| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Inquiro de te et ab omnibus sciscitor qui ex ista regione | 32.1.1 |
| veniunt quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non | |
| potes: tecum sum. Sic vive tamquam quid facias auditurus | |
| sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex | |
| iis quae de te audio delectet? quod nihil audio, quod plerique | 5 |
| ex iis quos interrogo nesciunt quid agas. Hoc est salutare, non | 2.1 |
| conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo quidem | |
| fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, | |
| etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est? non | |
| timeo ne mutent te, timeo ne inpediant. Multum autem | 5 |
| nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, | |
| quam breviorem inconstantia facimus, aliud eius subinde | |
| atque aliud facientes initium; diducimus illam in particulas | |
| ac lancinamus. Propera ergo, Lucili carissime, et cogita | 3.1 |
| quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, | |
| si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere | |
| vestigia. Fit hoc, premeris: adcelera et evade, perduc te in | |
| tutum et subinde considera quam pulchra res sit consummare | 5 |
| vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam | |
| temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae | |
| positum, quae beatior non fit si longior. O quando illud | 4.1 |
| videbis tempus quo scies tempus ad te non pertinere, quo | |
| tranquillus placidusque eris et crastini neglegens et in summa | |
| tui satietate! Vis scire quid sit quod faciat homines avidos | |
| futuri? nemo sibi contigit. Optaverunt itaque tibi alia | 5 |
| parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum | |
| opto quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant ut | |
| te locupletent; quidquid ad te transferunt alicui detrahen- | |
| dum est. Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus | 5.1 |
| agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et | |
| intellectis veris bonis, quae simul intellecta sunt possidentur, | |
| aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates super- | |
| gressus est et exauctoratus ac liber qui vivit vita peracta. | 5 |
| Vale. |