—Tarditas, inquit, illorum argumentum 7.29.1.1
est grauiores esse multumque in se habere terreni.
Ipse praeterea cursus; fere enim compelluntur in
cardines.—Utrumque falsum est. De priore dicam
prius.—<Omnia> quae tardius feruntur grauia sunt.— 5
Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter
suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis
argumentum habet quod supra ceteras est.
—Sed 2.1
maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam
ceterae sed longius.—Succurrat tibi idem me de
cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit.
Sed mendacium est ire eos tardius, nam intra sextum 5
mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic
proximus, prior intra pauciores menses recepit se.
—Sed quia graues sunt, inferius deferuntur.— 3.1
Primum non defertur quod circumfertur. Deinde
hic proximus a septentrione motus sui initium fecit
et per occidentem in meridiana peruenit erigensque
cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septen- 5
trione primum uisus, non desiit in rectum assidue
celsior ferri, donec excessit.
  Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas
pertinentia aut me. Quae an uera sint, dii sciunt,
quibus est scientia ueri. Nobis rimari illa et con- 10
iectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia
inueniendi nec sine spe.