| Egregie Aristoteles ait numquam nos | 7.30.1.1 |
| uerecundiores esse debere quam cum de diis agitur. | |
| Si intramus templa compositi, si ad sacrificium acces- | |
| suri uultum submittimus, togam adducimus, si | |
| in omne argumentum modestiae fingimur, quanto | 5 |
| hoc magis facere debemus, cum de sideribus de | |
| stellis de deorum natura disputamus, ne quid temere, | |
| ne quid impudenter aut ignorantes affirmemus, aut | |
| scientes mentiamur! | |
| Nec miremur tam tarde erui quae tam alte | 2.1 |
| iacent. Panaetio et his qui uideri uolunt cometen | |
| non esse ordinarium sidus sed falsam sideris faciem | |
| diligenter tractandum est an aeque omnis pars anni | |
| edendis cometis satis apta sit, an omnis caeli regio | 5 |
| idonea in qua creentur, an, quacumque ire, ibi etiam | |
| concipi possint, et cetera. Quae uniuersa tolluntur, | |
| cum dico illos non fortuitos esse ignes sed intextos | |
| mundo, quos non frequenter educit sed in occulto | |
| mouet. | 10 |
| Quam multa praeter hos per secretum eunt | 3.1 |
| numquam humanis oculis orientia! Neque enim | |
| omnia deus homini fecit. Quota pars operis tanti | |
| nobis committitur? Ipse qui ista tractat, qui condidit, | |
| qui totum hoc fundauit deditque circa se, maiorque | 5 |
| est pars sui operis ac melior, effugit oculos; cogi- | |
| tatione uisendus est. | |
| Multa praeterea cognata | 4.1 |
| numini summo et uicinam sortita potentiam obscura | |
| sunt aut fortasse, quod magis mireris, oculos nostros | |
| et implent et effugiunt, siue illis tanta subtilitas est | |
| quantam consequi acies humana non possit, siue | 5 |
| in sanctiore secessu maiestas tanta delituit et regnum | |
| suum, id est se, regit, nec ulli dat aditum nisi animo. | |
| Quid sit hoc sine quo nihil est scire non possumus, | |
| et miramur si quos igniculos parum nouimus, cum | |
| maxima pars mundi, deus, lateat! | 10 |
| Quam multa | 5.1 |
| animalia hoc primum cognouimus saeculo, quam | |
| multa negotia ne hoc quidem! Multa uenientis | |
| aeui populus ignota nobis sciet; multa saeculis tunc | |
| futuris cum memoria nostri exoleuerit reseruantur. | 5 |
| Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat | |
| omnis mundus habeat. | |
| Non semel quaedam sacra | 6.1 |
| traduntur: Eleusin seruat quod ostendat reuisentibus; | |
| rerum natura sacra sua non semel tradit. Initiatos | |
| nos credimus, in uestibulo eius haeremus. Illa arcana | |
| non promiscue nec omnibus patent; reducta et | 5 |
| interiore sacrario clausa sunt, ex quibus aliud haec | |
| aetas, aliud quae post nos subibit aspiciet. |