In hac sententia sunt plerique nostrorum
|
7.20.1.1
|
nec id putant ueritati repugnare. Videmus enim in
|
|
sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum
|
|
ardere, modo
|
|
Longos a tergo flammarum albescere tractus,
|
5
|
modo faces cum igne uasto rapi. Iam ipsa fulmina,
|
|
etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem
|
|
et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter
|
|
se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem, sed
|
|
expressi fluunt et protinus pereunt.
|
10
|
Alii uero ignes
|
2.1
|
diu manent nec ante discedunt quam consumptum
|
|
est omne quo pascebantur alimentum. Hoc loco sunt
|
|
illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique
|
|
flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae. Quae
|
5
|
non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege
|
|
decurrerent; ad haec stupent omnes quae repen-
|
|
tinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et
|
|
fugit, siue compresso aere et in ardorem coacto loco
|
|
miraculi stetit.
|
10
|
Quid ergo? Non aliquando lacuna
|
3.1
|
<se>cedentis retro aetheris patuit et uastum in concauo
|
|
lumen? Exclamare posset: 'Quid hoc est?
|
|
medium uideo discedere caelum
|
|
Palantesque polo stellas',
|
5
|
quae aliquando non expectata nocte fulserunt et per
|
|
medium eruperunt diem. Sed alia huius rei ratio est.
|
|
Quare alieno tempore appareant in aere, quas esse,
|
|
etiam cum latent, constat?
|
|
Multos cometas non
|
4.1
|
uidemus, quia obscurantur radiis solis; quo deficiente
|
|
quondam cometen apparuisse, quem sol uicinus ob-
|
|
texerat, Posidonius tradit. Saepe autem, cum occidit
|
|
sol, sparsi ignes non procul ab eo uidentur. Videlicet
|
5
|
ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non
|
|
potest; com<ae> autem radios solis effugiunt.
|
|