| Vlixes Durae minister sortis hoc primum peto, | 524 |
| ut, ore quamuis uerba dicantur meo, | 525 |
| non esse credas nostra: Graiorum omnium | |
| procerumque uox est, petere quos seras domos | |
| Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt. | |
| sollicita Danaos pacis incertae fides | |
| semper tenebit, semper a tergo timor | 530 |
| respicere coget arma nec poni sinet, | |
| dum Phrygibus animos natus euersis dabit, | |
| Andromacha, uester. augur haec Calchas canit; | |
| et, si taceret augur haec Calchas, tamen | |
| dicebat Hector, cuius et stirpem horreo. | 535 |
| generosa in ortus semina exsurgunt suos: | |
| sic ille magni paruus armenti comes | |
| primisque nondum cornibus findens cutem | |
| ceruice subito celsus et fronte arduus | |
| gregem paternum ducit ac pecori imperat; | 540 |
| quae tenera caeso uirga de trunco stetit, | |
| par ipsa matri tempore exiguo subit | |
| umbrasque terris reddit et caelo nemus; | |
| sic male relictus igne de magno cinis | |
| uires resumit. Est quidem iniustus dolor | 545 |
| rerum aestimator: si tamen tecum exigas, | |
| ueniam dabis, quod bella post hiemes decem | |
| totidemque messes iam senex miles timet | |
| aliasque clades rursus ac numquam bene | |
| Troiam iacentem. magna res Danaos mouet, | 550 |
| futurus Hector: libera Graios metu. | |
| haec una naues causa deductas tenet, | |
| hic classis haeret. neue crudelem putes, | |
| quod sorte iussus Hectoris natum petam: | |
| petissem Oresten. patere quod uictor tulit. | 555 |
| An. Vtinam quidem esses, nate, materna in manu, | |
| nossemque quis te casus ereptum mihi | |
| teneret, aut quae regio—non hostilibus | |
| confossa telis pectus ac uinclis manus | |
| secantibus praestricta, non acri latus | 560 |
| utrumque flamma cincta maternam fidem | |
| umquam exuissem. nate, quis te nunc locus, | |
| fortuna quae possedit? errore auio | |
| uagus arua lustras? uastus an patriae uapor | |
| corripuit artus? saeuus an uictor tuo | 565 |
| lusit cruore? numquid immanis ferae | |
| morsu peremptus pascis Idaeas aues? | |
| Vl. Simulata remoue uerba; non facile est tibi | |
| decipere Vlixem: uicimus matrum dolos | |
| etiam dearum. cassa consilia amoue; | 570 |
| ubi natus est? An. Vbi Hector? ubi cuncti Phryges? | |
| ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia. | |
| Vl. Coacta dices sponte quod fari abnuis: | |
| stulta est fides celare quod prodas statim. | 587 |
| An. Tuta est, perire quae potest debet cupit. | 574 |
| Vl. Magnifica uerba mors prope admota excutit. | 575 |
| An. Si uis, Vlixe, cogere Andromacham metu, | |
| uitam minare: nam mori uotum est mihi. | |
| Vl. Verberibus igni morte cruciatu eloqui | |
| quodcumque celas adiget inuitam dolor | |
| et pectore imo condita arcana eruet: | 580 |
| necessitas plus posse quam pietas solet. | |
| An. Propone flammas, uulnera et diras mali | |
| doloris artes et famem et saeuam sitim | |
| uariasque pestes undique et ferrum inditum | |
| uisceribus ipsis, carceris caeci luem, | 585 |
| et quidquid audet uictor iratus tumens: | |
| animosa nullos mater admittit metus. | 588 |
| Vl. Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor | |
| consulere paruis liberis Danaos monet. | 590 |
| post arma tam longinqua, post annos decem | |
| minus timerem quos facit Calchas metus, | |
| si mihi timerem: bella Telemacho paras. | |
| An. Inuita, Vlixe, gaudium Danais dabo: | |
| dandum est; fatere quos premis luctus, dolor. | 595 |
| gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles, | |
| refer Pelasgis: Hectoris proles obit. | |
| Vl. Et esse uerum hoc qua probas Danais fide? | |
| An. Ita quod minari maximum uictor potest | |
| contingat et me fata maturo exitu | 600 |
| facilique soluant ac meo condant solo | |
| et patria tellus Hectorem leuiter premat, | |
| ut luce caruit: inter extinctos iacet | |
| datusque tumulo debita exanimis tulit. | |
| Vl. Expleta fata stirpe sublata Hectoris | 605 |
| solidamque pacem laetus ad Danaos feram— | |
| quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi: | |
| tu cui? parenti: fingit an quisquam hoc parens, | |
| nec abominandae mortis auspicium pauet? | |
| auspicia metuunt qui nihil maius timent. | 610 |
| fidem alligauit iure iurando suam— | |
| si peierat, timere quid grauius potest? | |
| nunc aduoca astus, anime, nunc fraudes, dolos, | |
| nunc totum Vlixem; ueritas numquam perit. | |
| scrutare matrem: maeret, illacrimat, gemit; | 615 |
| sed huc et illuc anxios gressus refert | |
| missasque uoces aure sollicita excipit: | |
| magis haec timet, quam maeret. ingenio est opus. |