| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum | 88.1.1 |
| suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria | |
| artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non | |
| detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est quamdiu nihil | |
| animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non | 5 |
| opera. Quare liberalia studia dicta sint vides: quia homine | 2.1 |
| libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est | |
| quod liberum facit, hoc est sapientiae, sublime, forte, magna- | |
| nimum: cetera pusilla et puerilia sunt. An tu quicquam in | |
| istis esse credis boni quorum professores turpissimos omnium | 5 |
| ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed | |
| didicisse. | |
| Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudica- | |
| verunt, an virum bonum facerent: ne promittunt quidem | |
| nec huius rei scientiam adfectant. Grammatice circa curam | 3.1 |
| sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, | |
| iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid | |
| horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et | |
| verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex | 5 |
| ac modificatio—quid ex his metum demit, cupiditatem ex- | |
| imit, libidinem frenat? Ad geometriam transeamus et ad | 4.1 |
| musicen: nihil apud illas invenies quod vetet timere, vetet | |
| cupere. Quae quisquis ignorat, alia frustra scit. | |
| * * * utrum doceant isti virtutem an non: si non docent, ne | |
| tradunt quidem; si docent, philosophi sunt. Vis scire quam non | 5 |
| ad docendam virtutem consederint? aspice quam dissimilia | |
| inter se omnium studia sint: atqui similitudo esset idem docen- | |
| tium. Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, | 5.1 |
| cum his ipsis quibus colligunt negent; nam modo Stoicum | |
| illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugi- | |
| entem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio receden- | |
| tem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et | 5 |
| inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, | |
| tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia | |
| incerta dicentem. Apparet nihil horum esse in illo, quia | |
| omnia sunt; ista enim inter se dissident. Demus illis Home- | |
| rum philosophum fuisse: nempe sapiens factus est antequam | 10 |
| carmina ulla cognosceret; ergo illa discamus quae Homerum | |
| fecere sapientem. Hoc quidem me quaerere, uter maior | 6.1 |
| aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem | |
| pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, | |
| quare tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos | |
| Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere? | 5 |
| Quaeris Ulixes ubi erraverit potius quam efficias ne nos | 7.1 |
| semper erremus? Non vacat audire utrum inter Italiam et | |
| Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem (neque enim | |
| potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates | |
| nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala in- | 5 |
| pellit. Non deest forma quae sollicitet oculos, non hostis; | |
| hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc in- | |
| sidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates | |
| malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo | |
| uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta | 10 |
| vel naufragus navigem. Quid inquiris an Penelopa inpudica | 8.1 |
| fuerit, an verba saeculo suo dederit? an Ulixem illum esse | |
| quem videbat, antequam sciret, suspicata sit? Doce me quid | |
| sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in | |
| animo posita sit. | 5 |
| Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae | 9.1 |
| ac graves consonent, quomodo nervorum disparem redden- | |
| tium sonum fiat concordia: fac potius quomodo animus | |
| secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras | |
| mihi qui sint modi flebiles: monstra potius quomodo inter | 5 |
| adversa non emittam flebilem vocem. | |
| Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat | 10.1 |
| quomodo metiar quantum homini satis sit; numerare docet | |
| me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil | |
| ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem | |
| cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua | 5 |
| possideat qui infelicissimus futurus est si quantum habeat per | |
| se conputare cogetur. Quid mihi prodest scire agellum in | 11.1 |
| partes dividere, si nescio cum fratre dividere? Quid prodest | |
| colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid | |
| decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et | |
| aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex | 5 |
| finibus meis: at ego discere volo quomodo totos hilaris | |
| amittam. 'Paterno agro et avito' inquit 'expellor.' Quid? | 12.1 |
| ante avum tuum quis istum agrum tenuit? cuius, non dico | |
| hominis, sed populi fuerit potes expedire? Non dominus isto, | |
| sed colonus intrasti. Cuius colonus es? si bene tecum agitur, | |
| heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi publicum: | 5 |
| hoc quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem | |
| generis humani. O egregiam artem! scis rotunda metiri, in | 13.1 |
| quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla | |
| siderum dicis, nihil est quod in mensuram tuam non cadat: si | |
| artifex es, metire hominis animum, dic quam magnus sit, | |
| dic quam pusillus sit. Scis quae recta sit linea: quid tibi | 5 |
| prodest, si quid in vita rectum sit ignoras? | |
| Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur: | 14.1 |
| frigida Saturni sese quo stella receptet, | |
| quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes. | |
| Hoc scire quid proderit? ut sollicitus sim cum Saturnus et | |
| Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum | 5 |
| faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, | |
| ubicumque sunt ista, propitia esse nec posse mutari? Agit | 15.1 |
| illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus; per statas | |
| vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut | |
| notant. Sed sive quidquid evenit faciunt, quid inmutabilis | |
| rei notitia proficiet? sive significant, quid refert providere | 5 |
| quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient. | |
| Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes | 16.1 |
| ordine respicies, numquam te crastina fallet | |
