| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Agnosco Lucilium meum: incipit quem promiserat ex- | 31.1.1 |
| hibere. Sequere illum impetum animi quo ad optima quaeque | |
| calcatis popularibus bonis ibas: non desidero maiorem melio- | |
| remque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum | |
| loci occupaverunt: tantum effice quantum conatus es, et | 5 |
| illa quae tecum in animo tulisti tracta. Ad summam sapiens | 2.1 |
| eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere: firmiore | |
| spissamento opus est quam in sociis usum Ulixem ferunt. | |
| Illa vox quae timebatur erat blanda, non tamen publica: at | |
| haec quae timenda est non ex uno scopulo sed ex omni | 5 |
| terrarum parte circumsonat. Praetervehere itaque non unum | |
| locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes. Sur- | |
| dum te amantissimis tuis praesta: bono animo mala precantur. | |
| Et si esse vis felix, deos ora ne quid tibi ex his quae optantur | |
| eveniat. Non sunt ista bona quae in te isti volunt congeri: | 3.1 |
| unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum | |
| est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi con- | |
| temptus est labor et in eorum numero habitus quae neque | |
| bona sunt neque mala; fieri enim non potest ut una ulla res | 5 |
| modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo | |
| expavescenda. Labor bonum non est: quid ergo est bonum? | 4.1 |
| laboris contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim: | |
| rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minus- | |
| que sibi vinci ac strigare permiserint, admirabor et clamabo, | |
| 'tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno si potes | 5 |
| spiritu exsupera'. Generosos animos labor nutrit. Non est | 5.1 |
| ergo quod ex illo <voto> vetere parentum tuorum eligas quid | |
| contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima | |
| acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus | |
| est? fac te ipse felicem; facies autem, si intellexeris bona esse | 5 |
| quibus admixta virtus est, turpia quibus malitia coniuncta | |
| est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, | |
| nihil atrum nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit | |
| obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum | |
| est, nihil sine aëre frigidum, ita honesta et turpia virtutis ac | 10 |
| malitiae societas efficit. Quid ergo est bonum? rerum scientia. | 6.1 |
| Quid malum est? rerum imperitia. Ille prudens atque artifex | |
| pro tempore quaeque repellet aut eliget; sed nec quae repellit | |
| timet nec miratur quae eligit, si modo magnus illi et invictus | |
| animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non | 5 |
| recuses, parum est: posce. 'Quid ergo?' inquis 'labor frivolus | 7.1 |
| et supervacuus et quem humiles causae evocaverunt non est | |
| malus?' Non magis quam ille qui pulchris rebus inpenditur, | |
| quoniam animi est ipsa tolerantia quae se ad dura et aspera | |
| hortatur ac dicit, 'quid cessas? non est viri timere sudorem'. | 5 |
| Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor | 8.1 |
| vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse nisi | |
| rerum scientia contingit et ars per quam humana ac divina | |
| noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis | |
| deorum socius esse, non supplex. 'Quomodo' inquis 'isto | 9.1 |
| pervenitur?' Non per Poeninum Graiumve montem nec per | |
| deserta Candaviae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis | |
| adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae | |
| pretio: tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te | 5 |
| instruxit. Dedit tibi illa quae si non deserueris, par deo surges. | |
| Parem autem te deo pecunia non faciet: deus nihil habet. | 10.1 |
| Praetexta non faciet: deus nudus est. Fama non faciet nec | |
| ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia: nemo | |
| novit deum, multi de illo male existimant, et inpune. Non | |
| turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina | 5 |
| portantium: deus ille maximus potentissimusque ipse vehit | |
| omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt: | |
| nihil horum patitur vetustatem. Quaerendum est quod non | 11.1 |
| fiat in dies peius, cui non possit obstari. Quid hoc est? animus, | |
| sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc quam | |
| deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in | |
| equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum | 5 |
| potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus | |
| aut servus? nomina ex ambitione aut iniuria nata. Subsilire | |
| in caelum ex angulo licet: exsurge modo | |
| et te quoque dignum | |
| finge deo. | 10 |
| Finges autem non auro vel argento: non potest ex hac materia | |
| imago deo exprimi similis; cogita illos, cum propitii essent, | |
| fictiles fuisse. Vale. |