SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, num- 58.1.1
quam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt,
cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent
nec haberent, quaedam vero <quae> cum habuissent fastidio
nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium? 5
Hunc quem Graeci 'oestron' vocant, pecora peragentem et 2.1
totis saltibus dissipantem, 'asilum' nostri vocabant. Hoc
Vergilio licet credas:
    est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem
    plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo 5
    Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
    asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
    diffugiunt armenta.
Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, 3.1
quaedam simplicia in usu erant, sicut 'cernere ferro inter se'
dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi:
    ingentis, genitos diversis partibus orbis,
    inter se coiisse viros et cernere ferro. 5
Quod nunc 'decernere' dicimus: simplicis illius verbi usus
amissus est. Dicebant antiqui 'si iusso', id est 'iussero'. Hoc 4.1
nolo mihi credas, sed eidem Vergilio:
    cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.
  Non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum 5.1
tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc
intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs
occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur,
aliqua nobis subducta sint. 'Quid sibi' inquis 'ista praeparatio 6.1
vult? quo spectat?' Non celabo te: cupio, si fieri potest,
propitiis auribus tuis 'essentiam' dicere; si minus, dicam et
iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locu-
pletem; si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et 5
elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
Quid enim fiet, mi Lucili? quomodo dicetur οὐσία, res
necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo
itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo ope-
ram ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse conten- 10
tus ero mihi licere. Quid proderit facilitas tua, cum ecce id 7.1
nullo modo Latine exprimere possim propter quod linguae
nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas,
si scieris unam syllabam esse quam mutare non possum. Quae
sit haec quaeris? τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii: in medio 5
positum, posse sic transferri ut dicam 'quod est'. Sed multum
interesse video: cogor verbum pro vocabulo ponere; sed si
ita necesse est, ponam 'quod est'.
  Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eru- 8.1
ditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si
ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem. Nunc
autem primum illud genus quaerimus ex quo ceterae species
suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa 5
conprensa sunt. Invenietur autem si coeperimus singula retro
legere; sic enim perducemur ad primum. Homo species est, 9.1
ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo
commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum,
quod illa conplectatur et sub se habeat. Hoc quid est? animal.
Ergo genus esse coepit horum omnium quae modo rettuli— 5
hominis, equi, canis—animal. Sed quaedam [quae] animum 10.1
habent nec sunt animalia; placet enim satis et arbustis
animam inesse; itaque et vivere illa et mori dicimus. Ergo
animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in
hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa; 5
itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet.
Hoc sic dividam ut dicam corpora omnia aut animantia esse
aut inanima. Etiamnunc est aliquid superius quam corpus; 11.1
dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia.
Quid ergo erit ex quo haec deducantur? illud cui nomen
modo parum proprium inposuimus, 'quod est'. Sic enim in
species secabitur ut dicamus: 'quod est' aut corporale est aut 5
incorporale. Hoc ergo est genus primum et antiquissimum 12.1
et, ut ita dicam, generale; cetera genera quidem sunt, sed
specialia. Tamquam homo genus est; habet enim in se na-
tionum species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum, albos,
nigros, flavos; habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucre- 5
tium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio
est, in speciem. Illud genus 'quod est' generale supra se nihil
habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt. Stoici volunt 13.1
superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale;
de quo statim dicam, si prius illud genus de quo locutus sum
merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax.
'Quod est' in has species divido, ut sint corporalia aut in- 14.1
corporalia; nihil tertium est. Corpus quomodo divido? ut
dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia
quemadmodum divido? ut dicam: quaedam animum habent,
quaedam tantum animam, aut sic: quaedam impetum habent, 5
incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur,
crescunt. Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia
sunt aut inmortalia. Primum genus Stoicis quibusdam videtur 15.1
'quid'; quare videatur subiciam. 'In rerum' inquiunt 'natura
quaedam sunt, quaedam non sunt, et haec autem quae non
sunt rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt,
tamquam Centauri, Gigantes et quidquid aliud falsa cogita- 5
tione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis
non habeat substantiam.'
  Nunc ad id quod tibi promisi revertor, quomodo quaecum- 16.1
que sunt in sex modos Plato partiatur. Primum illud 'quod
est' nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur: cogitabile
est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos
non venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non 5
videtur: cogitatur. Videtur autem species eius, equus et
canis. Secundum ex his quae sunt ponit Plato quod eminet 17.1
et exsuperat omnia; hoc ait per excellentiam esse. Poeta com-
muniter dicitur (omnibus enim versus facientibus hoc nomen
est) sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum
intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est? deus 5
scilicet, maior ac potentior cunctis. Tertium genus est eorum 18.1
quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra no-
strum posita conspectum. Quae sint interrogas? Propria
Platonis supellex est: 'ideas' vocat, ex quibus omnia quae-
cumque videmus fiunt et ad quas cuncta formantur. Hae 5
inmortales, inmutabiles, inviolabiles sunt. Quid sit idea, id 19.1
est quid Platoni esse videatur, audi: 'idea est eorum quae
natura fiunt exemplar aeternum'. Adiciam definitioni inter-
pretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam
facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem 5
habitum mens nostra quem operi suo inponat; ita illa quae
me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est.
Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum,
piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet
exprimitur. Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos 20.1
adtendas oportet, et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum
difficultatem; nulla est autem sine difficultate subtilitas.
Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergi-
lium coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii 5
facies, futuri operis exemplar; ex hac quod artifex trahit et
operi suo inposuit idos est. Quid intersit quaeris? Alterum 21.1
exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi
inposita; alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet
aliquam faciem statua: haec est idos. Habet aliquam faciem
exemplar ipsum quod intuens opifex statuam figuravit: haec 5
idea est. Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in
opere est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed
ante opus. Quintum genus est eorum quae communiter sunt; 22.1
haec incipiunt ad nos pertinere; hic sunt omnia, homines,
pecora, res. Sextum genus <est> eorum quae quasi sunt, tam-
quam inane, tamquam tempus.
  Quaecumque videmus aut tangimus Plato in illis non 5
numerat quae esse proprie putat; fluunt enim et in adsidua
deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est
in senectute qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane
qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more.
Quidquid vides currit cum tempore; nihil ex iis quae videmus 10
manet; ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc 23.1
est quod ait Heraclitus: 'in idem flumen bis descendimus et
non descendimus'. Manet enim idem fluminis nomen, aqua
transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine;
sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo 5
admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem
fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur,
cum omne momentum mors prioris habitus sit: vis tu non
timere ne semel fiat quod cotidie fit! De homine dixi, fluvida 24.1
materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quo-
que, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quam-
vis enim omnia in se habeat quae habuit, aliter habet quam
habuit: ordinem mutat. 5
  'Quid ista' inquis 'mihi subtilitas proderit?' Si me inter- 25.1
rogas, nihil; sed quemadmodum ille caelator oculos diu inten-
tos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit,
sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam
oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint; ex 5
his quoque, si observaveris, sumes quod possit fieri salutare.
Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, etiam si a 26.1
philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et
utile efficere. Quid istis quae modo tractavimus remotius a
reformatione morum? quomodo meliorem me facere ideae
Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates 5
meas conprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensi-
bus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato
ex iis esse quae vere sint. Ergo ista imaginaria sunt et ad 27.1
tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec
solidum est; et nos tamen cupimus tamquam aut semper
futura aut semper habituri. Inbecilli fluvidique inter vana
constitimus: ad illa mittamus animum quae aeterna sunt. 5
Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deum-
que inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum
quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat,
defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat. Manent 28.1
enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur
cura regentis: inmortalia tutore non egerent. Haec conser-
vat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemna-
mus omnia quae adeo pretiosa non sunt ut an sint omnino 5
dubium sit. Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non 29.1
minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis exi-
mit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem
prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars
maior perit, potuerimus regere et coercere. Plato ipse ad 30.1
senectutem se diligentia protulit. Erat quidem corpus vali-
dum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat,
sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus;
parsimonia tamen et eorum quae aviditatem evocant modus 5
et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis
prohibentibus causis. Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae 31.1
suae beneficio contigisse quod natali suo decessit et annum
unum atque octogensimum implevit sine ulla deductione.
Ideo magi, qui forte Athenis erant, immolaverunt defuncto,
amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset 5
perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata
componunt. Non dubito quin paratus sis et paucos dies ex
ista summa et sacrificium remittere. Potest frugalitas pro- 32.1
ducere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita
ne recusandam quidem; iucundum est secum esse quam
diutissime, cum quis se dignum quo frueretur effecit.
  Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire 5
senectutis extrema et finem non opperiri sed manu facere.
Prope est a timente qui fatum segnis expectat, sicut ille
ultra modum deditus vino est qui amphoram exsiccat et
faecem quoque exsorbet. De hoc tamen quaeremus, pars 33.1
summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum
quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus
animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est;
plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem. 5
At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere 34.1
animum laborantem? et fortasse paulo ante quam debet
faciendum est, ne cum fieri debebit facere non possis; et
cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi,
stultus est qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam 5
redimit. Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria
pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit: quanto deinde
crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finien-
dae? Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat 35.1
ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam sene-
ctutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa
parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes
eius convellere, si mihi non vitam reliquerit sed animam, 5
prosiliam ex aedificio putri ac ruenti. Morbum morte non 36.1
fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non
adferam mihi manus propter dolorem: sic mori vinci est.
Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo,
non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est 5
ad omne propter quod vivitur; inbecillus est et ignavus qui
propter dolorem moritur, stultus qui doloris causa vivit.
  Sed in longum exeo; est praeterea materia quae ducere 37.1
diem possit: et quomodo finem inponere vitae poterit qui
epistulae non potest? Vale ergo: quod libentius quam mortes
meras lecturus es. Vale.