SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Desii iam de te esse sollicitus. 'Quem' inquis 'deorum 82.1.1
sponsorem accepisti?' Eum scilicet qui neminem fallit,
animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est.
Potest fortuna tibi iniuriam facere: quod ad rem magis
pertinet, non timeo ne tu facias tibi. I qua ire coepisti et in 5
isto te vitae habitu compone placide, non molliter. Male 2.1
mihi esse malo quam molliter—<'male'> nunc sic excipe
quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose.
Audire solemus sic quorundam vitam laudari quibus in-
videtur: 'molliter vivit'; hoc dicunt, 'mollis est'. Paulatim 5
enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et
pigritiae in qua iacet solvitur. Quid ergo? viro non vel
obrigescere satius est? * * * deinde idem delicati timent,
[morti] cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter
otium et conditivum. 'Quid ergo?' inquis 'non satius est vel 3.1
sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari?'
Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto,
aeque qui in odoribus iacet mortuus est quam qui rapitur
unco; otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura. 5
Quid deinde prodest secessisse? tamquam non trans maria nos 4.1
sollicitudinum causae persequantur. Quae latebra est in
quam non intret metus mortis? quae tam emunita et in
altum subducta vitae quies quam non dolor territet? quacum-
que te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra 5
sunt quae circumeunt nos quo aut fallant aut urgeant, multa
intus quae in media solitudine exaestuant. Philosophia 5.1
circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna mul-
tis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco
stat animus qui externa deseruit et arce se sua vindicat;
infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, 5
fortuna longas manus: neminem occupat nisi haerentem sibi.
Itaque quantum possumus ab illa resiliamus; quod sola 6.1
praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat quo iturus sit, unde
ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid
evitet, quae sit illa ratio quae adpetenda ac fugienda dis-
cernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum 5
saexitia conpescitur. Haec quidam putant ipsos etiam sine 7.1
philosophia repressisse; sed cum securos aliquis casus expertus
est, exprimitur sera confessio; magna verba excidunt cum
tortor poposcit manum, cum mors propius accessit. Possis
illi dicere, 'facile provocabas mala absentia: ecce dolor, 5
quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra
multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat;
    nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo'.
  Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba 8.1
exercueris sed animum, si contra mortem te praeparaveris,
adversus quam non exhortabitur nec attollet qui cavillationi-
bus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
Libet enim, Lucili, virorum optime, ridere ineptias Graecas, 5
quas nondum, quamvis mirer, excussi. Zenon noster hac 9.1
conlectione utitur: 'nullum malum gloriosum est; mors au-
tem gloriosa est; mors ergo non est malum'. Profecisti!
liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cer-
vicem. Non vis severius loqui nec morituro risum movere? 5
Non mehercules facile tibi dixerim utrum ineptior fuerit qui
se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an
qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo 10.1
natam quod mortem inter indifferentia ponimus, quae
ἀδιάφορα Graeci vocant. 'Nihil' inquit 'indifferens gloriosum
est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens.'
Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, 5
sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis 'indifferens
nihil gloriosum est', concedo tibi ita ut dicam nihil gloriosum
esse nisi circa indifferentia; tamquam indifferentia esse dico
(id est nec bona nec mala) morbum, dolorem, paupertatem,
exilium, mortem. Nihil horum per se gloriosum est, nihil 11.1
tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille quem
paupertas non summittit nec incurvat; laudatur non exilium,
sed ille [Rutilius] qui fortiore vultu in exilium iit quam
misisset; laudatur non dolor, sed ille quem nihil coegit dolor; 5
nemo mortem laudat, sed eum cuius mors ante abstulit
animum quam conturbavit. Omnia ista per se non sunt 12.1
honesta nec gloriosa, sed quidquid ex illis virtus adiit tracta-
vitque honestum et gloriosum facit: illa in medio posita sunt.
Interest utrum malitia illis an virtus manum admoverit; mors
enim illa quae in Catone gloriosa est in Bruto statim turpis est 5
et erubescenda. Hic est enim Brutus qui, cum periturus
mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit
et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem, 'prae-
bebo', inquit 'ita vivam'. Quae dementia est fugere cum retro
ire non possis! 'Praebebo', inquit 'ita vivam'. Paene adiecit 10
'vel sub Antonio'. O hominem dignum qui vitae dederetur!
  Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum 13.1
esse nec bonum: Cato illa honestissime usus est, turpissime
Brutus. Omnis res quod non habuit decus virtute addita
sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum
est nocte; dies illi lucem infundit, nox eripit: sic istis quae 14.1
a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus,
formae, honoribus, regno, et contra morti, exilio, malae
valetudini, doloribus quaeque alia aut minus aut magis per-
timuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. 5
Massa per se nec calida nec frigida est: in fornacem coniecta
concaluit, in aquam demissa refrixit. Mors honesta est per
illud quod honestum est, id <est> virtus et animus externa
contemnens.
