| [LIBER TERTIVS] | |
| <LIBER SEPTIMVS> | |
| DE AQVIS <TERRESTRIBVS> | |
| Non praeterit me, Lucili uirorum | 3.pr.1.1 |
| optime, quam magnarum rerum fundamenta ponam | |
| senex, qui mundum circuire constitui et causas | |
| secretaque eius eruere atque aliis noscenda prodere. | |
| Quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, | 5 |
| tam occulta perspiciam? | |
| <Re>mittat ergo senectus | 2.1 |
| et obiciat annos inter uana studia consumptos. Tanto | |
| magis urgeamus et damna aetatis male exemptae | |
| labor sarciat; nox ad diem accedat, occupationes | |
| recidantur, patrimonii longe a domino iacentis | 5 |
| cura soluatur, sibi totus animus uacet et ad con- | |
| templationem sui saltem in ipso fine respiciat. | |
| Faciet ac sibi instabit et cotidie breuitatem tem- | 3.1 |
| poris metietur. Quicquid amissum est, id diligenti | |
| usu praesentis uitae recolliget; fidelissimus est ad | |
| honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi | |
| exclamare illum poetae incliti uersum: | 5 |
| 'Tollimus ingentes animos et maxima paruo | |
| Tempore molimur'? | |
| Hoc dicerem, si puer iuuenisque molirer,—nullum | |
| enim non tam magnis rebus tempus angustum est—; | |
| nunc uero ad rem seriam, grauem, immensam post | 10 |
| meridianas horas accessimus. | |
| Faciamus quod in | 4.1 |
| itinere fieri solet: qui tardius exierunt, uelocitate | |
| pensant moram. Festinemus et opus nescio an supe- | |
| rabile, magnum certe, sine aetatis excusatione | |
| tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magni- | 5 |
| tudinem <at>tendit et cogitat quantum proposito, non | |
| quantum sibi supersit. | |
| Consumpsere se quidam, dum acta regum exter- | 5.1 |
| norum componunt quaeque passi inuicem ausique | |
| sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere | |
| quam aliena posteris tradere? Quanto potius deorum | |
| opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latro- | 5 |
| cinia ceterorumque qui exitio gentium clari non | |
| minores fuere pestes mortalium quam inundatio qua | |
| planum omne perfusum est, quam conflagratio qua | |
| magna pars animantium exaruit? | |
| Quemadmodum | 6.1 |
| Hannibal Alpes superiecerit scribunt; quemad- | |
| modum confirmatum Hispaniae cladibus bellum | |
| Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam | |
| post Carthaginem pertinax, reges pererrauerit contra | 5 |
| Romanos ducem promittens, exercitum petens; | |
| quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum | |
| senex quaerere; adeo sine patria pati poterat, sine | |
| hoste non poterat. | |
| Quanto satius est quid facien- | 7.1 |
| dum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos | |
| qui sua permisere fortunae nihil stabile ab illa datum | |
| esse, eius omnia aura fluere mobilius! Nescit enim | |
| quiescere; gaudet laetis tristia substituere, utique | 5 |
| miscere. Itaque secundis nemo confidat, aduersis | |
| nemo deficiat: alternae sunt uices rerum. | |
| Quid | 8.1 |
| exultas? ista quibus eueheris in summum nescis | |
| ubi te relictura sint; habebunt suum, non tuum | |
| finem. Quid iaces? Ad imum delatus es, nunc locus | |
| est resurgendi. In melius aduersa, in deterius optata | 5 |
| flectuntur. | |
| Ita concipienda est animo uarietas | 9.1 |
| non priuatarum tantum domuum, quas leuis casus | |
| impellit, sed publicarum: regna ex infimo coorta | |
| supra imperantes constiterunt, uetera imperia in | |
| ipso flore ceciderunt. Iniri non potest numerus | 5 |
| quam multa ab aliis fracta sint. Nunc cum maxime | |
| deus extruit alia, alia submittit, nec molliter ponit, | |
| sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat. | |
| Magna ista, quia parui sumus, credimus; multis | 10.1 |
| rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra | |
| magnitudo est. | |
| Quid praecipuum in rebus humanis est? Non | |
| classibus maria complesse nec in Rubri maris litore | 5 |
| signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse | |
| in oceano ignota quaerentem, sed animo omne uidisse | |
| et, qua maior nulla uictoria est, uitia domuisse. | |
| Innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt | |
| in potestate; paucissimi qui se.— | 10 |
| Quid est prae- | 11.1 |
| cipuum? Erigere animum supra minas et promissa | |
| fortunae; nihil dignum putare quod speres. Quid | |
| enim habet quod concupiscas? qui a diuinorum | |
| conuersatione quotiens ad humana recideris, non | 5 |
| aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram | |
| ex claro sole redierunt.— | |
| Quid est praecipuum? | 12.1 |
| Posse laeto animo aduersa tolerare; quicquid acci- | |
| derit, sic ferre, quasi tibi uolueris accidere. Debuisses | |
| enim uelle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: | |
| flere, queri et gemere desciscere est.— | 5 |
| Quid | 13.1 |
| est praecipuum? Animus contra calamitates fortis | |
| et contumax, luxuriae non auersus tantum sed | |
| infestus, nec auidus periculi nec fugax, qui sciat | |
| fortunam non expectare sed facere et aduersus | 5 |
| utramque intrepidus inconfususque prodire, nec | |
| illius tumultu nec huius fulgore percussus.— | |
| Quid | 14.1 |
| est praecipuum? Non admittere in animo mala | |
| consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum | |
| bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare | |
| debet aliquis amittere, optare, quod sine aduersario | 5 |
| optatur, bonam mentem; cetera magno aestimata | |
| mortalibus, etiamsi quis domum casus attulerit, | |
| sic intueri quasi exitura qua uenerint.— | |
| Quid | 15.1 |
| est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, | |
| hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non | |
| futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse, | |
| si non putes.— | 5 |
| Quid est praecipuum? In primis | 16.1 |
| labris animam habere; haec res efficit non e iure | |
| Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est | |
| autem qui seruitutem suam effugit; haec est assidua | |
| et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter | 5 |
| premens, sine interuallo, sine commeatu. | |
| Sibi | 17.1 |
| seruire grauissima est seruitus. Quam discutere | |
| facile est, si desieris multa te poscere, si desieris | |
| tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam | |
| tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi | 5 |
| ipse dixeris: 'Quid insanio? quid anhelo? quid | |
| sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo | |
| opus est, nec diu.' | |
| Ad hoc proderit nobis inspicere | 18.1 |
| rerum naturam. Primo discedemus a sordidis. Deinde | |
| animum ipsum, quo sano magnoque opus est, sedu- | |
| cemus a corpore. Deinde in occultis exercitata | |
| subtilitas non erit in aperta deterior; nihil est | 5 |
| autem apertius his salutaribus quae contra nequi- | |
| tiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus | |
| nec ponimus. |