Haec, Lucili, uirorum optime, quantum 6.32.1.1
ad ipsas causas; illa nunc quae ad confirmationem
animorum pertinent. Quos magis refert nostra fortio-
res fieri quam doctiores. Sed alterum sine altero non
fit; non enim aliunde animo uenit robur quam a 5
bonis artibus, quam a contemplatione naturae.
Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes 2.1
firmauerit, erexerit? Quid est enim cur ego hominem
aut feram, quid est cur sagittam aut lanceam tremam?
Maiora me pericula expectant: fulminibus et terris
et magnis naturae <appara>tibus petimur. 5
Ingenti 3.1
itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo
uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari
exitu. Nihil refert quam minax ueniat quantumque
sit quod in nos trahat; quod a nobis petit minimum 5
est. Hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae
dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia, hoc
cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter
offensus.
  Pusilla res est hominis anima, sed ingens res 4.1
contemptus animae. Hanc qui contempsit securus
uidebit maria turbari, etiamsi illa omnes excitaue-
runt uenti, etiamsi aestus aliqua perturbatione
mundi totum in terras uertet oceanum; securus 5
aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam
faciem, frangatur licet caelum et ignes suos in exitium
omnium, in primis suum misceat; securus aspiciet
ruptis compagibus dehiscens solum, illa licet infe-
rorum regna retegantur. Stabit super illam uora- 10
ginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere
desiliet.
Quid ad me quam magna sint quibus 5.1
pereo? Ipsum perire non magnum est. Proinde, si
uolumus esse felices, si nec hominum nec deorum
nec rerum timore uersari, si despicere fortunam
superuacua promittentem, leuia minitantem, si 5
uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate
controuersiam agere, anima in expedito est habenda.
Siue illam insidiae, siue morbi petent, siue hostium
gladii, siue insularum cadentium fragor, siue ipsarum
ruina terrarum, siue uasta uis ignium urbes agrosque 10
pari clade complexa, qui uolet illam accipiat.
Quid 6.1
aliud debeo quam exeuntem hortari et cum bonis
ominibus emittere? 'Vade fortiter, uade feliciter!
Nihil dubitaueris; redderis. Non de re, sed de
tempore est quaestio; facis quod quandoque facien- 5
dum est. Nec rogaueris, nec timueris, nec te uelut
in aliquod malum exituram tuleris retro; rerum
natura te, quae genuit, expectat et locus melior ac
tutior.
Illic non tremunt terrae, nec inter se uenti 7.1
cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia
regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas
classes sorbentium metus est, non arma contrariis
disposita uexillis et in mutuam perniciem multorum 5
milium par furor, non pestilentia et ardentes pro-
miscue communes populis cadentibus rogi.'
  Istud leue est; qu<o>d timemus graue est. Potius
semel incidat quam semper impendeat.
Ego autem 8.1
perire timeam, cum terra ante me pereat, cum ista
quatiantur quae quatiunt et in iniuriam nostram
non sine sua ueniant? Helicen Burinque totas mare
accepit; ego de uno corpusculo timeam? Supra 5
oppida duo nauigatur,—duo autem quae nouimus,
quae in nostram notitiam memoria litteris seruata
perduxit; quam multa alia aliis locis mersa sunt,
quot populos aut terra, aut infra se mare inclusit!—
ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non 10
esse? Immo, cum sciam omnia esse finita, ego ulti-
mum suspirium timeam?
  Quantum potes itaque ipse te cohortare, Lucili, 9.1
contra metum mortis. Hic est qui nos humiles facit;
hic est qui uitam ipsam cui parcit inquietat ac
perdit; hic omnia ista dilatat, terrarum motus et
fulmina. Quae omnia feres constanter, si cogitaueris 5
nihil interesse inter exiguum tempus et longum.
Horae sunt quas perdimus. Puta dies esse, puta 10.1
menses, puta annos; perdimus illos nempe perituros.
Quid, oro te, refert num perueniam ad illos? Fluit
tempus et auidissimos sui deserit. Nec quod futurum
est meum est, nec quod fuit; in puncto fugientis 5
temporis pendeo, et magni est modicum fuisse.
Eleganter ille Laelius sapiens dicenti cuidam 11.1
'Sexaginta annos habeo',—'hos, inquit, dicis
sexaginta quos non habes.' Ne ex hoc quidem intel-
legimus incomprehensibilis uitae condicionem et
sortem temporis semper alieni quod annos nume- 5
ramus amissos.
Hoc affigamus animo, hoc nobis 12.1
subinde dicamus: moriendum est. Quando? quid
tua? Mors naturae lex est, mors tributum officiumque
mortalium malorumque omnium remedium est.
Optauit illam quisquis timet. Omnibus omissis, 5
hoc unum, Lucili, meditare, ne mortis nomen refor-
mides; effice illam tibi cogitatione multa familiarem,
ut, si ita tulerit, possis illi et obuiam exire.