LIBER SEPTIMVS
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen 63.1.1
aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere;
et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi
iam multum supra fortunam elato? illum quoque ista res
vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest 5
prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi
illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant;
lacrimandum est, non plorandum. Duram tibi legem videor 2.1
ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi
dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam
de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde
inmodici fletus? per lacrimas argumenta desiderii quaerimus 5
et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi
est. O infelicem stultitiam! est aliqua et doloris ambitio.
'Quid ergo?' inquis 'obliviscar amici?' Brevem illi apud te 3.1
memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam
frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non
differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur,
quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obser- 5
vare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis
dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius
quo est acrior desinit. Id agamus ut iucunda nobis amis- 4.1
sorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non
sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, ut
cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen
occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. 5
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, 'sic amicorum defun- 5.1
ctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt
suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos
amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne
quod angebat extinguitur et pura ad nos voluptas venit'. 5
Si illi credimus, 'amicos incolumes cogitare melle ac placenta 6.1
frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate
quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et
habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?' Ego non 7.1
idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis
ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi
tamquam habeam.
  Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine 5
beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit.
Ideo amicis avide fruamur quia quamdiu contingere hoc 8.1
possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus
in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe
eodem morantes loco non viderimus: intellegemus plus nos
temporis in vivis perdidisse. Feras autem hos qui neglegen- 9.1
tissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quem-
quam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia
verentur ne dubium sit an amaverint; sera indicia adfectus
sui quaerunt. Si habemus alios amicos, male de iis et meremur 10.1
et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium;
si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam
a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque
non fecimus. Deinde ne unum quidem nimis amavit qui plus 11.1
quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa
unica tunica conplorare se malit quam circumspicere quo-
modo frigus effugiat et aliquid inveniat quo tegat scapulas,
nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas extulisti: 5
quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere.
  Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non 12.1
ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est:
finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore in-
venit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium
maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam 5
ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod,
etiam si voles, diu facere non poteris. Annum feminis ad 13.1
lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed
ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum
honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix
retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum 5
mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam
dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se
adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito; aut enim
simulatus aut stultus est.
  Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum 14.1
mihi tam inmodice flevi ut, quod minime velim, inter
exempla sim eorum quos dolor vicit. Hodie tamen factum
meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi
fuisse quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. 5
Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo mino-
rem—tamquam ordinem fata servarent! Itaque adsidue cogi- 15.1
temus tam de nostra quam omnium quos diligimus mortali-
tate. Tunc ego debui dicere, 'minor est Serenus meus: quid
ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest'.
Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc 5
cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie
fieri potest quidquid umquam potest. Cogitemus ergo, Lucili 16.1
carissime, cito nos eo perventuros quo illum pervenisse mae-
remus; et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipit-
que nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est.
Vale. 5