Nvtrix Sile, obsecro, questusque secreto abditos 150
manda dolori. grauia quisquis uulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia uindictae locum.
Me. Leuis est dolor, qui capere consilium potest 155
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra. Nvt. Siste furialem impetum,
alumna: uix te tacita defendit quies.
Me. Fortuna fortes metuit, ignauos premit.
Nvt. Tunc est probanda, si locum uirtus habet. 160
Me. Numquam potest non esse uirtuti locus.
Nvt. Spes nulla rebus monstrat adflictis uiam.
Me. Qui nil potest sperare, desperet nihil.
Nvt. Abiere Colchi, coniugis nulla est fides
nihilque superest opibus e tantis tibi. 165
Me. Medea superest: hic mare et terras uides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.
Nvt. Rex est timendus. Me. Rex meus fuerat pater.
Nvt. Non metuis arma? Me. Sint licet terra edita.
Nvt. Moriere. Me. Cupio. Nvt. Profuge. Me. Paenituit fugae. 170
Nvt. Medea—Me. Fiam. Nvt. Mater es. Me. Cui sim uide.
Nvt. Profugere dubitas? Me. Fugiam, at ulciscar prius.
Nvt. Vindex sequetur. Me. Forsan inueniam moras.
Nvt. Compesce uerba, parce iam, demens, minis
animosque minue: tempori aptari decet. 175
Me. Fortuna opes auferre, non animum potest.
  Sed cuius ictu regius cardo strepit?
ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.
  Creo Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
nondum meis exportat e regnis pedem? 180
molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
cui parcet illa quemue securum sinet?
abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam: precibus euicit gener.
concessa uita est, liberet fines metu 185
abeatque tuta.—fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit.—
Arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. regium imperium pati
aliquando discat. Vade ueloci uia 190
monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe.
Me. Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
Cr. Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
Me. Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
Cr. Aequum atque iniquum regis imperium feras. 195
Me. Iniqua numquam regna perpetuo manent.
Cr. I, querere Colchis. Me. Redeo: qui auexit, ferat.
Cr. Vox constituto sera decreto uenit.
Me. Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit. 200
Cr. Auditus a te Pelia supplicium tulit?
sed fare, causae detur egregiae locus.
Me. Difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
sceptris superbas quisquis admouit manus, 205
qua coepit ire, regia didici mea.
quamuis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa supplex sola deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
auoque clarum Sole deduxi genus. 210
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet,
palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quidquid exterret cohors
inclusa ripis uidua Thermodontiis, 215
hoc omne noster genitor imperio regit.
generosa, felix, decore regali potens
fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
qui nunc petuntur. rapida fortuna ac leuis
praecepsque regno eripuit, exilio dedit. 220
confide regnis, cum leuis magnas opes
huc ferat et illuc casus—hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
prodesse miseris, supplices fido lare
protegere. Solum hoc Colchico regno extuli, 225
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achiuae gentis et prolem deum
seruasse memet. munus est Orpheus meum,
qui saxa cantu mulcet et siluas trahit,
geminumque munus Castor et Pollux meum est 230
satique Borea quique trans Pontum quoque
summota Lynceus lumine immisso uidet,
omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,
pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
uobis reuexi ceteros, unum mihi. 235