| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| De Marcellino nostro quaeris et vis scire quid agat. Raro | 29.1.1 |
| ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod audire verum | |
| timet, a quo periculo iam abest; nulli enim nisi audituro | |
| dicendum est. Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis qui | |
| libertate promiscua usi sunt et obvios <quosque> monuerunt | 5 |
| dubitari solet an hoc facere debuerint. Quid enim, si quis | |
| surdos obiurget aut natura morbove mutos? 'Quare' inquis | 2.1 |
| 'verbis parcam? gratuita sunt. Non possum scire an ei pro- | |
| futurus sim quem admoneo: illud scio, alicui me profuturum, | |
| si multos admonuero. Spargenda manus est: non potest fieri | |
| ut non aliquando succedat multa temptanti.' Hoc, mi Lucili, | 3.1 |
| non existimo magno viro faciendum: diluitur eius auctoritas | |
| nec habet apud eos satis ponderis quos posset minus obsole- | |
| facta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed | |
| aliquando deerrare; non est ars quae ad effectum casu venit. | 5 |
| Sapientia ars est: certum petat, eligat profecturos, ab iis | |
| quos desperavit recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa | |
| desperatione extrema remedia temptet. | |
| Marcellinum nostrum ego nondum despero; etiamnunc | 4.1 |
| servari potest, sed si cito illi manus porrigitur. Est quidem | |
| periculum ne porrigentem trahat; magna in illo ingeni vis | |
| est, sed iam tendentis in pravum. Nihilominus adibo hoc | |
| periculum et audebo illi mala sua ostendere. Faciet quod solet: | 5.1 |
| advocabit illas facetias quae risum evocare lugentibus possunt, | |
| et in se primum, deinde in nos iocabitur; omnia quae dicturus | |
| sum occupabit. Scrutabitur scholas nostras et obiciet philo- | |
| sophis congiaria, amicas, gulam; ostendet mihi alium in | 6.1 |
| adulterio, alium in popina, alium in aula; ostendet mihi | |
| lepidum philosophum Aristonem, qui in gestatione dissere- | |
| bat—hoc enim ad edendas operas tempus exceperat. De cuius | |
| secta cum quaereretur, Scaurus ait 'utique Peripateticus non | 5 |
| est'. De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir | |
| egregius, quid sentiret, 'non possum' inquit 'tibi dicere; nescio | |
| enim quid de gradu faciat', tamquam de essedario interroga- | |
| retur. Hos mihi circulatores qui philosophiam honestius | 7.1 |
| neglexissent quam vendunt in faciem ingeret. Constitui | |
| tamen contumelias perpeti: moveat ille mihi risum, ego | |
| fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, | |
| gaudebo tamquam in malis quod illi genus insaniae hilare | 5 |
| contigerit. Sed non est ista hilaritas longa: observa, videbis | |
| eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime | |
| rabere. Propositum est adgredi illum et ostendere quanto | 8.1 |
| pluris fuerit cum multis minoris videretur. Vitia eius etiam | |
| si non excidero, inhibebo; non desinent, sed intermittent; | |
| fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem | |
| fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem | 5 |
| graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio. | |
| Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis unde | 9.1 |
| quo evaseris et ex eo suspicaris quousque sis evasurus, com- | |
| pone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste; | |
| numerare eos noli qui tibi metum faciunt. Nonne videatur | |
| stultus, si quis multitudinem eo loco timeat per quem trans- | 5 |
| itus singulis est? aeque ad tuam mortem multis aditus non est, | |
| licet illam multi minentur. Sic istuc natura disposuit: spiri- | |
| tum tibi tam unus eripiet quam unus dedit. | |
| Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses; | 10.1 |
| sed ne ego quidem me sordide geram in finem aeris alieni et | |
| tibi quod debeo inpingam. 'Numquam volui populo placere; | |
| nam quae ego scio non probat populus, quae probat populus | |
| ego nescio.' 'Quis hoc?' inquis, tamquam nescias cui imperem. | 11.1 |
| Epicurus; sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclama- | |
| bunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici. Quis enim | |
| placere populo potest cui placet virtus? malis artibus popu- | |
| laris favor quaeritur. Similem te illis facias oportet: non proba- | 5 |
| bunt nisi agnoverint. Multo autem ad rem magis pertinet | |
| qualis tibi videaris quam aliis; conciliari nisi turpi ratione | |
| amor turpium non potest. Quid ergo illa laudata et omnibus | 12.1 |
| praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit? scilicet | |
| ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non | |
| numeres, ut sine metu deorum hominumque vivas, ut aut | |
| vincas mala aut finias. Ceterum, si te videro celebrem secundis | 5 |
| vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica | |
| ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique | |
| laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam quae via ad | |
| istum favorem ferat? Vale. |