| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Modo dicebam tibi in conspectu esse me senectutis: iam | 26.1.1 |
| vereor ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, | |
| certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem | |
| senectus lassae aetatis, non fractae nomen est: inter decrepitos | |
| me numera et extrema tangentis. Gratias tamen mihi apud te | 2.1 |
| ago: non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in cor- | |
| pore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt: viget | |
| animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore; magnam | |
| partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam | 5 |
| de senectute: hunc ait esse florem suum. Credamus illi: bono | |
| suo utatur. Ire in cogitationem iubet et dispicere quid ex hac | 3.1 |
| tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid | |
| aetati, et diligenter excutere quae non possim facere, quae | |
| nolim, proinde habiturus atque si nolim quidquid non posse | |
| me gaudeo: quae enim querela est, quod incommodum, si | 5 |
| quidquid debebat desinere defecit? 'Incommodum summum | 4.1 |
| est' inquis 'minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere. | |
| Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus: carpimur, singuli | |
| dies aliquid subtrahunt viribus.' Ecquis exitus est melior quam | |
| in finem suum natura solvente dilabi? non quia aliquid mali | 5 |
| ictus <est> et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec | |
| est via, subduci. Ego certe, velut adpropinquet experimentum | |
| et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies venerit, | |
| ita me observo et adloquor: 'nihil est' inquam 'adhuc quod | 5.1 |
| aut rebus aut verbis exhibuimus; levia sunt ista et fallacia | |
| pignora animi multisque involuta lenociniis: quid profecerim | |
| morti crediturus sum. Non timide itaque componor ad illum | |
| diem quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, | 5 |
| utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et | |
| mimus quidquid contra fortunam iactavi verborum con- | |
| tumacium. Remove existimationem hominum: dubia semper | 6.1 |
| est et in partem utramque dividitur. Remove studia tota vita | |
| tractata: mors de te pronuntiatura est. Ita dico: disputationes | |
| et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium verba col- | |
| lecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi; | 5 |
| est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeris tunc | |
| apparebit cum animam ages. Accipio condicionem, non | |
| reformido iudicium.' Haec mecum loquor, sed tecum quoque | 7.1 |
| me locutum puta. Iuvenior es: quid refert? non dinumerantur | |
| anni. Incertum est quo loco te mors expectet; itaque tu | |
| illam omni loco expecta. | |
| Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam, | 8.1 |
| sed conficienda sunt aera et huic epistulae viaticum dandum | |
| est. Puta me non dicere unde sumpturus sim mutuum: scis | |
| cuius arca utar. Expecta me pusillum, et de domo fiet | |
| numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait 'meditare | 5 |
| mortem', vel si commodius sic transire ad nos hic potest | |
| sensus: 'egregia res est mortem condiscere'. Supervacuum | 9.1 |
| forsitan putas id discere quod semel utendum est. Hoc est | |
| ipsum quare meditari debeamus: semper discendum est quod | |
| an sciamus experiri non possumus. 'Meditare mortem': qui | 10.1 |
| hoc dicit meditari libertatem iubet. Qui mori didicit servire | |
| dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. | |
| Quid ad illum carcer et custodia et claustra? liberum ostium | |
| habet. Una est catena quae nos alligatos tenet, amor vitae, | 5 |
| qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando | |
| res exiget, nihil nos detineat nec inpediat quominus parati | |
| simus quod quandoque faciendum est statim facere. Vale. |