Andromacha Quid, maesta Phrygiae turba, laceratis comas 409
miserumque tunsae pectus effuso genas 410
fletu rigatis? leuia perpessae sumus,
si flenda patimur. Ilium uobis modo,
mihi cecidit olim, cum ferus curru incito
mea membra raperet et graui gemeret sono
Peliacus axis pondere Hectoreo tremens. 415
tunc obruta atque euersa quodcumque accidit
torpens malis rigensque sine sensu fero.
Iam erepta Danais coniugem sequerer meum,
nisi hic teneret: hic meos animos domat
morique prohibet; cogit hic aliquid deos 420
adhuc rogare, tempus aerumnae addidit.
hic mihi malorum maximum fructum abstulit,
nihil timere: prosperis rebus locus
ereptus omnis, dura qua ueniant habent.
miserrimum est timere, cum speres nihil. 425
Senex Quis te repens commouit afflictam metus?
An. Exoritur aliquod maius ex magno malum.
nondum ruentis Ilii fatum stetit.
Sen. Et quas reperiet, ut uelit, clades deus?
An. Stygis profundae claustra et obscuri specus 430
laxantur et, ne desit euersis metus,
hostes ab imo conditi Dite exeunt—
solisne retro peruium est Danais iter?
certe aequa mors est!—turbat atque agitat Phrygas
communis iste terror; hic proprie meum 435
exterret animum, noctis horrendae sopor.
Sen. Quae uisa portas? effer in medium metus.
An. Partes fere nox alma transierat duas
clarumque septem uerterant stellae iugum;
ignota tandem uenit afflictae quies 440
breuisque fessis somnus obrepsit genis,
si somnus ille est mentis attonitae stupor:
cum subito nostros Hector ante oculos stetit,
non qualis ultro bella in Argiuos ferens
Graias petebat facibus Idaeis rates, 445
nec caede multa qualis in Danaos furens
uera ex Achille spolia simulato tulit;
non ille uultus flammeum intendens iubar,
sed fessus ac deiectus et fletu grauis
similisque nostro, squalida obtectus coma. 450
iuuat tamen uidisse. tum quassans caput:
'dispelle somnos' inquit 'et natum eripe,
o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
omitte fletus—Troia quod cecidit gemis?
utinam iaceret tota. festina, amoue 455
quocumque nostrae paruulam stirpem domus.'
mihi gelidus horror ac tremor somnum excutit,
oculosque nunc huc pauida, nunc illuc ferens
oblita nati misera quaesiui Hectorem:
fallax per ipsos umbra complexus abit. 460