Repetam nunc quod in primo dixeram 5.14.1.1
edi e specu uentos recessuque interiore terrarum.
Non tota solido contextu terra in imum usque
fundatur, sed multis partibus caua et
    caecis suspensa latebris, 5
<aliubi aquis plena>, aliubi habet inania sine umore.
Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, 2.1
dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consis-
tere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur,
sunt, sed, quia sunt, uidentur; illic quoque nihilo
minus ob id sunt quod non uidentur flumina. Illic 5
scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta,
alia in confragosis locis praecipitando sonantia.
Quid ergo? Non illud aeque dabis esse aliquos et sub
terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare?
Quae si ita sunt, necesse est et illud aera onerari 3.1
oneratumque incumbere et uentum propulsu suo
concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus
sciemus nutriri inter obscura flatus, cum tantum
uirium fecerint quanto aut terrae obstantiam aufe- 5
rant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occu-
pent et per hanc cauernam in nostras sedes effe-
rantur.
Illud uero manifestum est magnam esse 4.1
sub terris uim sulphuris et aliorum non minus ignem
alentium. Per haec loca cum se exitum quaerens
spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu
necesse est, deinde, flammis latius fusis, etiam si 5
quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam
cum fremitu uasto atque impetu quaerere. Sed
haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus
terrae.