[LIBER SEXTVS]
|
|
LIBER TERTIVS
|
|
DE TERRAE MOTV
|
|
Pompeios, celebrem Campaniae urbem, in
|
6.1.1.1
|
quam ab altera parte Surrentinum Stabianumque
|
|
litus, ab altera Herculanense conueniunt et mare
|
|
ex aperto reductum amoeno sinu cingunt, conse-
|
|
disse terrae motu, uexatis quaecumque adiacebant
|
5
|
regionibus, Lucili, uirorum optime, audiuimus, et
|
|
quidem hibernis diebus, quos uacare a tali periculo
|
|
maiores nostri solebant promittere.
|
|
Nonis Februa-
|
2.1
|
riis hic fuit motus Regulo et Verginio consulibus,
|
|
qui Campaniam, numquam securam huius mali,
|
|
indemnem tamen et totiens defunctam metu, magna
|
|
strage uastauit. Nam et Herculanensis oppidi pars
|
5
|
ruit dubieque stant etiam quae relicta sunt, et Nuce-
|
|
rinorum colonia, ut sine clade, ita non sine querela
|
|
est. Neapolis quoque priuatim multa, publice nihil
|
|
amisit leuiter ingenti malo perstricta; uillae uero
|
|
prorutae, passim sine iniuria tremuere.
|
10
|
Adiciuntur
|
3.1
|
his illa: sexcentarum ouium gregem exanimatum et
|
|
diuisas statuas, motae post hoc mentis aliquos atque
|
|
impotentes sui errasse. Quorum ut causas excutiamus,
|
|
et propositi operis contextus exigit et ipse in hoc
|
5
|
tempus congruens casus.
|
|
Quaerenda sunt trepidis
|
4.1
|
solacia et demendus ingens timor. Quid enim cui-
|
|
quam satis tutum uideri potest, si mundus ipse
|
|
concutitur et partes eius solidissimae labant? Si
|
|
quod unum immobile est in illo fixumque, ut
|
5
|
cuncta in se intenta sustineat, fluctuatur; si quod
|
|
proprium habet terra perdidit, stare, ubi tandem
|
|
resident metus nostri? Quod corpora receptaculum
|
|
inuenient, quo sollicita confugient, si ab imo metus
|
|
nascitur et funditus trahitur?
|
10
|
Consternatio omnium
|
5.1
|
est, ubi tecta crepuerunt et ruina signum dedit.
|
|
Tunc praeceps quisque se proripit et penates suos
|
|
deserit ac se publico credit. Quam latebram prospi-
|
|
cimus, quod auxilium, si orbis ipse ruinas agitat, si hoc
|
5
|
quod nos tuetur ac sustinet, supra quod urbes sitae
|
|
sunt, quod fundamentum quidam mundi esse dixe-
|
|
runt, discedit ac titubat?
|
|
Quid tibi esse non dico
|
6.1
|
auxilii sed solacii potest, ubi timor fugam perdidit?
|
|
Quid est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam
|
|
alterius ac sui firmum? Hostem muro repellam, et
|
|
praeruptae altitudinis castella uel magnos exercitus
|
5
|
difficultate aditus morabuntur; a tempestate nos
|
|
uindicat portus; nimborum uim effusam et sine
|
|
fine cadentes aquas tecta propellunt; fugientes non
|
|
sequitur incendium; aduersus tonitruum et minas
|
|
caeli subterraneae domus et defossi in altum specus
|
10
|
remedia sunt—ignis ille caelestis non transuer-
|
|
berat terram, sed exiguo eius obiectu retunditur—;
|
|
in pestilentia mutare sedes licet; nullum malum
|
|
sine effugio est;
|
|
numquam fulmina populos perus-
|
7.1
|
serunt; pestilens caelum exhausit urbes, non abstulit.
|
|
Hoc malum latissime patet ineuitabile, auidum, publice
|
|
noxium. Non enim domos solum aut familias aut urbes
|
|
singulas haurit; gentes totas regionesque submergit, et
|
5
|
modo ruinis operit, modo in altam uoraginem condit,
|
|
ac ne id quidem relinquit ex quo appareat quod non
|
|
est saltem fuisse, sed supra nobilissimas urbes sine
|
|
ullo uestigio prioris habitus solum extenditur.
|
|
Nec desunt qui hoc genus mortis magis timeant
|
8.1
|
quo in abruptum cum sedibus suis eunt et e uiuorum
|
|
numero uiui auferuntur, tamquam non omne fatum
|
|
ad eundem terminum ueniat. Hoc habet inter cetera
|
|
iustitiae suae natura praecipuum quod, cum ad
|
5
|
exitum uentum est, omnes in aequo sumus.
|
|
Nihil
|
9.1
|
itaque interest utrum me lapis unus elidat, an monte
|
|
toto premar; utrum supra me domus unius onus
|
|
ueniat et sub exiguo eius cumulo ac puluere expirem,
|
|
an totus caput meum terrarum orbis abscondat;
|
5
|
in luce hunc et in aperto spiritum reddam an in uasto
|
|
terrarum dehiscentium sinu; solus in illud profundum
|
|
an cum magno comitatu populorum concadentium
|
|
ferar. Nihil interest mea quantus circa mortem
|
|
meam tumultus sit. Ipsa ubique tantundem est.
|
10
|
Proinde magnum sumamus animum aduersus
|
10.1
|
istam cladem quae nec euitari nec prouideri potest,
|
|
desinamusque audire istos qui Campaniae renun-
|
|
tiauerunt quique post hunc casum emigrauerunt
|
|
negantque ipsos umquam in illam regionem acces-
|
5
|
suros. Quis enim illis promittit melioribus funda-
|
|
mentis hoc aut illud solum stare?
|
|
Omnia eiusdem
|
11.1
|
sortis sunt et, si nondum mota, tamen mobilia.
|
|
Hunc fortasse in quo securius consistitis locum haec
|
|
nox aut hic ante noctem dies scindet. Vnde scis
|
|
an melior eorum locorum condicio sit in quibus iam
|
5
|
uires suas fortuna consumpsit et quae in futurum
|
|
ruina sua fulta sunt?
|
|
Erramus enim, si ullam
|
12.1
|
terrarum partem exceptam immunemque ab hoc
|
|
periculo credimus. Omnes sub eadem iacent lege;
|
|
nihil ita ut immobile esset natura concepit; alia
|
|
temporibus aliis cadunt et, quemadmodum in urbi-
|
5
|
bus magnis nunc haec domus nunc illa suspenditur,
|
|
ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit uitium
|
|
nunc illa.
|
|
Tyros aliquando infamis ruinis fuit;
|
13.1
|
Asia duodecim urbes simul perdidit; anno priore
|
|
Achai<am> et Macedoni<am>, quaecumque est ista uis
|
|
mali quae incurrit nunc Campaniam, laesit. Circumit
|
|
fatum et, si quid diu praeterit, repetit. Quaedam
|
5
|
rarius sollicitat, saepius quaedam; nihil immune
|
|
esse et innoxium sinit.
|
|
Non homines tantum,
|
14.1
|
qui breuis et caduca res nascimur, urbes oraeque
|
|
terrarum et litora et ipsum mare in seruitutem fati
|
|
uenit. Nos tamen nobis permansura promittimus
|
|
bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus
|
5
|
rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram
|
|
in aliquo pondus ac moram credimus.
|
|
Et perpetua
|
15.1
|
sibi omnia promittentibus in mentem non uenit id
|
|
ipsum supra quod stamus stabile non esse. Neque
|
|
enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis soli
|
|
uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui
|
5
|
et summa manere, partibus ruere.
|
|