| Nunc mihi permitte narrare fabulam. Ascle- | 5.15.1.1 |
| piodotus auctor est demissos quam plurimos a | |
| Philippo in metallum antiquum olim destitutum, | |
| ut explorarent quae ubertas eius esset, quis status, | |
| an aliquid futuris reliquisset uetus auaritia; descen- | 5 |
| disse illos cum multo lumine et multos duraturo | |
| dies, deinde longa uia fatigatos uidisse flumina ingen- | |
| tia et conceptus aquarum inertium uastos, pares | |
| nostris nec compressos quidem terra supereminente | |
| sed liberae laxitatis, non sine horrore uisos. | 10 |
| Cum | 2.1 |
| magna hoc legi uoluptate. Intellexi enim saeculum | |
| nostrum non nouis uitiis sed iam inde antiquitus | |
| traditis laborare, nec nostra aetate primum auari- | |
| tiam uenas terrarum lapidumque rimatam in tenebris | 5 |
| male abstrusa quaesisse: illi maiores nostri, quos | |
| celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos | |
| querimur, spe ducti montes ceciderunt et supra | |
| lucrum sub ruina steterunt. | |
| Ante Philippum Mace- | 3.1 |
| donum rege<m> fuere qui pecuniam in altissimis usque | |
| latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in | |
| illos se demitterent specus in quos nullum perueniret | |
| noctium dierumque discrimen. A tergo lucem relin- | 5 |
| quere quae tanta spes fuit? quae tanta necessitas | |
| hominem ad sidera erectum incuruauit et defodit | |
| et in fundum telluris intimae mersit, ut erueret aurum | |
| non minore periculo quaerendum quam possiden- | |
| dum? | 10 |
| Propter hoc cuniculos egit et circa praedam | 4.1 |
| lutulentam incertamque reptauit oblitus dierum, | |
| oblitus rerum naturae melioris, a qua se auertit. | |
| Vlli ergo mortuo terra tam grauis est quam istis | |
| supra quos auaritia ingens terrarum pondus iniecit, | 5 |
| quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum | |
| uirus latitat, infodit? Illo descendere ausi sunt | |
| ubi nouam rerum positionem, terrarum pendentium | |
| habitus uentosque per caecum inanes experirentur | |
| et aquarum nulli fluentium horridos fontes et alteram | 10 |
| perpetuamque noctem; deinde, cum ista fecerunt, | |
| inferos metuunt! |