| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| 'Tu me' inquis 'mones? iam enim te ipse monuisti, iam | 27.1.1 |
| correxisti? ideo aliorum emendationi vacas?' Non sum tam | |
| inprobus ut curationes aeger obeam, sed, tamquam in eodem | |
| valetudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor | |
| et remedia communico. Sic itaque me audi tamquam mecum | 5 |
| loquar; in secretum te meum admitto et te adhibito mecum | |
| exigo. Clamo mihi ipse, 'numera annos tuos, et pudebit | 2.1 |
| eadem velle quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique | |
| tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte | |
| istas voluptates turbidas, magno luendas: non venturae tan- | |
| tum sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si | 5 |
| non sunt deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis | |
| abit, ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia | |
| est. Non sunt solidae, non sunt fideles; etiam si non nocent, | |
| fugiunt. Aliquod potius bonum mansurum circumspice; | 3.1 |
| nullum autem est nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola | |
| virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid | |
| obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec | |
| umquam diem vincunt.' Quando ad hoc gaudium pervenire | 4.1 |
| continget? non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. | |
| Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse | |
| laborem tuum inpendas, si effici cupis; delegationem res ista | |
| non recipit. Aliud litterarum genus adiutorium admittit. | 5.1 |
| Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives; et patrimonium | |
| habebat libertini et ingenium; numquam vidi hominem | |
| beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat ut illi | |
| nomen modo Ulixis excideret, modo Achillis, modo Priami, | 5 |
| quos tam bene noverat quam paedagogos nostros novimus. | |
| Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit sed | |
| inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos | |
| persalutabat. Nihilominus eruditus volebat videri. Hanc | 6.1 |
| itaque compendiariam excogitavit: magna summa emit ser- | |
| vos, unum qui Homerum teneret, alterum qui Hesiodum; | |
| novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse | |
| illum non est quod mireris: non invenerat, faciendos locavit. | 5 |
| Postquam haec familia illi comparata est, coepit convivas | |
| suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum | |
| peteret versus quos referret, saepe in medio verbo excidebat. | |
| Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor | 7.1 |
| et, quod sequitur, adrisor, et, quod duobus his adiunctum est, | |
| derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset | |
| Sabinus centenis millibus sibi constare singulos servos, 'minoris' | |
| inquit 'totidem scrinia emisses'. Ille tamen in ea opinione | 5 |
| erat ut putaret se scire quod quisquam in domo sua sciret. | |
| Idem Satellius illum hortari coepit ut luctaretur, hominem | 8.1 |
| aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset, 'et | |
| quomodo possum? vix vivo', 'noli, obsecro te' inquit 'istuc | |
| dicere: non vides quam multos servos valentissimos habeas?' | |
| Bona mens nec commodatur nec emitur; et puto, si venalis | 5 |
| esset, non haberet emptorem: at mala cotidie emitur. | |
| Sed accipe iam quod debeo et vale. 'Divitiae sunt ad legem | 9.1 |
| naturae composita paupertas.' Hoc saepe dicit Epicurus | |
| aliter atque aliter, sed numquam nimis dicitur quod num- | |
| quam satis discitur; quibusdam remedia monstranda, | |
| quibusdam inculcanda sunt. Vale. | 5 |