| hora, nec insidiis noctis capiere serenae. | |
| Satis abundeque provisum est ut ab insidiis tutus essem. | |
| 'Numquid me crastina non fallit hora? fallit enim quod | 17.1 |
| nescienti evenit.' Ego quid futurum sit nescio: quid fieri | |
| possit scio. Ex hoc nihil deprecabor, totum expecto: si quid | |
| remittitur, boni consulo. Fallit me hora si parcit, sed ne sic | |
| quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere | 5 |
| posse, sic scio et non utique casura; itaque secunda expecto, | |
| malis paratus sum. | |
| In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; | 18.1 |
| non enim adducor ut in numerum liberalium artium pictores | |
| recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut | |
| ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo | |
| ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; | 5 |
| aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus | |
| nostris ingenia accommodantes sua. Quid enim, oro te, libe- | 19.1 |
| rale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, | |
| animi in macie et veterno sunt? An liberale studium istuc | |
| esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam | |
| exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, | 5 |
| arma tractare? Nihil liberos suos docebant quod discendum | |
| esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtu- | |
| tem; quid enim prodest equum regere et cursum eius freno | |
| temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi? quid prodest | |
| multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci? | 10 |
| 'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia?' Ad | 20.1 |
| alia multum, ad virtutem nihil; nam et hae viles ex professo | |
| artes quae manu constant ad instrumenta vitae plurimum | |
| conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. 'Quare ergo | |
| liberalibus studiis filios erudimus?' Non quia virtutem dare | 5 |
| possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem prae- | |
| parant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, | |
| litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet | |
| liberales artes sed mox percipiendis locum parat, sic liberales | |
| artes non perducunt animum ad virtutem sed expediunt. | 10 |
| Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt vulgares | 21.1 |
| et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vul- | |
| gares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam | |
| occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simu- | |
| latio est. Ludicrae sunt quae ad voluptatem oculorum atque | 22.1 |
| aurium tendunt; his adnumeres licet machinatores qui | |
| pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in | |
| sublime crescentia et alias ex inopinato varietates, aut dehi- | |
| scentibus quae cohaerebant aut his quae distabant sua sponte | 5 |
| coeuntibus aut his quae eminebant paulatim in se residentibus. | |
| His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia causas | |
| non novere mirantium. Pueriles sunt et aliquid habentes | 23.1 |
| liberalibus simile hae artes quas ἐγκυκλίους Graeci, nostri | |
| autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut | |
| dicam verius, liberae, quibus curae virtus est. | |
| 'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae na- | 24.1 |
| turalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec | |
| quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia | |
| vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geo- | |
| metriae testimonio statur; ergo eius quam adiuvat pars est.' | 5 |
| Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri sunt; immo si | 25.1 |
| partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis | |
| nec tamen pars est. Aliquod nobis praestat geometria mini- | |
| sterium: sic philosophiae necessaria est quomodo ipsi faber, | |
| sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae. Praeter- | 26.1 |
| ea utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium | |
| et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres | |
| persequitur et supputat. Qua ratione constent caelestia, quae | |
| illis sit vis quaeve natura sapiens scit: cursus et recursus et | 5 |
| quasdam obversationes per quas descendunt et adlevantur ac | |
| speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare | |
| non liceat, colligit mathematicus. Quae causa in speculo | 27.1 |
| imagines exprimat sciet sapiens: illud tibi geometres potest | |
| dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis | |
| forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem | |
| philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu | 5 |
| quodam et exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpe- | |
| tranda illi quaedam principia sunt; non est autem ars sui iuris | |
| cui precarium fundamentum est. Philosophia nil ab alio | 28.1 |
| petit, totum opus a solo excitat: mathematice, ut ita dicam, | |
| superficiaria est, in alieno aedificat; accipit prima, quorum | |
| beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si | |
| totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum | 5 |
| conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium cre- | |
| scunt trahuntque aliquid ex alto. | |
| Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malo- | |
| rum inmutabili; nihil autem ulla ars alia de bonis ac malis | |
| quaerit. Singulas lubet circumire virtutes. Fortitudo con- | 29.1 |
| temptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem | |
| nostram mittentia despicit, provocat, frangit: numquid ergo | |
| hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani | |
| pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, | 5 |
| nullo corrumpitur praemio: 'ure', inquit 'caede, occide: non | |
| prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius | |
| condam'. Numquid liberalia studia hos animos facere possunt? | |
| Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, | |
| alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad | 10 |
| illas propter ipsas venit; scit optimum esse modum cupitorum | |
| non quantum velis, sed quantum debeas sumere. Humanitas | 30.1 |
| vetat superbum esse adversus socios, vetat amarum; verbis, | |
| rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat; | |
| nullum alienum malum putat, bonum autem suum ideo maxi- | |
| me quod alicui bono futurum est amat. Numquid liberalia | 5 |
| studia hos mores praecipiunt? non magis quam simplicitatem, | |
| quam modestiam ac moderationem, non magis quam fruga- | |
| litatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae | |
| alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse | |
| homine prodige utendum. | 10 |
| 'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad virtutem | 31.1 |
| non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre | |
| virtuti?' Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus | |
| tamen ad virtutem non pertinet; ligna navi nihil conferunt, | |
| quamvis non fiat navis nisi ex lignis: non est, inquam, cur | 5 |
| aliquid putes eius adiutorio fieri sine quo non potest fieri. | |
| Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis veniri | 32.1 |
| ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen | |
| non per haec discitur. Quid est autem quare existimem non | |
| futurum sapientem eum qui litteras nescit, cum sapientia | |
| non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an certior | 5 |
| memoria sit quae nullum extra se subsidium habet. Magna et | 33.1 |
| spatiosa res est sapientia; vacuo illi loco opus est; de divinis | |
| humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de | |
| caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa | |
| quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid | 5 |
| ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam | |
| ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus. Innume- | 34.1 |
| rabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis | |
| sit, quando esse incipiat, quamdiu sit, aliunde alio transeat et | |
| domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus, | |
| an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in | 5 |
| toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum per | |
| nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus | |
| cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc | |
| nosse se incipiat unde corpori abductus in sublime secessit. | |
| Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque | 35.1 |
| conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum | |
| fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint | |
| liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non | |
| dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna | 5 |
| desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet. | |
| 'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum | 36.1 |
| itaque ex illis retineamus quantum necessarium est. An tu | |
| existimas reprendendum qui supervacua usibus comparat et | |
| pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas | |
| eum qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile? | 5 |
| Plus scire velle quam sit satis intemperantiae genus est. Quid | 37.1 |
| quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, | |
| intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes | |
| necessaria quia supervacua didicerunt? Quattuor milia libro- | |
| rum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa | 5 |
| supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, | |
| in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an | |
| ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae | |
| erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse vitam nega! | |
| Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa | 38.1 |
| securibus recidenda. Magno inpendio temporum, magna | |
| alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o homi- | |
| nem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o | |
| virum bonum!' Itane est? annales evolvam omnium gentium | 39.1 |
| et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum tem- | |
| poris inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non | |
| habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena | |
| carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis con- | 5 |
| teram? Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi | |
| praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec | |
| sciam? et quid ignorem? Apion grammaticus, qui sub | 40.1 |
| C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri | |
| ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque | |
| materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adie- | |
| cisse operi suo quo bellum Troianum conplexus est. Huius | 5 |
| rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo versu | |
| posuisset ex industria librorum suorum numerum continen- | |
| tes. Talia sciat oportet qui multa vult scire. | 41.1 |
| Non vis cogitare quantum temporis tibi auferat mala vale- | |
| tudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio | |
| privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus? | |
| Metire aetatem tuam: tam multa non capit. De liberalibus | 42.1 |
| studiis loquor: philosophi quantum habent supervacui, | |
| quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum dis- | |
| tinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates | |
| descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris; | 5 |
| quidquid in illorum artibus supervacuum erat transtulere in | |
| suam. Sic effectum est ut diligentius loqui scirent quam | |
| vivere. Audi quantum mali faciat nimia subtilitas et quam | 43.1 |
| infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque | |
| partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res | |
| in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his | |
| quae videntur esse nihil magis esse quam non esse. Parmenides | 44.1 |
| ait ex his quae videntur nihil esse †universo†. Zenon Eleates | |
| omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem | |
| fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, | |
| qui novam induxerunt scientiam, nihil scire. Haec omnia in | 45.1 |
| illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi | |
| mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis | |
| scientiae eripiunt. Satius est supervacua scire quam nihil. | |
| Illi non praeferunt lumen per quod acies derigatur ad verum, | 5 |
| hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum | |
| natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, | |
| nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si | |
| Zenoni, ne unum quidem. Quid ergo nos sumus? quid ista | 46.1 |
| quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum natura | |
| umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris | |
| magis irascar, illis qui nos nihil scire voluerunt, an illis qui ne | |
| hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale. | 5 |