O nate, magni certa progenies patris,
|
461
|
spes una Phrygibus, unica afflictae domus,
|
|
ueterisque suboles sanguinis nimium inclita
|
|
nimiumque patri similis. hos uultus meus
|
|
habebat Hector, talis incessu fuit
|
465
|
habituque talis, sic tulit fortes manus,
|
|
sic celsus umeris, fronte sic torua minax
|
|
ceruice fusam dissipans iacta comam—
|
|
o nate sero Phrygibus, o matri cito,
|
|
eritne tempus illud ac felix dies
|
470
|
quo Troici defensor et uindex soli
|
|
recidiua ponas Pergama et sparsos fuga
|
|
ciues reducas, nomen et patriae suum
|
|
Phrygibusque reddas? sed mei fati memor
|
|
tam magna timeo uota—quod captis sat est,
|
475
|
uiuamus. Heu me, quis locus fidus meo
|
|
erit timori quaue te sede occulam?
|
|
arx illa pollens opibus et muris deum,
|
|
gentes per omnes clara et inuidiae grauis,
|
|
nunc puluis altus, strata sunt flamma omnia
|
480
|
superestque uasta ex urbe ne tantum quidem,
|
|
quo lateat infans. quem locum fraudi legam?
|
|
est tumulus ingens coniugis cari sacer,
|
|
uerendus hosti, mole quem immensa parens
|
|
opibusque magnis struxit, in luctus suos
|
485
|
rex non auarus: optume credam patri—
|
|
sudor per artus frigidus totos cadit:
|
|
omen tremesco misera feralis loci.
|
|
Sen. Miser occupet praesidia, securus legat.
|
497
|
An. Quid quod latere sine metu magno nequit,
|
496
|
ne prodat aliquis? Sen. Amoue testes doli.
|
492
|
An. Si quaeret hostis? Sen. Vrbe in euersa perit:
|
|
haec causa multos una ab interitu arcuit,
|
489
|
credi perisse. An. Vix spei quicquam est super:
|
490
|
graue pondus illum magna nobilitas premit;
|
|
quid proderit latuisse redituro in manus?
|
494
|
Sen. Victor feroces impetus primos habet.
|
495
|
An. Quis te locus, quae regio seducta, inuia
|
498
|
tuto reponet? quis feret trepidis opem?
|
|
quis proteget? qui semper, etiamnunc tuos,
|
500
|
Hector, tuere: coniugis furtum piae
|
|
serua et fideli cinere uicturum excipe.
|
|
succede tumulo, nate—quid retro fugis?
|
|
turpesne latebras spernis? agnosco indolem:
|
|
pudet timere. spiritus magnos fuga
|
505
|
animosque ueteres, sume quos casus dedit.
|
|
en intuere, turba quae simus super:
|
|
tumulus, puer, captiua: cedendum est malis.
|
|
sanctas parentis conditi sedes age
|
|
aude subire. fata si miseros iuuant,
|
510
|
habes salutem; fata si uitam negant,
|
|
habes sepulcrum. Sen. Claustra commissum tegunt;
|
|
quem ne tuus producat in medium timor,
|
|
procul hinc recede teque diuersam amoue.
|
|
An. Leuius solet timere, qui propius timet;
|
515
|
sed, si placet, referamus hinc alio pedem.
|
|
Sen. Cohibe parumper ora questusque opprime:
|
|
gressus nefandos dux Cephallanum admouet.
|
|
An. Dehisce tellus, tuque, coniunx, ultimo
|
|
specu reuulsam scinde tellurem et Stygis
|
520
|
sinu profundo conde depositum meum.
|
|
adest Vlixes, et quidem dubio gradu
|
|
uultuque: nectit pectore astus callidos.
|
|