| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novam | 28.1.1 |
| quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus | |
| non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum | |
| debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, | |
| licet, ut ait Vergilius noster, | 5 |
| terraeque urbesque recedant, | |
| sequentur te quocumque perveneris vitia. Hoc idem querenti | 2.1 |
| cuidam Socrates ait, 'quid miraris nihil tibi peregrinationes | |
| prodesse, cum te circumferas? premit te eadem causa quae | |
| expulit'. Quid terrarum iuvare novitas potest? quid cognitio | |
| urbium aut locorum? in inritum cedit ista iactatio. Quaeris | 5 |
| quare te fuga ista non adiuvet? tecum fugis. Onus animi | |
| deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus. Talem | 3.1 |
| nunc esse habitum tuum cogita qualem Vergilius noster | |
| vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis | |
| in se spiritus non sui: | |
| bacchatur vates, magnum si pectore possit | 5 |
| excussisse deum. | |
| Vadis huc illuc ut excutias insidens pondus quod ipsa iacta- | |
| tione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus | |
| urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem in quam | |
| incubuere demergunt. Quidquid facis, contra te facis et motu | 10 |
| ipso noces tibi; aegrum enim concutis. At cum istuc exemeris | 4.1 |
| malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris | |
| terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, ho- | |
| spitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris | |
| quam quo interest, et ideo nulli loco addicere debemus | 5 |
| animum. Cum hac persuasione vivendum est: 'non sum uni | |
| angulo natus, patria mea totus hic mundus est'. Quod si | 5.1 |
| liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varie- | |
| tatibus in quas subinde priorum taedio migras; prima enim | |
| quaeque placuisset si omnem tuam crederes. Nunc <non> | |
| peregrinaris sed erras et ageris ac locum ex loco mutas, cum | 5 |
| illud quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit. Num | 6.1 |
| quid tam turbidum fieri potest quam forum? ibi quoque | |
| licet quiete vivere, si necesse sit. Sed si liceat disponere se, | |
| conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam; nam ut | |
| loca gravia etiam firmissimam valetudinem temptant, ita | 5 |
| bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescenti | |
| sunt aliqua parum salubria. Dissentio ab his qui in fluctus | 7.1 |
| medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum | |
| difficultatibus rerum magno animo conluctantur. Sapiens | |
| feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna; | |
| non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixan- | 5 |
| dum est. 'Triginta' inquit 'tyranni Socraten circumsteterunt | 8.1 |
| nec potuerunt animum eius infringere.' Quid interest quot | |
| domini sint? servitus una est; hanc qui contempsit in quanta- | |
| libet turba dominantium liber est. | |
| Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero. | 9.1 |
| 'Initium est salutis notitia peccati.' Egregie mihi hoc dixisse | |
| videtur Epicurus; nam qui peccare se nescit corrigi non vult; | |
| deprehendas te oportet antequam emendes. Quidam vitiis | 10.1 |
| gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitare qui mala | |
| sua virtutum loco numerant? Ideo quantum potes te ipse | |
| coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, | |
| deinde iudicis, novissime deprecatoris; aliquando te offende. | 5 |
| Vale. |