SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae 77.1.1
praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum:
tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est:
omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere
velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium 5
intellegit; solis enim licet siparum intendere, quod in alto
omnes habent naves. Nulla enim res aeque adiuvat cursum 2.1
quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque
quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit,
antemna summittitur: minus habet virium flatus ex humili.
Cum intravere Capreas et promunturium ex quo 5
    alta procelloso speculatur vertice Pallas,
ceterae velo iubentur esse contentae: siparum Alexandrinarum
insigne [indicium] est.
  In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam 3.1
ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum
accepturus non properavi scire quis illic esset rerum mearum
status, quid adferrent: olim iam nec perit quicquam mihi
nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentien- 5
dum, nunc vero multo magis: quantulumcumque haberem,
tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim
cum eam viam simus ingressi quam peragere non est necesse.
Iter inperfectum erit si in media parte aut citra petitum 4.1
locum steteris: vita non est inperfecta si honesta est; ubi-
cumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et
fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec
eae maximae sunt quae nos tenent. 5
  Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens 5.1
quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed
longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de
morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut, quia
timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset, aut, quia 5
adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti
gratius fore suspicabatur. Amicus noster Stoicus, homo 6.1
egregius et, ut verbis illum quibus laudari dignus est laudem,
vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri tamquam de
re magna deliberes. Non est res magna vivere: omnes servi 5
tui vivunt, omnia animalia: magnum est honeste mori,
prudenter, fortiter. Cogita quamdiu iam idem facias: cibus,
somnus, libido—per hunc circulum curritur; mori velle non
tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest.'
Non opus erat suasore illi sed adiutore: servi parere nolebant. 7.1
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam peri-
culum adire cum incertum esset an mors domini voluntaria
fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum
quam prohibere. Deinde ipsum Marcellinum admonuit non 8.1
esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae
circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi
iis qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis
animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas itaque 5
summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus
est. Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit 9.1
et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde
inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paula-
tim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam
adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos 5
aliquando liquit animus.
  In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici 10.1
tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim
mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita
elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit; saepe
enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec 5
volumus, morimur nec volumus. Nemo tam inperitus est 11.1
ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit,
tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videtur stultissi-
mus omnium qui flevit quod ante annos mille non vixerat?
aeque stultus est qui flet quod post annos mille non vivet. 5
Haec paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque tempus
alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, 12.1
quousque extendes? Quid fles? quid optas? perdis operam.
    Desine fata deum flecti sperare precando.
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducun-
tur: eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc 5
legem natus es; hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maiori-
bus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta
et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta. Quantus te 13.1
populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior,
ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui
multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento quo
tu mori dubitas animam variis generibus emittunt. Tu autem 5
non putabas te aliquando ad id perventurum ad quod semper
ibas? Nullum sine exitu iter est.
  Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relatu- 14.1
rum? puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur, in-
pubis adhuc, qui captus clamabat 'non serviam' sua illa
Dorica lingua, et verbis fidem inposuit: ut primum iussus est
fungi servili et contumelioso ministerio (adferre enim vas 5
obscenum iubebatur), inlisum parieti caput rupit. Tam prope 15.1
libertas est: et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum
malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est cur
perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te
sequi: duceris. Fac tui iuris quod alieni est. Non sumes pueri 5
spiritum, ut dicas 'non servio'? Infelix, servis hominibus,
servis rebus, servis vitae; nam vita, si moriendi virtus abest,
servitus est. Ecquid habes propter quod expectes? voluptates 16.1
ipsas quae te morantur ac retinent consumpsisti: nulla tibi
nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini,
quis mulsi sapor scis: nihil interest centum per vesicam tuam
an mille amphorae transeant: saccus es. Quid sapiat ostreum, 5
quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros
annos intactum reservavit. Atqui haec sunt a quibus invitus
divelleris. Quid est aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? scis 17.1
enim amicus esse? Patriam? tanti enim illam putas ut tardius
cenes? Solem? quem, si posses, extingueres: quid enim
umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non
fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad morien- 5
dum fieri: invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
Mortem times: at quomodo illam media boletatione conte- 18.1
mnis! Vivere vis: scis enim? Mori times: quid porro? ista vita
non mors est? C. Caesar, cum illum transeuntem per Latinam
viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus
vetere barba rogaret mortem, 'nunc enim' inquit 'vivis?' 5
Hoc istis respondendum est quibus succursura mors est:
'mori times: nunc enim vivis?' 'Sed ego' inquit 'vivere volo, 19.1
qui multa honeste facio; invitus relinquo officia vitae, quibus
fideliter et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex
vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis; non enim
certus numerus quem debeas explere finitur. Nulla vita est 20.1
non brevis; nam si ad naturam rerum respexeris, etiam
Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo
iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari
senectute longa: quis illam ferre potuisset si contigisset 5
centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita: non quam
diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet quo
loco desinas. Quocumque voles desine: tantum bonam
clausulam inpone. Vale.