| Incesse nunc et cuncta flagitia ingere: | 236 |
| fatebor; obici crimen hoc solum potest, | |
| Argo reuersa. uirgini placeat pudor | |
| paterque placeat: tota cum ducibus ruet | |
| Pelasga tellus, hic tuus primum gener | 240 |
| tauri ferocis ore flagranti occidet. | |
| [fortuna causam quae uolet nostram premat, | |
| non paenitet seruasse tot regum decus] | |
| quodcumque culpa praemium ex omni tuli, | |
| hoc est penes te. si placet, damna ream; | 245 |
| sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo: | |
| talem sciebas esse, cum genua attigi | |
| fidemque supplex praesidis dextra peti; | |
| terra hac miseriis angulum et sedem rogo | |
| latebrasque uiles: urbe si pelli placet, | 250 |
| detur remotus aliquis in regnis locus. | |
| Cr. Non esse me qui sceptra uiolentus geram | |
| nec qui superbo miserias calcem pede, | |
| testatus equidem uideor haud clare parum | |
| generum exulem legendo et adflictum et graui | 255 |
| terrore pauidum, quippe quem poenae expetit | |
| letoque Acastus regna Thessalica optinens. | |
| senio trementem debili atque aeuo grauem | |
| patrem peremptum queritur et caesi senis | |
| discissa membra, cum dolo captae tuo | 260 |
| piae sorores impium auderent nefas. | |
| potest Iason, si tuam causam amoues, | |
| suam tueri: nullus innocuum cruor | |
| contaminauit, afuit ferro manus | |
| proculque uestro purus a coetu stetit. | 265 |
| Tu, tu malorum machinatrix facinorum, | |
| cui feminae nequitia, ad audendum omnia | |
| robur uirile est, nulla famae memoria, | |
| egredere, purga regna, letales simul | |
| tecum aufer herbas, libera ciues metu, | 270 |
| alia sedens tellure sollicita deos. | |
| Me. Profugere cogis? redde fugienti ratem | |
| uel redde comitem—fugere cur solam iubes? | |
| non sola ueni. bella si metuis pati, | |
| utrumque regno pelle. cur sontes duos | 275 |
| distinguis? illi Pelia, non nobis iacet; | |
| fugam, rapinas adice, desertum patrem | |
| lacerumque fratrem, quidquid etiamnunc nouas | |
| docet maritus coniuges, non est meum: | |
| totiens nocens sum facta, sed numquam mihi. | 280 |
| Cr. Iam exisse decuit. quid seris fando moras? | |
| Me. Supplex recedens illud extremum precor, | |
| ne culpa natos matris insontes trahat. | |
| Cr. Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu. | |
| Me. Per ego auspicatos regii thalami toros, | 285 |
| per spes futuras perque regnorum status, | |
| Fortuna uaria dubia quos agitat uice, | |
| precor, breuem largire fugienti moram, | |
| dum extrema natis mater infigo oscula, | |
| fortasse moriens. Cr. Fraudibus tempus petis. | 290 |
| Me. Quae fraus timeri tempore exiguo potest? | |
| Cr. Nullum ad nocendum tempus angustum est malis. | |
| Me. Parumne miserae temporis lacrimis negas? | |
| Cr. Etsi repugnat precibus infixus timor, | |
| unus parando dabitur exilio dies. | 295 |
| Me. Nimis est, recidas aliquid ex isto licet; | |
| et ipsa propero. Cr. Capite supplicium lues, | |
| clarum priusquam Phoebus attollat diem | |
| nisi cedis Isthmo.—Sacra me thalami uocant, | |
| uocat precari festus Hymenaeo dies. | 300 |