| LIBER QVARTVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati | 30.1.1 |
| obluctantem. Sed iam plus illum degravat quam quod possit | |
| attolli; magno senectus et universo pondere incubuit. Scis | |
| illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse; diu illud | |
| continuit et, ut verius dicam, concinnavit: subito defecit. | 5 |
| Quemadmodum in nave quae sentinam trahit uni rimae aut | 2.1 |
| alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, | |
| succurri non potest navigio dehiscenti, ita in senili corpore | |
| aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest. Ubi tam- | |
| quam in putri aedificio omnis iunctura diducitur, et dum alia | 5 |
| excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est quomodo | |
| exeas. Bassus tamen noster alacer animo est: hoc philosophia | 3.1 |
| praestat, in conspectu mortis hilarem <esse> et in quocumque | |
| corporis habitu fortem laetumque nec deficientem quamvis | |
| deficiatur. Magnus gubernator et scisso navigat velo et, si | |
| exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum. Hoc facit | 5 |
| Bassus noster et eo animo vultuque finem suum spectat quo | |
| alienum spectare nimis securi putares. Magna res est, Lucili, | 4.1 |
| haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo | |
| animo abire. Alia genera mortis spei mixta sunt: desinit | |
| morbus, incendium extinguitur, ruina quos videbatur oppres- | |
| sura deposuit; mare quos hauserat eadem vi qua sorbebat | 5 |
| eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri cervice re- | |
| vocavit: nil habet quod speret quem senectus ducit ad mor- | |
| tem; huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines | |
| mollius moriuntur sed nec diutius. Bassus noster videbatur | 5.1 |
| mihi prosequi se et componere et vivere tamquam superstes | |
| sibi et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa | |
| loquitur et id agit sedulo ut nobis persuadeat, si quid in- | |
| commodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, | 5 |
| non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam | |
| post ipsam. Tam demens autem est qui timet quod non est | 6.1 |
| passurus quam qui timet quod non est sensurus. An quis- | |
| quam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea | |
| sentiatur? 'Ergo' inquit 'mors adeo extra omne malum est | |
| ut sit extra omnem malorum metum.' Haec ego scio et saepe | 7.1 |
| dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem aeque mihi | |
| profuerunt neque cum audirem iis dicentibus qui negabant | |
| timenda a quorum metu aberant: hic vero plurimum apud | |
| me auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte vicina. | 5 |
| Dicam enim quid sentiam: puto fortiorem esse eum qui in | 8.1 |
| ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota | |
| etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia; sic | |
| gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario prae- | |
| stat et errantem gladium sibi adtemperat. At illa quae in pro- | 5 |
| pinquo est utique ventura desiderat lentam animi firmitatem, | |
| quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari. Liben- | 9.1 |
| tissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte | |
| sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae | |
| indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus pon- | |
| deris, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret | 5 |
| expertus: accessus mortis quam perturbationem adferat | |
| optime tibi hi dicent qui secundum illam steterunt, qui | |
| venientem et viderunt et receperunt. Inter hos Bassum licet | 10.1 |
| numeres, qui nos decipi noluit. Is ait tam stultum esse qui | |
| mortem timeat quam qui senectutem; nam quemadmodum | |
| senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem. Vivere | |
| noluit qui mori non vult; vita enim cum exceptione mortis | 5 |
| data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est quia | |
| certa expectantur, dubia metuuntur. Mors necessitatem ha- | 11.1 |
| bet aequam et invictam: quis queri potest in ea condicione | |
| se esse in qua nemo non est? prima autem pars est aequitatis | |
| aequalitas. Sed nunc supervacuum est naturae causam agere, | |
| quae non aliam voluit legem nostram esse quam suam: quid- | 5 |
| quid composuit resolvit, et quidquid resolvit componit | |
| iterum. Iam vero si cui contigit ut illum senectus leviter | 12.1 |
| emitteret, non repente avulsum vitae sed minutatim sub- | |
| ductum, o ne ille agere gratias diis omnibus debet quod | |
| satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam per- | |
| ductus est. Vides quosdam optantes mortem, et quidem | 5 |
| magis quam rogari solet vita. Nescio utros existimem maio- | |
| rem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui | |
| hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie | |
| interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo | |
| tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus: mortem | 10 |
| venientem nemo hilaris excepit nisi qui se ad illam diu | |
| composuerat. | |
| Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis | 13.1 |
| frequentius venisse, ut scirem an illum totiens eundem in- | |
| venirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi | |
| vigor; qui sic crescebat illi quomodo manifestior notari solet | |
| agitatorum laetitia cum septimo spatio palmae adpropinquant. | 5 |
| Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum | 14.1 |
| sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si | |
| tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii; | |
| nullum enim dolorem longum esse qui magnus est. Ceterum | |
| succursurum sibi etiam in ipsa distractione animae corporis- | 5 |
| que, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere | |
| non posse. Non dubitare autem se quin senilis anima in | |
| primis labris esset nec magna vi distraheretur a corpore. | |
| 'Ignis qui alentem materiam occupavit aqua et interdum | |
| ruina extinguendus est: ille qui alimentis deficitur sua sponte | 10 |
| subsidit.' Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, | 15.1 |
| sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo? non | |
| multos spectavi abrumpentes vitam? Ego vero vidi, sed plus | |
| momenti apud me habent qui ad mortem veniunt sine odio | |
| vitae et admittunt illam, non adtrahunt. Illud quidem aiebat | 16.1 |
| tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus | |
| cum prope a nobis esse credimus mortem: a quo enim non | |
| prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis? 'Sed | |
| consideremus' inquit 'tunc cum aliqua causa moriendi videtur | 5 |
| accedere, quanto aliae propiores sint quae non timentur.' | |
| Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit. Si | 17.1 |
| distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias | |
| esse, alias videri. Non mortem timemus sed cogitationem | |
| mortis; ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si ti- | |
| menda mors est, semper timenda est: quod enim morti tem- | 5 |
| pus exemptum est? | |
| Sed vereri debeo ne tam longas epistulas peius quam | 18.1 |
| mortem oderis. Itaque finem faciam: tu tamen mortem ut | |
| numquam timeas semper cogita. Vale. |