius | 3.1 |
| quam hoc, dum interquiescit, dum emendato similis est. | |
| Aliis haec intermissio eius inposuit, mihi verba non dat: | |
| expecto cum magno fenore vitia reditura, quae nunc scio | |
| cessare, non deesse. Inpendam huic rei dies et utrum possit | 5 |
| aliquid agi an non possit experiar. | |
| Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe; | 4.1 |
| nihil ex his quae habemus necessarium est. Ad legem naturae | |
| revertamur; divitiae paratae sunt. Aut gratuitum est quo | |
| egemus, aut vile: panem et aquam natura desiderat. Nemo | |
| ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum | 5 |
| clusit cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, | |
| cuius aliquam vocem huic epistulae involvam. 'Sic fac' inquit | 5.1 |
| 'omnia tamquam spectet Epicurus.' Prodest sine dubio | |
| custodem sibi inposuisse et habere quem respicias, quem | |
| interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magni- | |
| ficentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac | 5 |
| semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, | |
| ut sic facias quaecumque facies tamquam spectet aliquis: | |
| omnia nobis mala solitudo persuadet. Cum iam profeceris | 6.1 |
| tantum ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas | |
| paedagogum: interim aliquorum te auctoritate custodi—aut | |
| Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut alius cuius interventu | |
| perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis | 5 |
| eum cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris et aliqua | |
| coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere | |
| quod idem suadet Epicurus: 'tunc praecipue in te ipse secede | |
| cum esse cogeris in turba'. Dissimilem te fieri multis oportet, | 7.1 |
| dum tibi tutum [non] sit ad te recedere. Circumspice singulos: | |
| nemo est cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. | |
| 'Tunc praecipue in te ipse secede cum esse cogeris in turba'—si | |
| bonus vir <es>, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam | 5 |
| tibi a te recedendum est: istic malo viro propius es. Vale. |