| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum inmortalium | 90.1.1 |
| munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? | |
| Itaque tanto plus huic nos debere quam dis quanto maius | |
| beneficium est bona vita quam vita pro certo haberetur, nisi | |
| ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli | 5 |
| dederunt, facultatem omnibus. Nam si hanc quoque bonum | 2.1 |
| vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in | |
| se optimum habet perdidisset, inter fortuita non esse. Nunc | |
| enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non | |
| obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio | 5 |
| petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si bene- | |
| ficiaria res esset? Huius opus unum est de divinis humanisque | 3.1 |
| verum invenire; ab hac numquam recedit religio, pietas, | |
| iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et | |
| inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana | |
| diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consor- | 5 |
| tium. Quod aliquamdiu inviolatum mansit, antequam socie- | |
| tatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam iis quos | |
| fecit locupletissimos fuit; desierunt enim omnia possidere, | |
| dum volunt propria. Sed primi mortalium quique ex his | 4.1 |
| geniti naturam incorrupti sequebantur eundem habebant et | |
| ducem et legem, commissi melioris arbitrio; naturaest enim | |
| potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut | |
| maxima corpora praesunt aut vehementissima: non praecedit | 5 |
| armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros | |
| mares vicit; elephantorum gregem excelsissimus ducit: inter | |
| homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector | |
| eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium in quibus | |
| non poterat potentior esse nisi melior; tuto enim quantum | 10 |
| vult potest qui se nisi quod debet non putat posse. | |
| Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes | 5.1 |
| fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et | |
| infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuade- | |
| bantque et utilia atque inutilia monstrabant; horum pru- | |
| dentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula | 5 |
| arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium | |
| erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset adversus | |
| eos experiebatur per quos coeperat posse, nec erat cuiquam | |
| aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene | |
| pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset | 10 |
| quam ut abiret e regno. Sed postquam subrepentibus vitiis | 6.1 |
| in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, | |
| quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon, qui Athenas | |
| aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos; | |
| Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset | 5 |
| octavus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in | |
| foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo | |
| sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae | |
| et per Italiam Graeciae ponerent. | |
| Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia | 7.1 |
| inventas quibus in cotidiano vita utitur non concesserim, nec | |
| illi fabricae adseram gloriam. 'Illa' inquit 'sparsos et aut casis | |
| tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit | |
| tecta moliri.' Ego vero philosophiam iudico non magis ex- | 5 |
| cogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium | |
| et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc | |
| clausa ut tempestatum periculum non adiret gula et quam- | |
| vis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos in | |
| quibus distinctos piscium greges saginaret. Quid ais? philo- | 8.1 |
| sophia homines docuit habere clavem et seram? Quid aliud | |
| erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto | |
| habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum | |
| enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale | 5 |
| invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud | 9.1 |
| saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista nata sunt | |
| iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra | |
| per designata currente certa manu trabem scindere; | |
| nam primi cuneis scindebant fissile lignum. | 5 |
| Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, | |
| nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehi- | |
| culorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro | |
| gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant | 10.1 |
| casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive | |
| disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his | |
| tectis habitavere [sed] securi: culmus liberos texit, sub mar- | |
| more atque auro servitus habitat. | 5 |
| In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta | 11.1 |
| fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat; isto enim modo | |
| dicat licet sapientes fuisse per quos | |
| tunc laqueis captare feras et fallere visco | |
| inventum et magnos canibus circumdare saltus. | 5 |
| Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. | |
| In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla | 12.1 |
| et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in | |
| summo venas iacentis liquefacta fudisset: ista tales inveniunt | |
| quales colunt. Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio | 13.1 |
| videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an | |
| forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, | |
| acuti, non magni nec elati, et quidquid aliud corpore incur- | |
