| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi | 33.1.1 |
| aliquas voces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flo- | |
| sculos occupati: totus contextus illorum virilis est. Inaequali- | |
| tatem scias esse ubi quae eminent notabilia sunt: non est | |
| admirationi una arbor ubi in eandem altitudinem tota silva | 5 |
| surrexit. Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae | 2.1 |
| historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes esse: publicae | |
| sunt et maxime nostrae, sed <in> illo magis adnotantur quia | |
| rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum | |
| est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita | 5 |
| enim plerique iudicant: apud me Epicurus est et fortis, licet | |
| manuleatus sit; fortitudo et industria et ad bellum prompta | |
| mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit. Non est ergo | 3.1 |
| quod exigas excerpta et repetita: continuum est apud nostros | |
| quidquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista | |
| ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum cum | |
| intraverit praeter illa quae in fronte suspensa sunt: ipsis | 5 |
| permittimus unde velint sumere exemplar. Iam puta nos | 4.1 |
| velle singulares sententias ex turba separare: cui illas adsigna- | |
| bimus? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an | |
| Posidonio? Non sumus sub rege: sibi quisque se vindicat. | |
| Apud istos quidquid Hermarchus dixit, quidquid Metro- | 5 |
| dorus, ad unum refertur; omnia quae quisquam in illo con- | |
| tubernio locutus est unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non | |
| possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta | |
| rerum aequalium multitudine: | |
| pauperis est numerare pecus. | 10 |
| Quocumque miseris oculum, id tibi occurret quod eminere | |
| posset nisi inter paria legeretur. Quare depone istam spem | 5.1 |
| posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum: | |
| tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. <Continuando> res | |
| geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur ex quo | |
| nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso quominus singula | 5 |
| membra, dummodo in ipso homine, consideres: non est | |
| formonsa cuius crus laudatur aut brachium, sed illa cuius | |
| universa facies admirationem partibus singulis abstulit. Si | 6.1 |
| tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena | |
| manu fiet; ingens eorum turba est passim iacentium; sumen- | |
| da erunt, non colligenda. Non enim excidunt sed fluunt; | |
| perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito quin multum | 5 |
| conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; faci- | |
| lius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo | |
| inclusa. Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas | 7.1 |
| Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, | |
| qui plus adhuc non capit. Certi profectus viro captare flo- | |
| sculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus | |
| et memoria stare: sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat; | 5 |
| turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commen- | |
| tario sapere. 'Hoc Zenon dixit': tu quid? 'Hoc Cleanthes': | |
| tu quid? Quousque sub alio moveris? impera et dic quod | |
| memoriae tradatur, aliquid et de tuo profer. Omnes itaque | 8.1 |
| istos, numquam auctores, semper interpretes, sub aliena | |
| umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam | |
| ausos aliquando facere quod diu didicerant. Memoriam in | |
| alienis exercuerunt; aliud autem est meminisse, aliud scire. | 5 |
| Meminisse est rem commissam memoriae custodire; at contra | |
| scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et | |
| totiens respicere ad magistrum. 'Hoc dixit Zenon, hoc | 9.1 |
| Cleanthes.' Aliquid inter te intersit et librum. Quousque | |
| disces? iam et praecipe. Quid est quare audiam quod legere | |
| possum? 'Multum' inquit 'viva vox facit.' Non quidem haec | |
| quae alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur. | 5 |
| Adice nunc quod isti qui numquam tutelae suae fiunt pri- | 10.1 |
| mum in ea re sequuntur priores in qua nemo non a priore | |
| descivit; deinde in ea re sequuntur quae adhuc quaeritur. | |
| Numquam autem invenietur, si contenti fuerimus inventis. | |
| Praeterea qui alium sequitur nihil invenit, immo nec quaerit. | 5 |
| Quid ergo? non ibo per priorum vestigia? ego vero utar via | 11.1 |
| vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc mu- | |
| niam. Qui ante nos ista moverunt non domini nostri sed duces | |
| sunt. Patet omnibus veritas; nondum est occupata; multum | |
| ex illa etiam futuris relictum est. Vale. | 5 |