  Est et horum, Lucili, quae appellamus media grande discri- 15.1
men. Non enim sic mors indifferens est quomodo utrum
capillos pares <an inpares> habeas: mors inter illa est quae
mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem: sui
amor est et permanendi conservandique se insita voluntas 5
atque aspernatio dissolutionis, * * * quia videtur multa nobis
bona eripere et nos ex hac cui adsuevimus rerum copia edu-
cere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novi-
mus, illa ad quae transituri sumus nescimus qualia sint, et
horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, 10
in quas adductura mors creditur. Itaque etiam si indifferens 16.1
mors est, non tamen ea est quae facile neglegi possit: magna
exercitatione durandus est animus ut conspectum eius acces-
sumque patiatur. Mors contemni debet magis quam solet;
multa enim de illa credidimus; multorum ingeniis certatum 5
est ad augendam eius infamiam; descriptus est carcer infer-
nus et perpetua nocte oppressa regio, in qua
    ingens ianitor Orci
    ossa super recubans antro semesa cruento
    aeternum latrans exsangues terreat umbras. 10
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defun-
ctis superesse quod timeant, subit alius metus: aeque enim
timent ne apud inferos sint quam ne nusquam. His adversan- 17.1
tibus quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mor-
tem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis
humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget si mortem
malum esse crediderit: exsurget si putabit indifferens esse. 5
Non recipit rerum natura ut aliquis magno animo accedat
ad id quod malum iudicat: pigre veniet et cunctanter. Non
est autem gloriosum quod ab invito et tergiversante fit; nihil
facit virtus quia necesse est. Adice nunc quod nihil honeste 18.1
fit nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte
sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum
metu, aut spe bonorum ad quae pervenire tanti sit devorata
unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis: hinc 5
est quod iubeat proposita perficere, illinc quod retrahat et ab
re suspecta ac periculosa fugiat; igitur in diversa distrahitur.
Si hoc est, perit gloria; virtus enim concordi animo decreta
peragit, non timet quod facit.
    Tu ne cede malis, sed contra audentior ito 10
    quam tua te fortuna sinet.
Non ibis audentior si mala illa esse credideris. Eximendum 19.1
hoc e pectore est; alioqui haesitabit impetum moratura
suspicio; trudetur in id quod invadendum est.
  Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem
veram esse, fallacem autem alteram et falsam quae illi 5
opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad
illos artificii veternosissimi nodos: totum genus istuc extur-
bandum iudico quo circumscribi se qui interrogatur existi-
mat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud
putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum 10
fortius. Haec ipsa quae involvuntur ab illis solvere malim et 20.1
expandere, ut persuadeam, non ut inponam. In aciem edu-
cturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum
quomodo exhortabitur? Do tibi Fabios totum rei publicae
bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo 5
in ipsis Thermopylarum angustiis positos: nec victoriam
sperant nec reditum; ille locus illis sepulchrum futurus est.
Quemadmodum exhortaris ut totius gentis ruinam obiectis 21.1
corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices
'quod malum est gloriosum non est; mors gloriosa est; mors
ergo non malum'? O efficacem contionem! Quis post hanc
dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori? At ille 5
Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! 'Sic', inquit 'con-
militones, prandete tamquam apud inferos cenaturi.' Non in
ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est mani-
bus: alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.
Quid? dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites 22.1
missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic
adlocutus est: 'ire, conmilitones, illo necesse est unde redire
non est necesse'. Vides quam simplex et imperiosa virtus sit:
quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, 5
quem erectiorem possunt? frangunt animum, qui numquam
minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus
quam cum <ad> aliquid grande conponitur. Non trecentis, 23.1
sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quo-
modo illos doces malum non esse? quomodo opiniones totius
aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis? quod auxi-
lium invenis [quid dicis] inbecillitati humanae? quid dicis 5
quo inflammati in media pericula inruant? qua oratione
hunc timendi consensum, quibus ingenii viribus obnixam
contra te persuasionem humani generis avertis? verba mihi
captiosa componis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis
magna portenta feriuntur. Serpentem illam in Africa saevam 24.1
et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis
fundisque petierunt: ne Pythio quidem vulnerabilis erat.
Cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum
et quidquid humanae torserant manus reiceret, molaribus 5
demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam minuta
iacularis? subula leonem excipis? Acuta sunt ista quae dicis:
nihil est acutius arista; quaedam inutilia et inefficacia ipsa
subtilitas reddit. Vale.