| vato et animo humum spectante quaerendum est. Sapiens | 5 |
| facilis victu fuit. Quidni? cum hoc quoque saeculo esse quam | |
| expeditissimus cupiat. Quomodo, oro te, convenit ut et | 14.1 |
| Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi | |
| videtur? qui serram commentus est, an ille qui, cum vidisset | |
| puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exem- | |
| ptum e perula calicem <cum> hac obiurgatione sui: 'quamdiu | 5 |
| homo stultus supervacuas sarcinas habui!', qui se conplicuit | |
| in dolio et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapien- | 15.1 |
| tiorem putas qui invenit quemadmodum in immensam altitu- | |
| dinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito | |
| aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum | |
| laquearia ita coagmentat ut subinde alia facies atque alia | 5 |
| succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum | |
| qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura | |
| durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine mar- | |
| morario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio | |
| sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria si con- | 10 |
| tenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si | |
| audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet | |
| sibi cocum esse quam militem. | |
| Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus | 16.1 |
| expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant neces- | |
| saria: in delicias laboratur. Non desiderabis artifices: sequere | |
| naturam. Illa noluit esse districtos; ad quaecumque nos | |
| cogebat instruxit. 'Frigus intolerabilest corpori nudo.' Quid | 5 |
| ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis | |
| abundeque defendere queunt? non corticibus arborum plerae- | |
| que gentes tegunt corpora? non avium plumae in usum vestis | |
| conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis | |
| vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetra- | 10 |
| bilia ventis sunt? Quid ergo? non quilibet virgeam cratem | |
| texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde [de] stipula | |
| aliisque silvestribus operuere fastigium et pluviis per devexa | |
| labentibus hiemem transiere securi? 'Opus est tamen calorem | 17.1 |
| solis aestivi umbra crassiore propellere.' Quid ergo? non vetu- | |
| stas multa abdidit loca quae vel iniuria temporis vel alio quo- | |
| libet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? non in | |
| defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis | 5 |
| ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus soli- | |
| dum est nisi ipsa arens humus? Non fuit tam iniqua natura | 18.1 |
| ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, | |
| homo solus non posset sine tot artibus vivere; nihil durum | |
| ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut | |
| possit vita produci. Ad parata nati sumus: nos omnia nobis | 5 |
| difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et | |
| fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta | |
| sunt obvia erant et gratuita et opera levi parabilia; modus | |
| enim omnium prout necessitas erat: nos ista pretiosa, nos | |
| mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. | 10 |
| Sufficit ad id natura quod poscit. A natura luxuria descivit, | 19.1 |
| quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio | |
| adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde | |
| contraria, novissime animum corpori addixit et illius deser- | |
| vire libidini iussit. Omnes istae artes quibus aut circitatur | 5 |
| civitas aut strepit corpori negotium gerunt, cui omnia olim | |
| tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino paran- | |
| tur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc | |
| odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium | |
| mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis | 10 |
| modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et | |
| miseriae est velle quantum sat est. | |
| Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros | 20.1 |
| dulcedo orationis abducat a vero. Ecce Posidonius, ut mea | |
| fert opinio, ex iis qui plurimum philosophiae contulerunt, | |
| dum vult describere primum quemadmodum alia torquean- | |
| tur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemad- | 5 |
| modum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, | |
| quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque | |
| conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi, | |
| textrini quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus | |
| postea repertum hoc subtilius genus in quo | 10 |
| tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, | |
| inseritur medium radiis subtemen acutis, | |
| quod lato paviunt insecti pectine dentes. | |
| Quid si contigisset illi videre has nostri temporis telas, in | |
| quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum | 15 |
| corpori auxilium, sed nullum pudori est? Transit deinde ad | 21.1 |
| agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum | |
| et iteratum quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc | |
| sparsa semina et collectas manu herbas ne quid fortuitum et | |
| agreste succrescat quod necet segetem. Hoc quoque opus ait | 5 |
| esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores | |
| agrorum nova inveniant per quae fertilitas augeatur. Deinde | 22.1 |
| non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem | |
| summittit; narrat enim quemadmodum rerum naturam imi- | |
| tatus panem coeperit facere. 'Receptas' inquit 'in os fruges | |
| concurrens inter se duritia dentium frangit, et quidquid ex- | 5 |
| cidit ad eosdem dentes lingua refertur; tunc umore miscetur | |
| ut facilius per fauces lubricas transeat; cum pervenit in ven- | |
| trem, aequali eius fervore concoquitur; tunc demum corpori | |
| accedit. Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero | 23.1 |
| inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis | |
| motum alterius expectat; deinde utriusque adtritu grana | |
| franguntur et saepius regeruntur donec ad minutiam frequen- | |
| ter trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua | 5 |
| tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis | |
| calidus et fervens testa percoxit, deinde furni paulatim reperti | |
| et alia genera quorum fervor serviret arbitrio.' Non multum | |
| afuit quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret. | |
| Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta | 24.1 |
| est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam meher- | |
| cules quam navigia quibus amnes quibusque maria trans- | |
| imus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et | |
| additis a tergo gubernaculis quae huc atque illuc cursum | 5 |
| navigii torqueant. Exemplum a piscibus tractum est, qui | |
| cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocita- | |
| tem suam flectunt. 'Omnia' inquit 'haec sapiens quidem | 25.1 |
| invenit, sed minora quam ut ipse tractaret sordidioribus | |
| ministris dedit.' Immo non aliis excogitata ista sunt quam | |
| quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse | |
| memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa | 5 |
| clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum | |
| et inpressos parietibus tubos per quos circumfunderetur calor | |
| qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar | |
| marmora quibus templa, quibus domus fulgent? quid lapi- | |
| deas moles in rotundum ac leve formatas quibus porticus et | 10 |
| capacia populorum tecta suscipimus? quid verborum notas | |
| quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae | |
| manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta | |
| sunt: sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum | 26.1 |
| magistra est. Vis scire quid illa eruerit, quid effecerit? Non | |
| decoros corporis motus nec varios per tubam ac tibiam | |
| cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu | |
| formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello utilia | 5 |
| molitur: paci favet et genus humanum ad concordiam vocat. | |
| Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. | 27.1 |
| Quid illi tam parvola adsignas? artificem vides vitae. Alias | |
| quidem artes sub dominio habet; nam cui vita, illi vitae | |
| quoque ornantia serviunt: ceterum ad beatum statum tendit, | |
| illo ducit, illo vias aperit. Quae sint mala, quae videantur | 28.1 |
| ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem | |
| solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec | |
| ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida; totius | |
| naturae notitiam ac sui tradit. Quid sint di qualesque | 5 |
| declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam | |
| numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid | |
| agant, quid possint, quid velint. Haec eius initiamenta sunt, | |
| per quae non municipale sacrum sed ingens deorum omnium | |
| templum, mundus ipse, reseratur, cuius vera simulacra | 10 |
| verasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spe- | |
| ctacula tam magna hebes visus est. Ad initia deinde rerum | 29.1 |
| redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium | |
| seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit | |
| inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. | |
| Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatem- | 5 |
| que et argumenta eius excussit; post haec quemadmodum | |
| discernerentur vitae aut vocis ambigua; in utraque enim | |
| falsa veris inmixta sunt. | |
| Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio videtur) ab istis | 30.1 |
| artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim | |
| dignum inventu iudicasset quod non erat dignum perpetuo | |
| usu iudicaturus; ponenda non sumeret. 'Anacharsis' inquit | 31.1 |
| 'invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.' Deinde | |
| quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluit videri | |
| versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim aucto- | |
| rem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc | 5 |
| invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes | |
| faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissi- | |
| mum esse sapientem: cursu omnis anteibit qua velox est, non | |
| qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium osten- | |
| dere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format qui vix | 10 |
| diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt postquam | |
| sapientem invenire desîmus. 'Democritus' inquit 'invenisse | 32.1 |
| dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclina- | |
| torum medio saxo alligaretur.' Hoc dicam falsum esse; | |
| necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, | |
| quarum fere summa curvantur. Excidit porro vobis eundem | 33.1 |
| Democritum invenisse quemadmodum ebur molliretur, | |
| quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum conver- | |
| teretur, qua hodieque coctura inventi lapides <in> hoc utiles | |
| colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat | 5 |
| invenit; multa enim facit quae ab inprudentissimis aut aeque | |
| fieri videmus aut peritius atque exercitatius. | |
| Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit | 34.1 |
| quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera | |
| animalia oculis secutus est, tardis ad divina; deinde vitae | |
| legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi | |
| deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. | 5 |
| Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset | |
| vera aestimatione perpendit; damnavit mixtas paenitentia | |
| voluptates et bona semper placitura laudavit et palam fecit | |
| felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum | |
| esse qui se habet in potestate. Non de ea philosophia loquor | 35.1 |
| quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae | |
| virtutem donavit voluptati, sed <de> illa quae nullum bonum | |
| putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae | |
| muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse | 5 |
| pretio capi. | |
| Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc | |
| artificia deerant et ipso usu discebantur utilia non credo. | |
| †Sicut aut† fortunata tempora, cum in medio iacerent bene- | 36.1 |
| ficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque | |
| luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio | |
| <docuere> discurrere: non erant illi sapientes viri, etiam si | |
| faciebant facienda sapientibus. Statum quidem generis hu- | 37.1 |
| mani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui per- | |
| mittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud | |
| probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur apud quos | |
| nulli subigebant arva coloni; | 5 |
| ne signare quidem aut partiri limite campum | |
| fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus | |
| omnia liberius nullo poscente ferebat. | |
| Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum | 38.1 |
| natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam | |
| omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quid- | |
| ni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo | |
| pauperem invenire non posses? Inrupit in res optime positas | 5 |
| avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum ver- | |
| tere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit. | |
| Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia | |
| amisit. Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, | 39.1 |
| licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, | |
| licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem | |
| vocet per sua longam peregrinationem: nulla nos finium | |
| propagatio eo reducet unde discessimus. Cum omnia feceri- | 5 |
| mus, multum habebimus: universum habebamus. Terra ipsa | 40.1 |
| fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripien- | |
| tium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus in- | |
| venisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat; nec | |
| ulli aut superesse poterat aut deesse: inter concordes divide- | 5 |
| batur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, non- | |
| dum avarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis | |
| quoque excluserat: par erat alterius ac sui cura. Arma cessa- | 41.1 |
| bant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in | |
| feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole pro- | |
| texerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili re- | |
| ceptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine | 5 |
| suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et | |
| acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis | |
| dura tellus dabat! Non inpendebant caelata laquearia, sed in | 42.1 |
| aperto iacentis sidera superlabebantur et, insigne spectaculum | |
| noctium, mundus in praeceps agebatur, silentio tantum | |
| opus ducens. Tam interdiu illis quam nocte patebant pro- | |
| spectus huius pulcherrimae domus; libebat intueri signa ex | 5 |
| media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia. | |
| Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos | 43.1 |
| ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, | |
| si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar | |
| urbium: spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra | |
| rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec | 5 |
| fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes | |
| et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium | |
| rustica politum manu—haec erat secundum naturam domus, | |
| in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem: | |
| nunc magna pars nostri metus tecta sunt. | 10 |
| Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non | 44.1 |
| fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. | |
| Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita | |
| dicam, a dis recentes; neque enim dubium est quin meliora | |
| mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem | 5 |
| omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non | |
| erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura | |
| virtutem: ars est bonum fieri. Illi quidem non aurum nec | 45.1 |
| argentum nec perlucidos <lapides in> ima terrarum faece | |
| quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus: | |
| tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, | |
| tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picta, | 5 |
| nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. Quid ergo | 46.1 |
| <est>? Ignorantia rerum innocentes erant; multum autem | |
| interest utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis | |
| iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. | |
| Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita: | 5 |
| virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad | |
| summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, | |
| sed sine hoc nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias, | |
| virtutis materia, non virtus est. Vale. |